De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse [*]( 1 aut] uel bd prenuntiatori MR pronontiatori p 8 quicquid RSF 6 consequenter (e fin. ex u) M etiam om. F 8 ledunt MS iniustf M leuiter SF 9 ammittenda MiSt 10 proasuat R 11 propriae MRy 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d s. I.) S ueta uitat (in mg. at inuitat animos) F dilectione SIł 20 illa (s. I. ipsa) F fallatia R istos MRo libet] iubet p 21 saaui tonloquio R 24 falsam S pleramquae ? 26 de om. M 27 de om. 8 28 posse F )