De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? hoc modo frangimus ianuam cum effractoribus, quia, si non eam clauderemus, illi non frangerent, et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos, quia, si nos praeuenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus. si, cum possumus, eum, priusquam faciat, non interficimus. quando aliter eum uel cohibere uel inpedire non possumus. totidem uerbis enim dici potest: fecisti cum eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. ego utrumque malum fieri nollem; sed id tantum cauere potui, ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo praecepto extinguere non potui, meo malefacto inpedire non debui. non ergo peccantem adprobat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei, qui utrumque nollet admitti, sed illud, quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat, quod autem ad alterum, sola uoluntate condemnat. et ideo [*]( 1 aere] iure SF1 3 non om. MMfafb, er. in E 5 sunt MBfoz concesus f1 9 dampnantes R 11 ianua R 13 homin6 β 14 contigat -Rfi 15 alios om. MRfay, er. in E 16 nos] non M om. FSE\' eo? S 17 possimua SF interficiamus F 19 enim uerbis Bfbd ille hoc FE 20 non fecisaes MR utrumquae y fieri malum SE?Į 21 fieri om. F ne fieret-potui om. 9 24 debnif R approbat peccantem F aprobat S* 25 nolet MR emitti MRl ammitti S1 26 p. netret (8. I. petrat) E 27 uolftptate P condempnat ff )

433
proponentibus illam condicionem atque dicentibus: si non turificaueris, hoc patieris, si respondisset: ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum uobis consentio, inter haec uerba atque talia, quae certe quoniam uera essent, nulla eius consensio, nulla adprobatio teneretur; quaecumque ab eis passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam turificare? si quaeris, quid debuerit, neutrum debuit. si enim dixero aliquid horum debuisse, aliquid horum adprobabo, cum inprobem utrumque. sed si quaeritur, quid horum potius debuit euitare qui utrumque non potuit, sed alterutrum potuit, respondebo: suum peccatum potius quam alienum et leuius potius, quod suum, quam grauius, quod alienum. ut enim salua diligentiore inquisitione interim concedam grauius esse stuprum quam turificationem, illa tamen ipsius erat, illud alienum factum, quamuis id ipse perpeteretur; cuius autem factum, eius et peccatum. quamuis enim grauius sit homicidium quam furtum, peius est tamen facere furtum quam pati homicidium. itaque si cuiquam proponeretur, ut, si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est committeretur in eum homicidium, quia utrumque euitare non posset, id euitaret potius, quod suum peccatum esset, quam quod alienum. nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur et quia id posset euitare, si suum uellet admittere. [*]( 2 pateris E1 non respondisset P 3 utrumquae cp consensio RM inter-coneeneio om. SFLE1 5 consentio P approbatione SFL quacumque M 8 quod SREbd 9 dixerit 3 aliquid horum debuisse om. MR 10 quod bd 11 sed-potuit in fIIIJ. F 12 alterfltnjtp ? potius peccatum F 13 potius] ieuius M om. R 14 post alienum sequitur uers. 23 nec ideo-admittere in SFL&E, sed in E haec tterba deleta sunt; post admittere sequitur ut enim seqq. in his codd. 15 illud SFL 16 et illud F id er. in R ad fl pateretnr MRaE1^ 17 eius] eis P 18 tamen est i 20 hoc—homicidium in mg. F 21 eo FL uitarc yy et uitare MI 22 deuitaret MRSFyo 23 in eum-quia om. MR 24 possit SFL$, sed repet. posset P e*uitare S ammittere 81MB ) [*]( XXXXI Aug. fect. V pars III. ) [*]( 28 )
434