De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores [*]( 2 şa:tlçţQ (in m9- m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium tam inmaneret R remoueri ME$yp moneri R 4 consentio P aut] ITL F 5 consentio P 6 aut] an F potius pati F 7 faceret R ille recte F turificaret R 12 cur ex quo F 13 occiderunt F elegerunt hoc Pad 14 quam se ipsum om. ap 15 quod il martiri rE manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius β 20 sententiam permanentfi R homicida M 21 etiam] esse F 24 raeperetur R reperetur M penam i penas P 25 uiolaret MRFS*9t1 26 ipso Sl quicquid RMfi )