De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Totus itaque huius quaestionis nodus ad hoc adducit. ut quaeratur, utrum alienum nullum peccatum, quamuis in te commissum, tibi inputetur, si leuiore tuo peccato id possis euitare nec facis, an excepta est omnis inmunditia corporalis. nemo enim aliquem inmundum fieri dicit, si occidatur aut mittatur in carcerem aut in uinculis habeatur aut flagelletur ceterisque tormentis et cruciatibus adfligatur aut proscribatur damnisque afficiatur grauissimis usque ad ultimam nuditatem aut spolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias per quaecumque conuicia: quidquid horum quisque iniuste passus fuerit, nemo est tam demens, qui eum inmundum fieri dicat. at si fimo perfundatur aut si tale aliquid ei per os infundatur uel inculcetur patiaturue muliebria, omnium fere sensus abhorret, et constupratum atque inmundum uocant. ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata exceptis his, quae inmundum faciunt in quem committuntur. non euitet quisque peccatis suis neque pro se neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiterque patiatur, etsi nullis peccatis suis ea debet euitare neque mendacio, illa uero, quae ita committuntur in homine, ut eum faciant inmundum, etiam peccatis nostris euitare debeamus, ac per hoc nec peccata dicenda sint, quae propterea fiunt, ut illa inmunditia deuitetur. quidquid enim ita fit, ut, nisi fieret, iuste reprehenderetur, non est peccatum. ex quo conficitur, ut nec illa inmunditia uocanda sit, quando euitandi eam nulla facultas est; habet enim etiam tunc, quod recte agat qui eam patitur, ut patienter ferat, [*](1 ..ducit E ducit β 2 nullum alienum F 3 leuiori β peccato onl. β er. in E 4 nec <p facias DiRFrcpb excipienda F est om. MREłrł 8 dampnisque F 9 eispolietar Mbd expolietur E2Bt, 10 conuitia M quicquid SM iniuste quisque F quicque ? 11 tam. S 12 a»t E 13 inconculcetur 1\'"( patiaturne p 14 sensum <p eiorret M eihorrct 2i?p® et om. SF CODstupratuml conspurcatum Mfabd, (s. I.) E* conspurgatum Ef 16 iis Ebd committitur S 17 nonne uitet MR 19 uitare E 20 hominem }},.bd 22 sunt F fiant M 23 quicquid RM ita] uita R 25 enim exp. E om. (J 26 recte ex certe E ea MREftbd pacienter a )

435
quidquid non potest euitare. nullus autem recte agens inmundus fieri potest quolibet contagio corporali. inmundus est enim ante deum omnis iniquus. mundus ergo est omnis iustus, etsi non ante homines, tamen ante deum, qui sine errore iudicat. proinde nec cum ea patitur data euitandi potestate, contactu ipso inmundus fit, sed peccato, quo ea, cum posset, noluit euitare. nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa euitanda factum esset. propter haec igitur euitanda quisquis mentitus fuerit, non peccat.