Pudicitia quippe corporis quia multum honorabili persona uidetur occurrere et pro se flagitare mendacium, ut, si stuprator inruat, qui possit mendacio deuitari, sine dubitatione mentiendum sit, facile responderi potest nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat: qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta uideatur, et ideo non in [*]( 2 posset Ffy mecbandum MR$moecandum E 6 nefarium ex necessarium E 7 quisquae i\' corumpat <p 8 pr?pt?r?& (8. I- m. 2 ideo) E ideo β 9 dampnaretur r 11 memoratis Ml 12 utrum-14 debeat omnia in mg. m. 2 F 13 ac-debeat om. MJR 15 et se om. SFEt 17 quo] quod ,¥Rp( 18 nonquam i esse om. SFE1 esse fin. om. β 21 quod S 23 pudicitie pudicitiae Eibd honorabilis fYrbà 25 aine-sit om. β (del. m. 2) El 26 pudicitiam esse F 27 dirupta 22.F?7 di.rupta E 28 in om. M )
428
rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae inuitis possit auferri. nullo modo igitur se animus mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. quod enim uiolenter non praecedente libidine patitur corpus, uexatio potius quam corruptio nominanda est. aut si omnis uexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est, sed quam libido procurauerit aut cui libido consenserit. quanto autem praestantior est animus corpore. tanto sceleratius corrumpitur. ibi ergo seruari potest pudicitia. ubi nulla nisi uoluntaria potest esse corruptio. certe enim si stuprator corpus inuaserit, qui nec ui contraria possit nec ullo consilio uel mendacio deuitari, necesse est fateamur aliena libidine pudicitiam non posse uiolari. quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum seruari potest. quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? etenim libido quoque ipsa recte definitur adpetitus animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. nemo itaque potest conuincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a ueritate discedit, absurdissimum est dicere discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem peruenire. aut si est aliquod bonum aeternum, quod non conplectatur ueritas, non erit uerum, et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. ut autem animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo
[*]( , 2 igitnr] ergo F animus se Ebd corrumpat F1? 3 scitsit MR$5 uex?atio R est nominanda R 9 p$cieuci$pudicitia E 10 nolomptaria R 11 contraria] contrairi (iri in rtts.) E, (iri s. 1. m. 2) T posit R 12 euitari F fateatur 7 13 pudicitia S 14 integritate M 17 diffinitur Jfp-f difinitur R apetitus M etpetitus R 18 quolibet β 20 optineri R$21 aeternitati M 22 quando R disceditj discendat R disc.dat (s. ras. or) E discordat (in ras.) 7, p6 post discordat sequitur: qui (quia P) autem (om. P) mentitur a ueritate discedit (tw mg.) E" P 23 discendo RM posse s. I. m. 2 E, om. SF boni om. MRryrl 26 autem om. F etiam ueritas bd ) 429
praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum adpetat animus. ita quippe erit integrior et castior, cum eius potius inmutabilitate quam sua mutabilitate perfruetur. si autem Loth, cum ita iustus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam uirorum corrumperentur, quanto diligentius atque constantius animi castitas in ueritate seruanda est, cum uerius ipse corpori suo quam corpus uirile femineo corpori praeferatur I