De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? quo genere admisso atque adprobato omnis omnino [*]( 4 cf. Gen. 19, 8 ) [*]( 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur SF esset iostos E 6 foeminarum E 8 corpore E 10 cuiquam uel Rβγφ, (vel 8. I.) E alio] aliquo MRE2 £ <p 12 diligat M 14 condicionem B 15 iam om. EI auctoritate R2 16 paenitus S quos (s aup. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire M 21 credum Sl 23 enim] etiam p scire F 24 et ipse β aestimane SEl estimans Fg 27 ammisso MRS1 )

430
fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo, ut numquam mentiantur boni.