Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio Petri est imitanda.
Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut [*]( 11 Pb. 5, 6. 7 ) [*]( 3 recipitur ex recolitur E imitendum M non om. f γ4 proficere coeperintj profecerint SFL ceperint. Pт 5 de noui] donauit MR 7 est om. SF aestimanda S estimanda FL 8 illis er. E 10 IUtera-ram S 11 quo S 12 domine om. F omnes om. Ep, in mg. add. M iniquitatem om. M perdee (des m. 2 8. I.) S 13 locuntur 9 16 tamquam] #»«quam E quam βγφb 18 est positum β perdes 8. I. E hodisti 1i 19 odis β deus aliquem F 20 sguerius S 21 at] ad R aut β 22 locuntur Hji<p perdet MBEtpn 25 atnlti. E stnlti PY2 )
426
dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat
[*]( 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. 39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 ) [*]( 1 precipit S precepit EP ista SF, (in tex.) E ipse r 3 autem] enim E om. FLfibd 4 occidet BMf1 6 spiritaaliter SP 7 coiusque dilectione MRfab, (8. I.) E cniuaquae dilectione (ne s. I.) tp diligens R inquid Rl inquis <p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si om. RM-s illius in 8. l. f3 ipsius E 11 aut suam M perdet f3 iam non est f 13 igitur minus 7 14 temporalis It 15 aeternam 81 19 maiorem hac F 20 ponat quis 22{3, (quis g. I. m. 2) E 22 precipit SF 25 sthomacantur S stomacantur E 26 in carne senescat F ) 427
in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?