De Gratia Christi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Item in eodem opere alio loco \'quodsi etiam sine deo\\ inquit, \'homines ostendunt quales a deo facti sunt, uide quid christiani facere possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est et qui diuinae quoque gratiae iuuantur auxilio\'. naturam in melius instauratam remissionem uult intellegi peccatorum, quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstrauit, ubi ait: \'etiam illi, qui longo peccandi usu quodam modo obduruere, instaurari per paenitentiam possunt\'. auxilium uero diuinae gratiae potest et hic ponere in reuelatione doctrinae.

Item alibi in eadem epistula \'nam si etiam ante legem\', inquit, \'ut diximus, ac multo ante domini nostri et saluatoris aduentum iuste quidam et sancte uixisse referuntur, quanto magis post illustrationem aduentus eius nos [*]( 1 ep. ad Demetriadem XXX 15 sqq. M 11 ib. c. 1 16 ib. c. 3 22 ib. c. 17 25 ib. c. 8 ) [*]( 1 etiam inquit CVbd 5 illam b 10 confessiouemque V 11 ipso m. 1 C 12 mediocritati d de mediocritate in ep. ad Demetr. et om. bd 15 in hanc b 17 factu M uide] unde TP 18 per om. b 22 peccati m. 1 T 23 obduruerx C obruere naturae M; in ep. ad Demetr,: bonum quodam modo obruere naturae 24 uero] hoc V 25 si etiam] et si b 27 scae M 28 nosJ instaurati b )

156
id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine eius expiati atque mundati ipsiusque exemplo ad perfectiorem incitati iustitiam meliores illis esse debemus. qui ante legem fuere\'! uidete quemadmodum et hic aliis quidem uerbis, sed tamen in remissione peccatorum et in exemplo Christi adiutorium gratiae constituerit. deinde subiungit et dicit: \'meliores etiam quam fuerunt sub lege dicente apostolo: peccatum uobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia. et quoniam hinc\', inquit, \'sufficienter, ut puto, diximus, nunc perfectam instituamus uirginem, quae ex utroque semper accensa et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur\'. et in his uerbis debetis aduertere ideo illum quod dicebat sic uoluisse concludere, ut naturae bonum intellegamus, quod cum crearemur accepimus, gratiae autem, cum Christi intuemur exemplum, tamquam ideo peccatum non indultum fuerit eis qui sub lege fuerunt uel sunt, quia exemplum Christi siue non habuerunt siue non credunt.

Hoc autem istum sapere et alia uerba eius ostendunt non in hoc libro, sed in tertio pro libero arbitrio, ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille posuerat uerba apostoli dicentis: non quod uolo ago, et: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et cetera quae ibi dicuntur, iste respondit atque ait: hoc enim, quod tu de apostolo intellegere cupis, omnes ecclesiastici uiri in peccatoris et sub lege adhuc positi asserunt eum dixisse persona, qui nimia uitiorum consuetudine uelut quadam teneretur necessitate peccandi et quamuis bonum appeteret uoluntate, usu tamen praecipitaretur in malum. in [*]( 7 ib. c. 8 8 Rooi. 6, 14 22 Rom. 7, 15 23 Rom. 7, 23 ) [*]( 1 instaurati] nos b 3 perfectionem incitati iustitiae CChTPVbd peifectam iustitiam incitati in ep. ad Demetr. 7 melior est M 8 fuerant M fuere b dicento Ch 9 sed-hinc in ras. m. 1 P 16 intueremur V imitemur b 17 fuerunt] fuerint m. 1 7\' 18 habuerint m. 1 T 19 eius uerba bd 21 quoniam] quando V 22 ueiba posuerat C 28 teneretur (re m. 2 s. ras.) M 29 appareret (in mg. m. 2 appeteret) T )

157
persona autem hominis unius\', inquit, \'designat populum sub uetere adhuc lege peccantem, quem ab hoc consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi primo omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem et uitiorum consuetudinem uirtutum uincit exemplo\'. ecce quomodo uult intellegi adiuuari eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi iustificati liberentur, tamquam eis non sufficiat sola lex propter nimiam peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat non inspiratio caritatis per spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum in doctrina euangelica uirtutis eius exemplum. et certe maxima hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, ubi locum ipsum, de quo respondet, sic conclusit apostolus, ut diceret: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. hanc iste cum constituit non in uirtutis eius auxilio, sed imitationis eius exemplo, quid amplius de illo sperare debemus, ubicumque gratiae nomen sub ambigua generalitate commemorat?

Item in eodem libro ad uirginem sacram, unde iam etiam supra disseruimus, ubi ait: \'subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. in quibus eius uerbis certe manifestum est ita eum uelle nos adiuuari gratia spiritus sancti, non quia sine illo etiam per solam naturae possibilitatem non possumus resistere temptatori, sed ut facilius resistamus. quod tamen qualecumque et [*]( 14 Rom. 7, 24. 25 21 ep. ad Demetr. 25 (XXX 40 M.) ) [*]( 1 inquit hominis unius bd sub uetere] sub uertere Ch sub uertere C sub uetere (ue in ras.) P subuertere b 4 dimittet m. 1 C 8 peccandi nimiam MC 11 euuangelica Ch et certe maxima om. V 13 qua C 14 liberauit M 16 ipse V c m. 2 8. l. C 17 eius om. bd de in ras. m. 2 C 18 auibigua* Ch 20 eiusdem M sacram uirginem C 21 sim\' (m\' in ras. m. 2) C sumus b 23 sci sps auxilio nequam spiritui C spiritus sancti b resistemus V 25 personam m. 1 ChT 27 qualecumque et om. V )

158
quantulumcumque adiutorium eum credibile est in hoc constituere, quod nobis additur scientia reuelante spiritu per doctrinam, quam uel non possumus uel difficile habere possumus per naturam. ista sunt quae in libro, quem scripsit ad uirginem Christi, aduertere potui, ubi uidetur gratiam confiteri. quae profecto qualia sint, utique cernitis.

\'Legant\', inquit, \'etiam recens meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus, et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum paene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam\'. quattuor sunt libri operis huius. et hos legi et ex illis sumpsi quae tractanda et discutienda proposui et ut potui pertractaui, antequam ad eius has litteras, quae Romam missae sunt, ueniremus. sed in his etiam quattuor libris quaecumque pro gratia uidetur dicere, qua iuuamur, ut declinemus a malo bonumque faciamus, ita dicit, ut nullo modo a uerborum ambiguitate discedat, quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium gratiae credant. qua naturae possibilitas adiuuetur, nisi in lege atque doctrina, ita ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam diuina reuelatione aperiatur, non ut adiuuetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit etiam dilectione et actione perficiat. ab illo enim suo manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria illa constituit, possibilitatem, uoluntatem, actionem, et solam possibilitatem dicit diuino adiuuari semper auxilio, uoluntatem autem et actionem nullo dei adiutorio existimat indigere. ipsum uero auxilium, \'quo possibilitatem naturalem perhibet adiuuari, in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam [*]( 2 spm M 4 uoce Ista incipit cap. XLI b 8 arbitrio nuper P 10 integrae M 12 his (i in ras.) M et hos legi repetnntur in C sflsi C 20 ut alt. om. M 26 uolunt et V Bolam] uolunt V 27 semper adiuuari b uolunt in primis et acticnem Y )

159
sancto spiritu reuelari, propter quod et orandum esse concedit. sed hoc adiutorium legis atque doctrinae etiam propheticis fuisse temporibus, adiutorium autem gratiae, quae proprie gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo, quod nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quae nobis euangelica praedicatur, ut uidelicet tamquam uia demonstrata, qua ambulare debeamus, iam uiribus liberi arbitrii adiutorio nullo alterius indigentes sufficiamus nobis. ne deficiamus in uia, quamuis et ipsam uiam contendat etiam sola inueniri posse natura, sed facilius, si adiuuet gratia.

Hoc ergo pro meo captu intellegere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est, non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis, aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur. utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet accipite.

\'Beatus\', inquit, \'Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est [*]( 8 cf. Matth. 15, 32 13 cf. Rora. 10. 3 14 cf. Phil. 3, 9 25 cf. Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius ) [*]( 1 adorandum V concedunt M 3 propriae M 4 arbitrantur M 6 euuangelica Ch 9 contendant M 11 Haec bd in om. m. 1 M pelagii in scriptis Ch 12 quam V nominauit Vb quod hi M 15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere Vb 16 cognoscere P 17 aperte TPb 20 diuinae om. m. 1 C 21 praeterierint M 22 recente C 27 pciosus m. 1 Ch procipuus TP V emanauit V )

160
reprehendere\'. ecce qualibus et quantis praedicat laudibus quamlibet sanctum et doctum uirum, nequaquam tamen auctoritati scripturae canonicae comparandum. quem propterea sic iste commendat, quia uidetur sibi in quodam loco librorum eius eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato. unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad non peccandum adiuuamur iusteque uiuendum.

Audiat ergo illum uenerabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris. \'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere.

Ipsam denique paenitentiam, quam procul dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut [*]( 9 Ambr. expos. cuang. sec. Luc. II 84 (XV 1583 M.) 14 I Cor. 10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 ) [*]( 1 qualibus] quamlibet b 2 quemlibet b auctoritatis M 5 quo probet] quolibet TP quemlibet V sine peccato esse posse C 7 peccandum non POlt m. 1 10 deum CTPCh m. 1 11 utique utiqui? C itaque TPVd est studiis M 13 nemo-domino om. TPC m. 1 15 uidetis enim C 19 feneratoris unius bd faeneratoris MC 20 hominem b debuerit M 21 di C 22 gratia M eccepertinere om. V 24 quaiji Ch. )

161
agatur, in nono eiusdem operis libro beatus dicit Ambrosius ita loquens: \'bonae lacrimae, quae culpam lauant. denique quos Iesus respicit, plorant. negauit primo Petrus et non fleuit, quia non respexerat dominus; negauit secundo, non fleuit, quia adhuc non respexerat dominus; negauit et tertio, respexit Iesus, et ille amarissime fleuit\'. legant isti euangelium et uideant dominum Iesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur, apostolum uero Petrum foris et deorsum in atrio cum seruis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicut ueracissima et concordissima euangelistarum narratione monstratur. unde non potest dici, quod corporalibus oculis eum dominus uisibiliter admonendo respexerit. et ideo quod ibi scriptum est: respexit eum dominus, intus actum est, in mente actum est, in uoluntate actum est. misericordia dominus latenter subuenit, cor tetigit, memoriam reuocauit, interiorem gratia sua uisitauit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrimas mouit et produxit affectum. ecce quemadmodum deus adiuuando adest uoluntatibus et actionibus nostris! ecce quemadmodum et uelle et operari operatur in nobis!

Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem, [*]( 1 Ambr. expo3. euang. sec. Luc. X 89 3 cf. Luc. 22, 58-62 9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh. 18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91 21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 ) [*]( 1 decimo b libro om. V beatus ambroeius aperit ita V ambrosius dicit C 3 plorant delictum b 4 secundo et non Pb 6 legant autem M 10 uerissima m. 1 T 11 ostenditur C 12 ammonendo CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum est om. CTP 15 latente M 16 interiore CChTPVbd in interiore homine V 17 perduxit ad fletum V 18 actionibus] affectionibus V 24 habundantia MP 25 obfuisse om. m. 1 C 26 uirum om. P ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 11 )

162
imitetur credentem, cuius doctrinam fidemque laudauit; audiat humiliter imitetur fideliter; non de se pertinaciter praesumat, ne pereat. quid in eo pelago uult mergi Pelagius, unde per petram liberatus est Petrus? \'