De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Audiat eundem antistitem dei in sexto itidem libro eiusdem operis dicentem: <cur autem non receperint eum, euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit\'. o sensum hominis dei ex ipso haustum fonte gratiae dei! \'deus\', inquit, quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit\'. uidete, si non illud est propheticum: miserebor, cuius misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero, et illud apostolicum: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, qui, ut dicit etiam nostrorum temporum homo eius, \'quem dignatur uocat et quem uult religiosum facit\'. numquid aliquis dicere audebit nondum esse religiosum, (qui currit ad dominum et ab eo se regi cupit et uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit et qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus\'? at hoc totum tam magnum religiosi hominis opus Pelagius \'non\' dicit (effici nisi arbitrii libertate\'. contra autem beatus Ambrosius ipsius tam excellenter ore laudatus dominus deus\', inquit, \'quem dignatur uocat et quem uult religiosum facit\\ ergo ut currat ad dominum et ab eo se regi cupiat suamque uoluntatem ex eius uoluntate [*]( 5 Ambros. ib. VII 27 7 Luc. 9, 53 12 Ex. 33, 19; Rora. 9, 15 14 Rom. 9, 16 18 cf. 143, 18 20 cf. I Cor. 6, 17 ) [*]( 1 audiat fideliter imitetur humiliter C 3 per petram] perperam b 6 eiusdem operis om. V reperint M 8 hyerusalem M ihertm Ch iertm P intra samariam recipi C 10 austum m. 1 T, MC 11 quos (s in ras.) M 14 ero C igitur om. b 15 est om. bd quia CChTPVbd 16 etiam om. V eius dignatur quem uocat V eius] dei C 18 religiosum esse C deum b et om. T 19 uoluntate eius C 20 suspendat M aderendo CTP 22 dicit non C 23 excellenti b 24 inquit] non M 26 regi se TP )
Sed quia ista quaestio, ubi de arbitrio uoluntatis et dei gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut, quando defenditur liberum arbitrium, negari dei gratia uideatur, quando autem asseritur dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, potest Pelagius ita se latebris obscuritatis huius inuoluere, ut etiam his quae a sancto Ambrosio conscripta posuimus consentire se dicat et ea se quoque sentire proclamet semperque sensisse atque ita singula conetur exponere, ut etiam eius sententiae conuenire credantur. quapropter quantum attinet ad istam de diuina gratia et adiutorio quaestionem, tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse, uelle, esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem. si ergo consenserit nobis non solam possibilitatem in homine, etiamsi nec uelit nec agat bene, sed ipsam quoque uoluntatem et actionem, id est ut bene uelimus et bene agamus. quae non sunt in homine, nisi quando bene uult et bene agit — si, ut dixi, consenserit etiam ipsam uoluntatem et actionem diuinitus adiuuari et sic adiuuari, ut sine illo adiutorio nihil bene uelimus et agamus, eamque esse gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum, in qua nos sua non nostra iustitia iustos facit, ut ea sit uera nostra iustitia, quae nobis ab illo est, nihil de adiutorio gratiae dei, quantum arbitror, inter nos controuersiae relinquetur. [*]( 1 cf. I Cor. 6, 17 5 cf. contra Iulianum Pelag. IV 47 (XLIV 762 M.) 28 cf. Rom. 7, 25 25 cf. Phil. 3, 9 ) [*]( 1 suspensadat M unus sit M unus cum eo fit sps ds C 2 fieri M di M et-facit om. V 5 arbitrio libert$ti§ C 9 auferri pute- tur C pe.lagius T se om. CV latebras V 10 huius om. b huius se C 12 proclamat (a fin. sup. e add.) T 15 ista b distincxit T dicit V distinguit C 16 esse] et agere V 17 solll C possibilitatem dicit esse M 22 et sic adiuuari om. b 24 nos adiuuat V 25 iustos-iustitia om. Vb iustos] saluos nos C ) [*]( 11* )
Illud autem propter quod sanctum sic laudauit Ambrosium, quia scilicet in scriptis eius inuenit ex laudibus Zachariae et Elisabeth posse hominem in hac uita esse sine peccato, quamquam negandum non sit, si hoc uelit deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen diligentius quemadmodum dictum sit. dictum enim est, quantum mihi uidetur, secundum quandam inter homines conuersationem probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum iuste posset in accusationis et criminationis querelam uocare. quam propterea in dei conspectu Zacharias et eius uxor habuisse referuntur, quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant, sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis dei. non autem dictum est hoc secundum illam perfectionem iustitiae, in qua uere atque omnimodo inmaculati perfectique uiuemus. nam et apostolus Paulus dixit secundum iustitiam, quae ex lege est, se fuisse sine querela, in qua lege etiam Zacharias sine querela conuersabatur; sed hanc apostolus iustitiam in stercoribus et detrimentis deputauit in comparatione iustitiae, quam speramus et quam nunc esurire ac sitire debemus ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est in fide, quamdiu iustus ex fide uiuit.
Audiat denique ipsum uenerabilem antistitem, cum exponeret Esaiam prophetam, dicentem neminem in hoc mundo esse sine peccato, ubi nemo potest dicere <in hoc mundo\' eum dixisse uelut in dilectione huius mundi. de apostolo etenim loquebatur, qui dixit: conuersatio nostra in caelis est. hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans, \'perfectos\', inquit, \'secum multos ait apostolus in hoc adhuc mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti [*]( 10 cf. Luc. 1, 6 15 Phil. 3, 6 18 cf. Phil. 3, 8 19 cf. Jlatth. 5, 6 21 Rom. 1, 17 26 Phil. 3, 20 ) [*](1 sic laudauit Banctum bd 2 scripturis P 3 zacariae C helizabeth CCh 6 est enim CChTP 12 noti om. V 19 ad m. 1 Ch 20 deberemus M 23 isaiam P isayam Ch ysayam C 26 dicit b 28 adhuc om. m. 1 C 29 qua (s. a add. ae) M )
Attendat sane iste in eodem ipso loco, unde hoc Ambrosianum testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam illud eum dixisse, quod \'ab initio esse inmaculatum humanae inpossibile sit naturae\', ubi omnino illam naturalem possibilitatem, quam Pelagius non uult fideliter respicere peccato esse uitiatam et ideo iactanter extollit, eneruem infirmamque testatur uenerandus Ambrosius, procul dubio contra istius uoluntatem, sed non contra apostolicam ueritatem, ubi legitur: fuimus et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri. ipsa est enim per peccatum primi hominis, quod ex libero eius uenit arbitrio, uitiata et damnata natura, cui sola per mediatorem dei et hominum et omnipotentem medicum diuina subuenit gratia. de cuius adiutorio ad iustificationem nostram, quo deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, quos prior dilexit, donans eis ut diligeretur ab eis, quia iam diu est ut disserimus, deinceps incipiamus, quantum dominus [*]( 1 I Cor. 13, 12 21 Eph. 2, 3 24 cf. I Tira. 2, 5 27 cf. Rom. 8, 28 28 cf. I Ioh. 4, 19 ) [*]( 2 enigmate MCP faciae M 5 minucius C 9 minutius quidem C 10 adque M aut P helisabeth Ch helisabet C 14 attenda P 15 as- . sflsit C 18 pellagius T 27 deum b cooperantur b 29 utI quod V disseruimus Vb )