De Gratia Christi

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Illa ergo possibilitas non, ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare scripturam a quibus habitatur hic mundus?

Caritas autem, quae uirtus est, ex deo nobis est, non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo [*]( 7 cf. I Cor. 3, 7 17 cf. I Tim. 6, 10 24 I Ioh. 2, 16 29 I Ioh. 4, 7. 8 ) [*]( 1 dei] a deo P 5 ut om.. M 9 homo] hõç C 10 defecit M defficit C 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est condita Pb 16 malorum et bonorum C enim est b 17 radix est bonorum b 18 quanto M 23 est om. m. 1 C 25 est om. TP )

142
est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est, cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre datam, ut filii eius essemus.

Sed forte, ut daretur nobis, praecedentia merita nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro, quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo, resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime [*]( 3 I Ioh. 3, 9 5 1 Cor. 13, 5 9 1 Ioh. 4, 7. 8 21 ep. ad Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. ) [*]( 3 dictum e§t C 4 pr. quia] quare V 9 quum M 11 cum] ut V clamat V 15 habemus TP 16 habemus TP 21 scribit MC ChTP 25 resistemus V 26 sumus MT )

143
1 praedicare dubitamus? quomodo ergo uerax fuit in episcopali examine illa confessio? an forte iam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnauit? confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed iam non tenere, ut de correctione eius apertissime gauderemus. nunc uero cum illi inter cetera et hoc fuisset obiectum, respondit: haec utrum Caelestii sint, ipsi uiderint, qui dicunt ea Caelestii esse; ego uero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent\\ quomodo numquam sic tenuit, si hunc antea condiderat librum? aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit?

Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit, qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari mereamur.

Sequitur enim et dicit: (qua qui bene utitur\', id est [*]( 7 de gestis Pelagii pag. 84, 14 20 cf. I Cor. 6, 17 )[*]( 1 dubitauimus M 4 sinodo CChTP 5 confiteatur V 6 correctione (alt. c in ms.) P correptione TCh m. 1 gaudeamus V 8 caelestii (bis) M celestii (bis) CT 10 hunc] haec V ante bd librum condiderat C librum om. V 11 librum ponit post condidit M 13 num. 24 om. b hoc V 15 gratia om. V 16 dii m. 1 T 18 deum b ab eo] ado M a deo CClib ad\'o P ad eo T 20 adherendo MCTP 27 et om. m. 1 C dixit m. 1 T )

144
arbitrii libertate qui bene utitur, \'ita se\', inquit, \'totum tradit deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur, ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia? quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt, quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus effici potuit nonnisi de arbitrii libertate? [*]( 3 Gal. 2, 20 5 cf. Prou. 21, 1 10. 26 cf. I Cor. 6, 17 16 Eph. 2, 8. 9 18 Rom. 11, 6 ) [*]( 4 quod P 5 ipse declinet-quo uoluerit om. b 7 merebimur M 8 illo CPCh m. 1, (8. l. m. 2) T 11 cum illo unius efficimur V 12 eficimus C 13 hiis PCh m. 1 21 faciunt m. 1 M 22 gratuita b sed] non P praeueniatur adiutorium dei V 23 currit M 24 alt. a deo om. b 25 adlierebimus MCCh )
145

Sed uellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus ualde. et eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam tamquam taurus in impetu indignationis suae; et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates.

Desinat itaque iam Pelagius et se ipsum et alios fallere contra dei gratiam disputando. non propter illorum unum trium, id est propter possibilitatem bonae uoluntatis [*]( 8 Esther (15, 9.10) D 6. 7 13 cf. I Cor. 6,17 18 cf. Esther (15, 11) D 8 ) [*]( 2 assirius CCkTP assuerus cod. Colb. test. Ben. hester MCTP ester Ch hesther b 3 considerabat T 4 uariatus CChTPVbd 5 et extra formis ualde et eleuata facie sua non inflammata caritate intuitus est eam sqq. V 6 charitate b 7 in om. MCChTP 9 se. C 11 deum b 13 inherendo MVbd 17 hoc b 19 indignationeni om. m. 1 C 20 afflictione TP 21 utrumque V 24 ac] atque C 25 etiam bonas b 26 Pelagius iam C a*lios C 28 trium unum Vbd ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 1U )

146
atque operis, sed etiam propter uoluntatem atque operationem bonam erga nos gratia dei praedicanda est; nam illam possibilitatem ad utrumque ualere definit. et tamen non ideo tribuenda sunt deo etiam nostra peccata, sicut et propter eandem possibilitatem uult tribuere bona opera nostra, non ideo tantum adiutorium diuinae gratiae commendetur, quia possibilitatem adiuuat naturalem. desinat dicere:$quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est\', desinat, inquam, ista dicere. non solum enim deus posse nostrum donauit atque adiuuat, sed etiam uelle et operari operatur in nobis, non quia nos non uolumus aut nos non agimus, sed quia sine ipsius adiutorio nec uolumus aliquid boni nec agimus. quomodo enim dicitur: \'quod possumus bene agere, dei est, quod autem agimus, nostrum est\\ cum dicat apostolus orare se ad deum pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant et ut quod bonum est faciant? non enim ait: oramus, ut possitis nihil facere mali, sed ne quid faciatis mali, nec: ut possitis bonum facere, sed: ut bonum faciatis, quoniam de quibus scriptum est: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. quomodo dicit Pelagius: \'quod bene loqui possumus, dei est, quod bene loquimur, nostrum est\\ cum dicat dominus: spiritus patris uestri est qui loquitur in uobis? neque enim ait: non uos estis, qui dedistis uobis posse bene loqui, sed ait: non uos estis qui loquimini, nec ait: spiritus patris uestri est, qui uobis dat uel dedit posse bene loqui, sed ait: qui loquitur in uobis, non [*]( 12 Phil. 2, 13 18-?O II Cor. 13, 7 21 Rom. 8, 14 25—29 Matth. 10, 20 ) [*](1 fin. atque] et bd 2 de gratia CChTP 5 bona om. C 8 fin. (lui-adiuuat om. b 11 donat V 13 quia om. m. 1 T 16 iiiajo agimus C 19 mali facere bd 20 ut om. b 21 liii C hi* Ch 27 bene posse CChTPVbd 28 qui dedit uobis uel dat C )
147
significans possibilitatis profectum, sed exprimens cooperationis effectum. quomodo dicit arbitrii liberi elatus assertor: quod possumus bene cogitare, dei est, quod autem bene cogitamus nostrum est\'? cui respondit humilis gratiae praedicator: non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est; non enim ait \'posse cogitare\' sed cogitare.

Istam dei gratiam in diuinis eloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fateatur seque tamdiu contra sensisse non operiat inpudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat, ut sancta ecclesia non turbetur peruicaci eius obstinatione, sed ueraci correctione laetetur. cognitionem et dilectionem, sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat, caritas aedificat — et tunc scientia non inflat, quando caritas aedificat — et cum sit utrumque donum dei, sed unum minus, alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem nostri iustificatoris extollat, ut horum duorum quod minus est diuino tribuat adiutorio, quod autem maius est humano usurpet arbitrio, et si consenserit nos gratia dei accipere caritatem, non sic sentiat, tamquam ulla merita bona nostra praecesserint. nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando deum non diligebamus? ut enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. hoc Iohannes apostolus apertissime dicit: non quod nos dilexerimus deum, sed quia ipse dilexit nos, et alibi: nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos. optime omnino atque uerissime. non enim haberemus, unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut [*]( 4 II Cor. 3, 5 13 I Cor. 8, 1 24 I Ioh. 4, 10. 25 I Ioh. 4, 19 ) [*]( 1 prouectum CChTP 2 liberi arbitiii bd 4 respondet bd 5 ex] a C 9 fatetur m. 1 T 11 apperiat T pertinaci Vb 12 correptione m. 1 T cogitationem TPb 15 un\' min\' T 16 hic] sic Vd superj per TPV iustificatoris nostri bd 24 nos om. TP 25 ipse prior b 26 diligimus M ) [*]( 10* )

148
quomodo bonum non facimus, si diligamus? etsi enim dei mandatum uidetur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri, tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus inputatur nec recte bonum opus uocatur, quia omne quod non est ex fide peccatum est et fides per dilectionem operatur. ac per hoc gratiam dei, qua caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spir.itum sanctum qui datus est nobis, sic confiteatur qui uult ueraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa quod ad pietatem pertinet ueramque iustitiam fieri posse non dubitet, non quomodo iste, qui cum dicit \'propterea dari gratiam, ut quod a deo praecipitur, facilius inpleatur\', quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet quod etiam sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod diuinitus praecipitur potest.

In libro quippe ad uirginem sacram, quod et supra commemoraui, cum dicit: \'diuinam mereamur gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. significat profecto quid sapiat. ut quid enim hoc uerbum interposuit, id est facilius? an uero non erat integer sensus. ut nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus? sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intellegat? uolens utique credi tantas esse naturae uires, quas extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur.

Item in primo libro pro libero arbitrio \'cum autem tam forte\', inquit, tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae creator inseruit, rursus pro inaestimabili eius benignitate cotidiano ipsius munimur auxilio\'. quid opus est hoc auxilio. [*]( 4 Rom. 14, 23 5 Gal. 5, 6 6 Rora. 5, 5 15 cf. 142, 20 sqq. ) [*]( 1 non s. l. T mandatum dei C 2 non a diligentibus Ch 4 ex fide est bd est om. T 10 non posse M 17 resistemus V 18 quid segtiS-t sapiat C 20 spu pr. M 24 resistatur (tur s. ras. m. 2) C 26 firmum ęşţ C 27 habemus m. 1 T 28 eius inaestimabili b 29 quotidiano Pb )

149
si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? sed etiam hic uult intellegi ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile tamen putat fieri praeter gratiam.

Item in eodem libro alio loco \'ut quod per liberum\', inquit, \'homines facere iubentur arbitrium, facilius possint inplere per gratiam\'. tolle \'facilius, et non solum plenus, uerum etiam sanus est sensus, si ita dicatur: ut quod per liberum homines facere iubentur arbitrium, possint inplere per gratiam; cum autem \'facilius\' additur, adinpletio boni operis etiam sine dei gratia posse fieri tacita significatione suggeritur. quem sensum redarguit qui dicit: sine me nihil potestis facere.\'

Emendet haec omnia, ne, si in rerum magnarum profunditate humana errauit infirmitas, etiam diabolica huic accedat errori uel fallacia uel animositas siue negando quod sensit siue defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua ueritate cognouerit. istam quippe gratiam, qua iustificamur, id est qua caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Caelestii scriptis, quaecumque legere potui, nusquam eos inueni quemadmodum confitenda est confiteri, prorsus numquam eos aduerti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit apostolus: non hi qui filii carnis. hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quod enim promittit deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam.

Nam ut de Caelestii opusculis interim taceam uel libellis eius, quos iudiciis ecclesiasticis allegauit, quae uobis [*]( 12 Ioh. 15, 5 19 Rom. 5, 5 25 Rom. 9, 8 29 cf. contra duas ep. Pel. II 5 (XLIV 574 M.) et ep. Zosimi CSEL XXXV 99 sqq. ) [*]( 2 hic] hoc V 6 facilius om. m. 1 C 8 est] r.-\' şest C 14 ne om. T 15 non etiam M 17 alt. sentit b 21 celestii Ch 23 nusquam Pbd 26 semine b 27 per naturam b 29 celestii CCh 30 alligauit MTP, m. 1 CCh )

150
omnia cum aliis quas necessarias existimauimus litteris mittenda curauimus, quibus omnibus diligenter inspectis possitis aduertere non eum ponere dei gratiam, qua iuuamur uel ad declinandum a malo uel ad faciendum bonum praeter naturale arbitrium uoluntatis nisi in lege atque doctrina, ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat — ut ergo haec interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. in his ergo litteris \'duo\' dicit \'esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget paruulis baptismi sacramentum et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat, aliud, quod ita dicat posse hominem uitare peccatum, ut dei excludat auxilium et in tantum libero confidat arbitrio. ut gratiae repudiet adiutorium\'. sed de baptismo paruulorum, quamuis eis dandum esse concedat, quam peruerse contra fidem christianum et catholicam sentiat ueritatem, non hic locus est ut diligentius disseramus; nunc enim de adiutorio gratiae quod instituimus peragendum est. unde ad id quod proposuit quid etiam hinc respondeat uideamus. ut enim omittamus eius inuidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem uentum est, ita locutus est.

<Ecce>, inquit, <apud beatitudinem tuam epistula ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus diuino adiuuatur semper auxilio\'. cernitis utique pro intellectu, quem uobis dominus dedit, haec eius uerba soluendae non sufficere quaestioni. quaerimus enim adhuc, quo auxilio liberum adiuuari dicat arbitrium, ne [*]( 3 cf. I Petr. 3, 11 ) [*](2 potui b 3 eumj enira M uel om. V 4 uel ad] et V naturalS MC 7 ergo haec] enim TPV 8 omittatur V libellum] alium P 11 duo om. CChTPVbd de om. M 13 regna caelorum b promitat M 17 peruersae MC 2o ad non peccandum bd 26 semper adiuuatur b iuuatur CChTP iuuamur V 27 itaque CChTPVbd 29 dicat adiuuari TP )

151
forte, sicut solet, uelit intellegi legem atque doctrinam. si . enim quaeras cur dixerit \'semper\', poterit respondere, quia dictum est: et in lege eius meditabitur die ac nocte. deinde cum de hominis conditione et ad peccandum atque non peccandum naturali eius possibilitate quaedam interposuisset, adiunxit dicens: \'quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in christianis, Iudaeis atque gentilibus. in omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam, sed in solis christianis iuuatur a gratia\'. iterum quaerimus: qua gratia? et adhuc poterit respondere: lege atque doctrina christiana.

Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis gratiam secundum merita dari dicit, cum eos qui hoc dicunt iam in Palaestina, sicut supra commemoraui, sua illa praeclara purgatione damnauerit. nam uerba eius ista sunt: <in illis\', inquit, \'nudum et inerme est conditionis bonum\' — in eis dicit, qui christiani non sunt — deinde cetera contexens \'in his uero\', inquit, \'qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio\'. uidetis adhuc incertum esse quo auxilio secundum ea quae supra diximus. sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt et dicit: \'illi ideo iudicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem uenire possent et dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. hi uero remunerandi sunt qui bene libero utentes arbitrio merentur domini gratiam et eius mandata custodiunt\'. nempe manifestum est eum gratiam dicere secundum merita dari, quamlibet eam uel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit. nam cum eos remunerandos dicit, qui bene utuntur libero arbitrio, et ideo mereri domini gratiam, debitum eis reddi [*](3 P>\\ 1, 2 14 pag. 142, 28 ) [*]( 1 solent 3f 2 cur] quare CChTP 7 gentibus P 9 iuuatur a gratia] est natura cum gratia (in mg. af est natura adiuta per gratiam) V a om. b 13 haec b 14 palestina MCT 17 non om. m. 1 C 18 muniuntur b 20 his] illis b 22 finè m. 1 T ą,(}ul\'nire C 23 liii TP hi* Ch 24 utentes libero C 26 dicere gratiam bd )

152
fatetur. ubi est ergo illud apostoli: iustificati gratis per gratiam ipsius? ubi est et illud: gratia salui facti estis? et ne putarent per opera\', addidit: per fidem. rursus ne ipsam fidem sine dei gratia sibi putarent esse tribuendam, et hoc, inquit, non ex uobis, sed dei donum est. nempe ergo illud, unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine merito accipimus, id est ipsam fidem. aut si negatur dari, quid est quod dictum est: sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei? si autem sic dicitur dari, ut reddatur meritis, non donetur, quid est quod iterum dicit: uobis donatum est pro Christo non solum ut credatis in eum, uerum etiam patiamini pro eo? utrumque enim donatum esse testatus est, et quod credit in Christum et quod patitur quisque pro Christo. isti autem libero arbitrio sic applicant fidem, ut fidei uidelicet reddi uideatur non gratuita, sed debita gratia, ac per hoc iam nec gratia, quia nisi gratuita non est gratia.

Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum uult transire lectorem, cuius uobis commemorationem fecit, in quo ea de quibus non interrogabatur multa disseruit. sed nos de quibus cum illis agimus, ipsa uideamus. cum enim ab unitate trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam uoluit terminasset, \'et baptisma\', inquit, unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. hoc certe uos et a praesente audisse dixistis; sed quid prodest, quod eisdem uerbis in paruulis quibus et [*]( 1-5 Rom. 3, 24 2 Eph. 2, 8 8 Rom. 12, 3 10 Phil. 1, 29 24 Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) ) [*]( 1 est om. C 2 ubi est illud in ras. P facti om. CliTP 5 donum dei P 6 unde incipit om. V 8 deus om. C 10 hoc quod b 12 ut patiamini bd patimini m. 1 T 13 creditur M 16 iam om. m. 1 T 18 ad-librum in ras. m. 2 C 19 nobis m. 2 Ch, b 21 agimus cum illis bd 23 noluit M uolui m. 1 C 24 et in Pel. fid. libello deest tenemus et iisdem sacram V 26 dixisti C )

153
in maioribus celebrari dicit baptismi sacramentum, cum res a nobis, non sola uerba quaerantur? plus est quod uobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, infantes in remissionem peccatorum accipere baptismum\\ non enim et hic dixit \'in uerbis remissionis peccatorum\\ sed eos baptizari in ipsam remissionem confessus est; et tamen si ab eo quaereretis, quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere contenderet.

Quis crederet sub hac quasi manifesta confessione sensum latere contrarium, nisi eum Caelestius aperuisset? qui in libello suo, quem Romae gestis ecclesiasticis allegauit, \'paruulos et baptizari in peccatorum remissionem\' confessus est et negauit <ullum habere originale peccatum\'. sed nunc non de baptismate paruulorum, sed de adiutorio gratiae potius etiam in libello fidei suae, quem Romam misit, quid Pelagius senserit attendamus. liberum'\\ inquit, \'sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos indigere dei semper auxilio\'. ecce iterum quaerimus, quo auxilio nos indigere fateatur, et iterum inuenimus ambiguum, quoniam potest respondere legem se dicere doctrinamue christianam, qua naturalis illa possibilitas adiuuetur. nos autem illam gratiam in eorum confessione requirimus, de qua dicit apostolus: non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae. non est autem consequens, ut qui habet donum scientiae, quo nouerit quid agere debeat, habeat etiam caritatis, ut agat.

Illos etiam, quos in eisdem litteris, quas misit ad sanctae memoriae papam Innocentium, libros suos [*]( 16 Pel. lib. fid. 13 (XLV 1718 M.) 22 II Tim. 1, 7 ) [*]( 3 ut CTP ubi b 4 remissione M percipere CChTPVbd 5 dicit b ait C baptizari omissa remissione confessus est V 6 ipsa remissione M tam M 7 aliquit C 10 contrarium latere C celestius eum C apperuisset T 11 alligauit V 12 remissionem peccatorum bd 13 illum M nunc om. TPV nunc non de] non de (in mg. m. 2 uc ii) Ch 14 non om. M 17 dei indigere CChTP 18 fateamur M 22 spiritum timoris deus C 24 habent M 26 jij illos C eidem m. 1 M quos M )

154
uel scripta commemorat, legi praeter unam epistulam, quam se breuem misisse ad sanctum Constantium episcopum dicit, nec alicubi potui reperire hanc eum gratiam confiteri, qua non solum possibilitas naturalis uoluntatis et actionis, quam dicit nos habere etiamsi nec uolumus nec agimus bonum, sed ipsa etiam uoluntas et actio subministratione sancti spiritus adiuuatur.

\'Legant\', inquit, <illam epistulam, quam ad sanctum uirum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte uersibus nihil aliud quam dei gratiam et auxilium confitetur nosque nihil omnino boni facere posse sine deo\'. hanc ergo epistulam legi et inueni eum paene per totam non immorari nisi in facultate ac possibilitate naturae et paene ibi tantum dei gratiam constituere; christianam uero gratiam tanta breuitate sola nominis commemoratione perstringit, ut nihil aliud uideatur quam eam tacere timuisse. utrum tamen eam in remissione peccatorum uelit intellegi an etiam in doctrina Christi, ubi est et conuersationis eius exemplum, quod aliquot locis suorum opusculorum facit, an credat aliquod adiutorium bene agendi adiunctum naturae atque doctrinae per inspirationem flagrantissimae et luminosissimae caritatis non apparet omnino.

\'Legant etiam), inquit, \'ad sanctum Constantium episcopum, ubi breuiter quidem, sed plane libero hominis arbitrio dei gratiam auxiliumque coniunxi\'. hanc epistulam, ut superius dixi, ego non legi; sed si non est dissimilis ceteris, quae mihi nota commemorat, non habet etiam ipsa quod quaerimus. [*]( 25 cf. supra 1. 2 ) [*]( 3 potuit repire (s. l. t reperiri) P repperire MCTCh m. 1 eam b 5 uelimus nec agamus V 12 posse om. V 13 minorari T ac] et bd 17 remissionem MChTP remissoe C 18 et om. m. 1 C conuersionis m. 1 T 19 aliquod M locis ante facit leg. in bd 2:3 epm constantiuni C 24 plene M 25 sicut C 26 ego om. M )

155

\'Legant\', inquit, \'etiam quam ad sacram Christi uirginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et inuenient nos ita hominis laudare naturam, ut dei semper gratiae addamus auxilium'). istam sane legi mihique paene persuaserat hanc illum gratiam, de qua quaestio est, confiteri, quamuis in multis eius opusculi locis sibi ipse contradicere uideretur; sed cum in manus meas et alia uenissent, quae posterius latiusque conscripsit, uidi quemadmodum potuerit etiam illic gratiam nominare sub ambigua generalitate quid sentiret abscondens, gratiae tamen uocabulo frangens inuidiam offensionemque declinans. nam in ipsius principio, ubi ait: \'proposito insudemus operi nec mediocritate diffidamus ingenii, quod credimus et fide matris et merito uirginis adiuuari\', gratiam, qua adiuuamur ad aliquid agendum, mihi uisus fuerat confiteri nec attenderam hanc eum ponere potuisse in sola reuelatione doctrinae.