De Gratia Christi
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Quantum de uestra corporali et maxime spiritali salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictauimus.
Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, non solum per singulas horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos [*]( 16 I Tim. 1, 15 ) [*]( 2 finit lib III de baptismo paraulorum. Inč ad PinianQ lib I M Inč lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã ChTP 5 et corporali MC 6 gaudemus C dilectissima deo albina V Albine b 7 Melanie b 8 committimus bd 9 enim b 10 cartaginem ChTP 12 tractauimus C 14 dampnaret CChT 15 anathematizo CVd sentit] dixit M 19 sortiuntur TPCh m. 1, b 21 illos V )
Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro [*]( 5 I Tim. 1, 15 24 cf. pag. 84, B sqq. ) [*]( 2 if). litteris C 4 aptius b aduerti* M 6 remissione peccatorum Vd 7 ista uerba b 11 adiutorium M 13 recordantibus V recordantes b 14 in eo nobis M 16 iusteque docendo in ras. M iusteque dicendo b 18 modi om. V 22 ista V 23 quoniamquidem V 26 ubi] si V 27 esse in ras. M )
Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae adiuuetur auxilio.
Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. <nos>. inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem [*]( 6 I Petr. 3, 11 (cf. Ps. 33, 15; 36, 27) ) [*]( 4 in libero C 6 declinat b faciat om. V 10 distingat C 11 et actionem b 14 confitetur datam C 16 nolumus b 17 nobis ita C 18 esse a nobis ChP gratia* Ch in ista Ch 19 il) nostra C uult omnino TP id est om. P 20 nostra e§t C non om. V 23 uoler.tia m. 1 ChT 28 malinolo CTPb 29 eius uerba b )
Ecce est totum dogma Pelagii in libro eius tertio pro [*](2 affectu CV 4 illut C (saepius) 9 homo potest b 11 ullo M 15 hoc] illo b 16 facient Vbd 17 pr. est om. V 18 quod loqui—nostrum est om. CChTPVbd; cf. pag. 139, 10 21 uero om. C 23 etiam in malum b calumpniam CT 24 nostram b hominem posse Vbd 25 et om. CChTP 30 tertio eius P )
Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices uel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset: (ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\', uelut correxit atque addidit: \'immo et hominis et dei\'. non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intellegi uoluit, quod et uelle et operari deus operetur in nobis, sed cur hoc dixerit satis euidenter ostendit continuo subiungendo: \'qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. hanc autem possibilitatem in natura eum ponere de uerbis eius superioribus clarum est. sed ne nihil de gratia dixisse uideretur, adiunxit: \'quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio\'; non ait: ipsam uoluntatem uel ipsam operationem — quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica uideretur — sed ait: \'ipsam possibilitatem\', illud uidelicet ex tribus, quod in natura locauit, \'gratiae suae adiuuat semper auxilio\', ut scilicet in uoluntate et actione non ideo laus sit et dei et hominis, quia sic uult homo, ut tamen deus uoluntati eius ardorem dilectionis inspiret, et sic operatur homo, ut tamen deus cooperetur — sine cuius adiutorio quid est homo? — sed ideo ad hanc laudem adiunxit et deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua uelle et agere possemus, nec uellemus nec ageremus.
Hanc autem naturalem possibilitatem quod adiuuari dei gratia confitetur, non est hic apertum uel quam dicat gratiam uel quatenus ea naturam sentiat adiuuari; sed sicut aliis locis, in quibus euidentius loquitur, intellegi potest, non uult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adiuuetur.
Nam quodam loco ait: \'hic nos imperitissimi hominum [*](2 dicit b 3 Ptlagius hic b 5 laus] locus M 8 dixit b 12 adiun*xit T 15 aborrere» C 18 med. et om. C 19 sic] si##sicut M si sic CChTPVb eius uoluntati deus TPb 21 cuius] eius b quis Vb 22 adiuncxit T 25 quam V )
Hinc itaque apparet hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et reuelat deus quid agere debeamus, non qua donat atque adiuuat, ut agamus, cum ad hoc potius ualeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, ut fiat mandati praeuaricatio; ubi enim non est lex, ait apostolus, nec praeuaricatio, et: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. ac per hoc usque adeo aliud est lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit, uerum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, et haec ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praeuaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos et ut concupiscentias malas superent adiuuandos. iubet enim magis quam iuuat, docet morbum esse, non sanat; immo ab ea potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quaeratur, quia littera occidit, spiritus autem uiuificat. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; in quantum tamen etiam lex adiuuet, adiungit et dicit: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in Christo Iesu. hoc ipsum ergo superbis est utile sub peccato artius manifestiusque concludi, ne ad faciendam iustitiam de liberi arbitrii quasi propriis uiribus praesumatur, sed omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo; per legem enim cognitio [*](7 Rom. 4, 15 8 Rom. 7, 7 17 II Cor. 3, 6 18 Gal. 3, 21 20 Gal. 3, 22. 24 2li Rom. 3, 19-21 ) [*](3 hic CChTP 4 debemus b 6 oppitulatio C 7 lex om. m. 1 C 10 aliud est gratia Vd 11 adiunat C hic V 12 quos] quod M 14 iuuet V 16 qua C solliticius C solicitius T 18 quae omnino M quo V iustificare ChC m. 2, b 20 ptiam Ch om. b 24 utilis M 27 iustificatur CChTP )
Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua iuuamur ad operandam iustitiam, quae ut multum adiuuet, ad hoc adiuuat ut gratia requiratur? nemo enim legem potest implere per legem; plenitudo enim legis caritas, caritas autem dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. proinde per legem gratia demonstratur. ut lex per gratiam compleatur. quid enim iuuat Pelagium, quia diuersis uerbis eandem rem dicit, ut non intellegatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adiuuari? quantum autem existimo, ideo ueretur intellegi, quia damnauit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus uersat significationem legis atque doctrinae.
Et alio quippe loco, cum diu asseruisset non adiutorio dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam, opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos [*]( 7 I Cor. 1, 31 11 Rom. 13, 10 12 Rom. 5, 5 27 Phil. 2, 13 3 manifestata est C ita b 7 et om. M 11 potest legem Vbd 15 pellagium T 22 loquutionibus m. 1 Ch 26 posuit MCChTP 27 inquies M 28 nobis CT 30 sequutus PCh m. 1 adiuncxit T )
Quid autem dicam de reuelatione sapientiae? neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset, quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat.
Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua eius cohiberetur elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam [*]( 8 II Cor. 12, 7-9 19 I Cor. 13, 4 21 cf. II Cor. 4, 16 29 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 quia om. m. 1 C ad me om. M 2 graru (s. I. m. 2) debet C gratiam om. C 6 pauli apostoli paiilj C 8 tamen] cum b 10 sa- thanae MCChP 14 a<Jesset Ch 15 nunquid TP nunquum V 16 sathanae MCP 19 inflatur non emulatur C 23 erat adhuc C 27 uolenti b )
Haec gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam deus cum ineffabili suauitate credatur infundere non solum per eos, qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo ueritatem, uerum.etiam inpertiat caritatem. sic enim docet deus eos, qui secundum propositum uocati sunt, simul donans et quid agant scire et quod sciunt agere. unde ad Thessalonicenses sic apostolus loquitur: de caritate autem fraternitatis non opus habetis uobis scribi; nam ipsi uos a deo didicistis, ut diligatis inuicem. atque ut probaret eos a deo didicisse, subiunxit: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia, tamquam hoc sit certissimum indicium, quod a deo didiceris, si id quod didiceris feceris. isto modo sunt omnes secundum propositum [*]( 6 I Cor. 2, 14 9 II Cor. 12. 9 10 Rom. 8, 28 17 cf. I Cor. 3. 7 23 1 Thess. 4, 9 26 I Thess. 4, 10 ) [*]( 1 in alt. om. C 3 corporatione M 4 quando] quin IIICh in mg. quandone P cui ne Vd 9 quia M 11 ait M 16 ineffabilis M 22 tessalonicenses MChT 23 loquitur apostolus C 26 didi§cisse C subiuncxit T 28 didiceritis b didiceritis feceritis b )
De isto docendi modo etiam dominus ait: omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, uenit ad me. qui ergo non uenerit, non de illo recte dicitur \'audiuit quidem et didicit sibi esse ueniendum\', sed facere non uult quod didicit, prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet deus. si enim, sicut ueritas loquitur, omnis, qui didicit, uenit, quisquis non uenit, profecto nec [*]( 1 Es. 54, 13; Ioh. 6, 45 9 Phil. 3, 9 17 Ps. 118, 68 24. 29 Ioh. 6, 45 ) [*]( 2 nouit quid est quod P quidem] quid e§t (corr. m. 2) Ch quod bd nundum m. 1 Ch 10 est ex lege C 14 consummaturj est su- matur M ex deo est quia V dicitur iustitia C 15 maledictum] mandatum TPb 21 dicit V agit om. V 22 quidquid M quicquit C 27 prorsus-didicit om. Ch V )
Quid sibi ergo uolunt exempla, nisi quia reuera nobis eius sensum fecerunt, sicut est pollicitus, clariorem? non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit manifestius apertiusque noscamus. quod possumus\', inquit, \'uidere oculis, nostrum non est; quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est\'. respondeat illi psalmus, ubi deo dicitur: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod etsi de oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos [*]( 13 Ioh. 6, 45 28 Ps. 118, 37 ) [*]( 5 facit b 15 pellagius T uellem ut modo diceret in gratia qualem eam sentiat V 16 qualemibet P adiuuetur C 19 adque M 20 est possibilitatis V possibilitas m. 1 T 21 est om. V 22 ergo sibi b nobis reuera C 23 pollicitus est Vbd 26 non om. m. 1 T 27 hoc om. C deo] de eo b 28 de om. m. 1 T )
\'Quod loqui possumus\', inquit, \'dei est, quod uero bene uel male loquimur, nostrum est\'. non hoc docet ille, qui loquitur bene; non enim uos estis, inquit, qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et ut generaliter\', inquit, \'uniuersa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat\'. ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est. possibilitatis, uoluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adiuuatur. denique adiungens, ut inpleat quod intendit, \'quod uero bene\\ inquit, \'uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est\'. oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi, cum dixisset: ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est\\ adiunxit atque ait immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit\'. cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, et nostrum est et illius? non hoc dixit, sed, nisi fallor, uideor mihi uidere quod timuit. [*]( 7 Ps. 118, 37 12 Matth. 10, 20 ) [*]( 1 dicuntur] deum V 2 male uidere lippientes M 6 bene uel male C 11 uel bene uel male C qui locuturis MCh m. 2 quod loquuturi m. 1 Ch qui loquutis (,...,., add. m. 2) C quod locuturi T 12 inquit estis ChTP estis inquit estis M 13 uestri] mei P 16 etiam om. V 17 sensum] sermonem V 25 fine C 29 quid TVbd )
Cum enim uellet ostendere quare nostrum sit, \'quia haec\', inquit, omnia uertere etiam in malum possumus\'. illud ergo timuit, ut non diceret et nostrum est et dei>, ne sibi responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit, ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita, quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala.
De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona uoluntate procedunt et mala de mala. [*]( 20 cf. Mntth. 7, 18 21 cf. I Tim. 6, 10 ) [*]( 2 etiam om. m. 1 C 3 ne] quasi V 5 ideo ęşt et liostrum est C hoc nobis C nobis post posse leg. in b 8 bonis operibus P 16 nitereI ridere V 17 eamdemque T 18 constituit radicem Ch 23 omnium bonorum ChP 25 radicis-arbor om. V 27 radicis mala V enim] autem Vbd ej)ji|i (in mg. m. 2 autem) Ch radič C )
Facit autem homo arborem bonam. quando dei accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum. malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat; sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat.