De Gestis Pelagii
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi\': dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet, uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus [*]( 3 Ps. 108, 17 12 Eccli. 15, 16. 17 20 Rom. 8, 28. 29 23 Ilom. 9, 22. 23 26 Ps. 58, 11 ) [*]( 5 esse om. F non leg. ante uitium in u.4 S 6 uerumptamen F1 om. m. 1 P dilexisset maledictionem FVSd 7 noluisset P 8 ad uitam LIFFI Y atque] sine FV inpiu»] ipsius Fl 9 regendum LtF\'l m. 1 12 quoduis S 14 placuit FVS ei om. S dabunt U ipdtfiP (m. 2 exp. et in mg. manifestum add.) Fl 16 id uoluntas FSVd e§t hominis Fl 19 uero 119 L ille m. 1 P 20 hii LFl 21 eunt (m. 2 add.) Fl sunt sancti V1 23 demittantur V permittantur S 26 deus om. F\')
Quae cum ita sint, filii dei qui hoc nouerunt et se dei spiritu regi et agi gratulantur quomodo moueri potuerunt, cum audirent uel legerent a Pelagio scriptum omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti? et tamen quia interrogatus ab episcopis quid mali sonarent illa uerba persensit responditque hoc se dixisse propter liberum arbitrium, continuo subiciens \'cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\', hanc quoque sententiam pii iudices approbantes quam incaute uel quo sensu illa in libro eius uerba sint posita considerare uel quaerere noluerunt, sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona deus esset adiutor, peccans uero ipse esset in culpa ad hoc sibi sufficiente propria uoluntate. ac per hoc deus regit, quibus adiutor est [*]( 3 Rom. 1, 24 5 Ps. 139, 9 7 Eccli. 23, 5. 6 ) [*]( 1 meus om. codd, VS 2 demonstrauit LULIFl VSd mihi om. LFl m. 1 in om. UDFFl VSP tn. 2 meis om. V 3 fit] sit LULIFI V2 4 sit V2 sic S 5 inanis non S uox] uxor U 6 a om. FV 7 contra] supra Ll super P 8 desideria S 9 apprehendant S quos-illis om. S 10 illi\' LL1 11 piosidenti PSV 13 mouerunt L1 14 moneri LLxFlV2 non moueri coni. S 17 quia om. P 20 ct quasi LL1FF1PVS; cf. pag. 56, 12 21 quoque] ergo U 22 sit U 25 ipse om. FVSd sufficiente sibi P sufficere LULlF1)
Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit \'in die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos\'. quod ideo fratres mouerat, ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum respondisset Pelagius \'hoc secundum euangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam>, nullo modo potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet distinguere, merito culparetur.
Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus [*](8 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 I Cor. 3, 15 13 Matth. 25, 46 ) [*]( 1 regit (bis) FV2 2 capitulum quartum incipit feliciter U cap. III LLaS 4 esset FV2 pacendum V 5 que F2 adeo S 8 superhedificant LU 12 se dixisse om. U 13 isti] illi d 17 uel om. m. 1 F 18 consueuerunt LIPV hiis L 20 saluandi codd. S 22 nollent Lt 23 distingueret (exp. m. 2) F 24 et] ut LULxFl 26 testatur m. 1 F id cst] idfi Fidem VS quod om. Ll 27 diabolus d )
Quomodo autem fiat hoc iudicium, difficile in scripturis sanctis comprehendi potest; modis enim multis significatur quod uno modo futurum est. namque aliquando dicit dominus aduersus eos, quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum clamantibusque illis et dicentibus: aperi nobis; in nomine tuo manducauimus et bibimus et cetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum: nescio uos, qui operamini iniquitatem; aliquando iussurum se [*]( 17 Iac. 2, 13 24 Luc. 13, 25. 26 26 Luc. 13, 27 ) [*]( 2 societati S 5 oxerppjum (s. l, m. 2 euangeliQ) P 7 quisquis] quod si quis LTJLX qui si quis FFI Y P m. 1 qui S 8 futuri (in mg. m. 2 finiri) F 11 nichil L U hiis LFl 13 dampnat LUFF inde] no (in mg. m. 2 inde) L 14 Pelagius eum S 15 quod Fl 16 uult ei om. m. 1 F 17 intelligant Lx 18 enim om. m. 1 Ll fiet] sed UF m. 1 fiat 8 20 fiet FVSd 21 post potest add. cap. IIII LlF*PV2 24 clusurum LUVFFI )
Obiectum est et illud Pelagio, tamquam in suo libro scripserit \'malum nec in cogitationem uenire\'. respondit autem: <hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere christianum, ne male cogitet\'. quod, sicut decuit, episcopi approbauerunt. quis enim dubitat malum cogitari non oportere? et re uera in libro suo ad \'malum\' <cautius> ita legitur: \'nec cogitandum\'. quod in hoc intellegi solet: malum ne cogitari quidem debere. hoc autem qui negat, quid aliud dicit quam debere cogitari malum? quod si uerum esset, non diceretur in laude caritatis: non cogitat malum. uenire tamen in [*]( 3 Prou. 20, 9 19 I Cor. 13, 5 ) [*]( 1 omnes] quem ULl 2 quibus S id iudicium Vd 3 protulisse B 4 se mundum FxSVd uero] UHO F 5 indefinite d: nec indeffinite codd. VS 6 snia F sua m. 1 F1 7 adhuc ne aliud quid scripsimus: adhuc ne aliquid codd. VS adhuc quid d 9 imp*udenter P imprudenter F1 10 Capitulum quartum incipit feliciter U Capitulum Quartum LF, m. 2 Fl, VS Capitulum V LlP et om. F 12 hoc— cogitet add. m. 2 in mg. Fl posnimus ex possumus m. 2 F sed om. LXP 14 approbarunt VSd om. m. 1 Fl 15 et re uera in libro suo ad malum cuius ita legitur nec cogitandum quod in (om. U) hac intelligi solet malum nec (ne UFFlPS) cogitari quidem debere codd, VS; V1: libro suo ad Melaniam ita legitur nec cogitandum quod in hoc intelligi solet sqq., Sl: libro suo ita legitur malum nec cogitandum quod in hoc sensu intelligi solet sqq., d: libro suo quod ait \'malum nec cogitari\', si ita legitur \'nec cogitandum quidem\', hoc intelligi solet sqq.; ct\'. Hieronymi dial. contra Pel. I 32 (XXIII 549 M): Ne leuiter quidem esse peccandum, et quid sit hoc \'leuiter\', ne forte in opere te aliquis dixisse aestimaret, annectis: Malum nec cogitandum 17 debere quidem FVSd 18 uerum] na F 19 non uenire d tamen ex tantum m. 2 P )