De Gestis Pelagii
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta uenerunt, ubi Pelagius ab episcopis quattuordecim prouinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa eius defensione dubitabam. hanc enim iam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram, sed quia eius cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, uerebar, ne aliquid aliter in meis uerbis inueniretur quam legeretur episcopalibus gestis atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile conuinci uno [*]( 4 cf. contra Iulianum I 19. 32 (XLIV 652. 663 M.) ) [*]( 2 Incipit liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae dni nri ihu xpi L Incipit Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra adaersarios gre dni nri liber unus U Liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios dni nri ihesu xpi incipit Ll Incipit Aurelii Augustini liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratie domini nostri Iesu Christi FFl Liber Aurclii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae dni nri iiiu xpi incipit P Diui Aurelii Augustin Hipponensis episcopi liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratio Domini nostri Iesu Christi (in mg. ad sanctum episcopum Aurelium) V D. Augustini Hipponensi episcopi liber ad S. Episcopum Aurelium de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae Domini nostri Iesu Christi S S. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de gestis Pelagii ad Aurelium episcopum liber unus d 3 Postquam S nostras VxSd et codd. Metractationum: uestras codd. FiS1 pape LU 5 catholicus gatl.iQljcu§ (m. rec. del.) Fl 7 iam om. F 8 chartula; ch semper scripsi, codd. uar. mihi om. Fl ipsemet Fl 9 illa eras. in U ad se FV2 10 aliqui Ll inueniretur m. 2 in mg. Fl 11 in episcopalibus S forsan VS 12 que (in mg. m. 2 qm) L ) [*]( 4* )
Primum itaque domino deo, rectori custodique nostro, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa iudices consederunt, opinio non fefellit. responsiones enim eius non immerito approbauerunt non curantes quomodo ea quae obiciebantur in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. denique in his, quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli Heros et Lazarus, qui propter grauem — sicut postea probabilius comperimus — unius eorum aegritudinem praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt obiecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit <non posse esse sine peccato nisi qui scientiam legis habuerit\'. quo recitato synodus dixit: \'tu haec edidisti, Pelagi?\' at ille respondit: lego quidem dixi, sed non sicut illi intellegunt. non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adiuuari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum [*]( 16 cf. Ep. Zosimi (CSEL XXXV p. 100. 103. 104); cf. Photii in bibl. cod. 54 ed. Bekker I pag. 14 ) [*]( 1 hiis LFF1 his ULlP m. 2 facerent FV2 2 nt mitius dicam om. VS crudelitatis LL1 3 nunc petracto (pertracto F1) V hunc ergo pertractato B ergo add. m. 2 F cmn ea pertracto om. SV 4 uidetur Vxd 7 Aurelii Augustini episcopi de gestis Pelagii capitulum primum incipit U capitulum primum cett. 8 nostro LULaFaP: meo FVSd 11 enim om. Zj1 13 hiis LP m. 1 15 de om. V patres S 16 Galli Heros] galienus LUL1 gallienus FFIPVSj cf. cap. XVI 17 sic FlP 19 quodque F 20 scribi F legis scientiam VSd 21 hoc UFVSd 22 illiJ isti ULIFl 23 nisi qui S )
Aliud est autem hominem per scientiam legis ad non peccandum adiuuari et aliud est non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. cum enim uideamus exempli gratia et sine tribulis areas triturari, quamuis adiuuent, si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamuis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adiumenta; et multos sine medicis ab aegritudine conualescere, quamuis manifesta sint adiutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines uiuere, quamuis panis adiutorium ualere plurimum non negatur, et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adiutoriorum esse genera duo. alia quippe sunt, sine quibus illud, - ad quod adiuuant, effici non potest, sicut sine naui nauigat nemo, nemo sine uoce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce contuetur et multa huius modi — unde est etiam illud, quod nemo sine dei gratia recte uiuit — alia uero sunt adiutoria, quibus sic adiuuamur, ut etiam si desint possit alio modo fieri propter quod ea requirimus, sicut illa sunt quae commemoraui: tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum [*]( 1 Es. 8, 20 ) [*]( 3 a om. Fl 6 curarer Ll 8 ei U 10 aliud (iu add. m. rec.) U est] esse Fl 11 enim om. FVS 13 assint Ll scolam LUL1 15 ab aegritudine sine medicis S 16 cibis sine VIS\'d: sine cibis LUIJFFlVS §io? cibis sine (sine fin. add. m. 2) P 18 multaque S 19 genera esse SVd esse om. F 20 ad quod (add. m. 2) Ll adiuuat P 23 intuetur VSd modi om. U 25 q\\lę (s. l. m. 2 etiam) Ll possint Ll et m. 1 F. )
Ad haec si forte Pelagius responderet hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse [*]( 20 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 humanitate codd. VS: humana arte VxSxd 2 cetera] cuncta m. 1 FSVt 3 istorum duorum F legis] talis S idê F 4 hec FlPVS 5 posset F uerum] unde F 6 uerum] unum F 7 quod (d add. m. 2) F aiuuat m. 1 Fl iuuat FPSVd 8 defuerint codd. uerum quidem ex unde quod F 14 adstabat V adstat S 16 ostenderes U ostendere Vd quippe] quidem LFl 18 ac legis P imperitum FV2 20 praedicta FV 21 per-nostrutn om. S ihesum FI 23 Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios grae dni nri capitulum primum explicit. Incipit capitulum incipit feliciter (haec uerba cum similiter in singulis capilulis addita sint, hic semel notasse satishabui) U capitulum II LDFFI P Cap. 2 S hoc FVSd 24 sententiam V )
Adiecit enim episcopalis synodus et ait: \'legatur et aliud capitulum\\ et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium \'omnes uoluntate propria regi\\ quo lecto Pelagius . respondit: et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\'. quo audito episcopi dixerunt: \'neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina\'. quis enim condemnaret liberum arbitrium uel negaret, cum quo dei adiutorium praedicatur? quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit; et tamen illud, quod in libro eius positum est \'omnes uoluntate propria regi>, fratres, qui nouerant quid aduersus dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permouere. sic enim dictum est \'omnes uoluntate propria regi\', tamquam deus neminem regat et frustra scriptum sit: saluum fac populum tuum et benedic hereditati tuae, et rege eos et extolle illos usque in saeculum, ne remaneant utique, si uoluntate propria sine deo reguntur, uelut oues non habentes pastorem, quod absit a nobis. nam procul dubio plus est agi quam regi; qui enim regitur, [*](21 Ps. 27, 9 24 Marc. 6, 34 ) [*]( 1 cum] eam Vld- dicat UVd, m. 2 in mg. Fl: discat LLxFFlP m. 1, SV2 3 diligenter om. F1 4 responsione Fl 5 ob add. m. 2 L 6 cetera] cuncta F uideamus. adiecit continua leguntur in codd. . VS 7 post ait pon. cap. III LULlFFlPV cap. II S legitur UFl, in mg. m. 2 legatur FJ et om. V 8 potuisse S 9 Pelagium om. S 10 hec U 12 libri F 13 ecclesia m. 1 F condempnaret LUFF1 19 promouere Fl propria uoluntate S 20 tanquam U 21 benedic hered. tuae om. S hereditatem tuam FP m. 2, V2d 23 sine deo om. m. 1 L1 24 uelud L 25 qui] quod Ll )
Denique in eo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti\', subiecit aliquid de testimonio scripturarum. quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. ait enim de hoc ipso in sapientia Salomonis: sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est et cetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur: unus ergo omnibus introitus ad uitam et similis exitus. propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae non est ausus se regendum sibi committere, sed optauit, et datus est ei sensus, de quo dicit apostolus: nos autem sensum domini habemus, et inuocauit, et uenit in eum spiritus sapientiae? hoc enim spiritu, non uiribus propriae uoluntatis reguntur et aguntur qui filii sunt dei. [*]( 4 Rom. 8, 14 8 Ps. 58, 11 15 Sap. 7, 1 17 Sap. 7, 6. 7 23 I Cor. 2, 16 25 Rom. 8, 14 ) [*]( 1 ideo] ideo TJ deo LUFlP a deo (a m. 2 add.) F, VSd autem] enim Fl 2 aliquid ipse VSd 3 apostolusj amplius F 6 agendum m. 1 F agenda F51 agendo S commendent V 7 adiutum m. 1 F esse om. VS 8 dubitat S 9 ei U 10 eo] illo FlPSVd 11 positioni] pro omni U. m. 1 F propositioni LiP 12 aliud U 14 in om. FPVSd 16 fictus P factus S 18 et propter LULtFIP 20 appareret F 22 comittere Ll )