De Gestis Pelagii

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Cum ergo et hanc responsionem Pelagii iudices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit \'regnum caelorum etiam in ueteri testamento promissum\'. ad quod Pelagius: (hoc et per scripturas probare possibile est: haeretici autem in iniuriam ueteris testamenti hoc negant. ego uero scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est: et accipient sancti regnum altissimi\'. qua eius accepta responsione synodus dixit: \'neque hoc alienum est a fide ecclesiastica\'.

Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter cetera obicerent, sine causa uerba ista mouerunt? non utique. sed ueteris testamenti nomen modis duobus dici solet: uno secundum diuinarum scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi uulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus [*](\'18 Dan. 7, 18 ) [*]( 1 cogitatione LULlFl ideo non tam] deo notum codd. VS probe libri 2 etiam om. FlVS 3 mente F 4 probetur F prohibet V2 5 fi\'eri (eri add. m. 2) F mosum (\'m. 2 in mg. mendosum) F 6 ita in mg. add. L 7 cogitatione F id est—uenire om. S id est] idem F1 9 cogita m. 1 F 11 confessionem FFl 12 pelagii responsione F Pelagii responsionem VSd 13 post approbassent add. Cap. V LFFIU Cap. VI LlP 15 probari Vd possibile est in mg. L 19 neque hoc] nicbil U neque enim hoc LlP 21 nunquidnam FFl hec ULX m. 2, om. F1 hoc ex hic P 23 uno] unum F una Fl uno modo VSd 25 loquendi om. m. 1 FlS uulgantissimam F uulgarissimam JP1)

65
dicit ad Galatas. dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera. quae sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in seruitute generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae coniuncta est ei quae nunc est Ierusalem; seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. cum ergo uetus testamentum ad seruitutem pertineat — unde etiam dictum est: eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac — regnum autem caelorum ad libertatem, quomodo etiam regnum caelorum ad uetus pertinet testamentum? sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut scripturas omnes legis et prophetarum, quae ante incarnationem domini ministratae auctoritate canonica continentur, nomine testamenti ueteris nuncupemus, quis ecclesiasticis litteris uel mediocriter eruditus ignorat ita scripturis illis promitti potuisse regnum caelorum sicut etiam illud testamentum nouum, ad quod pertinet regnum caelorum? certe enim in illis litteris apertissime scriptum est: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israel et domui Iacob testamentum nouum non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. hoc enim factum est in monte Sina. tunc autem Daniel propheta [*](1 Gal. 4, 21. 22. 24—26 10 Gen. 21, 10 21 Hier. 38, 31. 32 ) [*]( 1 dixit V galathas LULXFX inquit om. S 2 uidistis S 3 abraam L ancilla] alia F 4 in om. FVS 5 seruitutem FPVSd generans] qyod e tecitius (in mg. m. 2 generans) L tecitius ULlP m. 1, generans (in spatio uacuo nt. 2) F generans tecitius Fl 6 sina enim S •n 7 est] in FI hierusalem L\' seruis enjm (corr. m. 2) F seruiens F5 10 etiam] et Fl 12 ysaac LULlFFl 16 rninistrante codd. VS; cf. 68, 4 17 numcupemus Lx 18 ita om. S 19 sicut -caelorum bis pos. S 22 consumabo LUDFI domini bispro doinui U 23 testamentum nieuip nouum Ll 25 educemur V ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II ) [*]( 5 )
66
nondum erat qui dixerat: accipient sancti regnum altissimi. his enim uerbis praemium non ueteris, sed noui testamenti prophetabat, sicut ipsum Christum uenturum idem prophetae utique pronuntiarunt, cuius sanguine dedicatum est testamentum nouum, cuius testamenti ministri apostoli facti sunt dicente beatissimo Paulo: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera, sed spiritu; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. in illo uero testamento, quod proprie uetus dicitur et datum est in monte Sina, non inuenitur apertissime promitti nisi terrena felicitas. unde illa terra, qua est populus introductus per heremum ductus, terra promissionis uocatur, in qua pax et regnum et ab inimicis uictoriarum reportatio et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum et si qua huius modi, haec sunt promissa ueteris testamenti. quibus etsi figurantur ad nouum testamentum pertinentia spiritalia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem dei, ipse est ueteris heres testamenti. ea quippe secundum uetus testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem ueterem concupiscuntur; quae autem illic ad nouum testamentum pertinentia figurantur, nouos homines quaerunt. neque nesciebat enim quid loqueretur tantus apostolus, qui duo testamenta in ancilla et libera allegorica significatione distincta esse dicebat ueteri filios carnis, nouo filios promissionis attribuens. non qui filii carnis, inquit, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. filii ergo carnis pertinent ad terrenam Ierusalem, quae seruit cum filiis suis, filii autem promissionis [*]( 1 Dan. 7, 1H 6 II Cor. 3, G 22 cf. Gal. 4, 23 24 Rom. 9, 8 ) [*]( 1 accipiant F1 accipias F2 3 iidem VSd 4 utique om. VSd praenuntiarunt Vid 5 mlstari Fl 6 et om. VS 9 quod propriej qui quippe PV quod quippc SVI uetusj uerus Fl 10 prornitti apertissime FVSd 11 quo d quae V in quam VISI per] et per (et m. 2 add.) LF, LlUFlPVSd 13 habundantia LUTJFF1 14 ac] aut S fructum LUISFF1 hac V1 om. S 17 heres ueteris VSd 21 figuratur F quod m. 1 F 22 apostoli m. 1 F 25 inquit om. S ii m. 1 1\' 27 hierusalem Lx filiis autem S )
67
ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram aeternam in caelis. unde perspicitur qui ad regnum terrenum et qui pertineant ad regnum caelorum. istam distinctionem qui etiam illo tempore per dei gratiam intellegentes filii promissionis effecti sunt, noui testamenti heredes in occulto dei consilio deputati sunt, etiamsi uetus testamentum per temporum distributionem diuinitus datum populo ueteri congruenter ministrauerunt.

Quomodo ergo non merito commouerentur filii promissionis, filii liberae Ierusalem aeternae in caelis, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii uerbis uideretur auferri et Agar quodam modo Sarrae crederetur aequari? ille igitur haeretica impietate scripturae ueteris testamenti facit iniuriam, qui eam ex deo bono, summo et uero fronte sacrilegae impietatis negat, sicut Marcion, sicut Manicheus et si quae alia pestis hoc sentit. quapropter ut de hac re quod sentio qua possum breuitate complectar: sicut ueteri testamento, si esse ex deo. bono et summo negetur, ita et nouo fit iniuria, si ueteri aequetur. sed cum Pelagius respondisset, cur dixerit etiam in ueteri testamento promitti regnum caelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum altissimi apertissime prophetauit, non esse hoc alienum a fide catholica merito iudicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa [*]( 1 nostram in mg. L in caelis aeternam FSVd 2 qui fin. in tng. add. L 3 dictionem mut. m. rec. in distinctionem U 4 pro dei gratia S 6 deputati] dampnati U pro temp. distributione S 7 congruentur Ll 9 prom. filii liberae om. S 10 in caelis aeternae VSd 12 auferre F quo U sarae LULlVSd et crederetur (et er. m. 2) L, U 13 faciat S 14 fonte S 15 mation U martion F si quae alia] si quae aliqua LUL1 si qua aliqua FFlP m. 1 si qua alia (m. 2) P, V si qua alias S 16 sentis m. 1 JF1 18 negaretur S 20 etiam dixerit d dixerunt F etiam om. FVS uetere PVd it) regnum L 21 prophetae om. P 23 alienum hoc S hoc om. F catholica] ecclesiastica F indicatum Fl 24 quam Fl ) [*]( 5* )

68
terrena ad uetus testamentum proprie pertinere monstrantur, nec tamen improbe secundum hanc loquendi consuetudinem, qua uniuersae scripturae canonicae ante incarnationem domini ministratae ueteris testamenti appellatione censentur. non enim aliud est regnum altissimi quam dei regnum. aut quisquam contendere audebit aliud esse dei regnum, aliud regnum caelorum?

Post haec obiectum est, quod Pelagius in eodem libro suo dixerit \'posse hominem, si uelit, esse sine peccato\' et quod scribens ad uiduam adulatorie dixerit: \'inueniat apud te pietas, quae nusquam inuenit, locum, inueniat ubique peregrina in te sedem iustitia; ueritas, quam iam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat et lex dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur\'. et iterum ad ipsam: \'o te felicem et beatam, si iustitia, quae in caelo tantum esse credenda est, apud te solam inueniatur in terris P et in alio ad ipsam libro post orationem domini et saluatoris nostri docens quemadmodum debeant sancti orare ait: \'ille ad deum digne eleuat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: tu nosti, domine, quam sanctae et innocentes et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina quas ad te extendo manus, quemadmodum iusta et munda labia et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis\'. ad hoc autem Pelagius respondens ait: \'posse quidem hominem esse sine peccato et [*](4 ministrante FV ministrate V2 §ycenseatnr F censeatur V2 8 Cap. VI LFFlUV Capitulum VII L\'PS 9 libro scripserit suo d esse om. L 10 adulatione F 11 inueniet ubique S peregrina in te d: peregrinate LU peregrinante LlFFlPVS peregrinans te VISI 12 sedem] sed me S iam in mg. add. L 13 domistica F 14 contempnitur LFF1 solo P 16 esse in mg. add. L 18 ille-effundit om. U 20 sancti F 21 innocentes (te add. m. rec.) U sint F.VS molestia] malitia VISI 23 ab omnij a boni F 24 misereris V 25 sine peccato esse FVSd )

69
dei mandata custodire, si uelit, diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in posterum inconuersibilis. reliqua uero quae subiecerunt neque in libris nostris sunt neque talia umquam diximus\'. illis auditis synodus dixit: quoniam te negas talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent\'? Pelagius respondit: \'anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma\'. deinde iudicauerunt episcopi dicentes: nunc quoniam propria uoce anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula\'.

Numquid hic poterant iudices uel debebant incognita et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae ad uiduam reprehensibilia scripta dicebantur Pelagium scripsisse conuinceret? ubi profecto parum esset codicem ferre et de scriptis eius haec legere, nisi et testes adhiberentur, si illa scripta sua esse etiam cum recitarentur negaret. uerumtamen in his quoque fecerunt iudices. quod facere potuerunt, interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia se negauit scripsisse siue dixisse. quos ubi se tamquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de hac re iudices aduersariis absentibus quaerere debuerunt?

An et illud fortasse tractandum est utrum recte dictum sit non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? sed [*](1 enim] tibi U 2 qui F 6 inconuersi U inconuertibilis Ll 8 negas te FVSd 9 sic] sicut F quas stultos U 11 propria uoce onto FVS 12 incertum d 13 esse posse UFlP 15 nunquid FFX 16 ad herat L adhereat L1 adherat U 17 reprehpnsibilis Fl p. = Pelagius (itu et in cas. obl.) LULaFF1 19 scripturis F hoc Ll Y2S1 nisi et] quia 1\'281 20 uerumptamen Fl 21 hiis FFl quoque] quodque F 22 anathemaret F 23 ibi FlVSl ille 8 27 est V )

70
ab hac quaestione non leui, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia iudices abstinuerunt. non enim, si quisquam uerbi gratia dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitauerint, tamquam adulterinos in terram luce quodam modo conuincente dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus iudicandus est. et hoc quidem, quia in hominum doctorum litteris inuenitur famaque uulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si uerum non est, nec fidem nostram, propter quam fideles uocamur, ant creditum laedit aut creditum iuuat. porro si ex hoc <sensu quis> (?) contenderit animas rationales inesse uolucribus ex eo quod in eas reuoluantur humanae, tum uero tamquam haeretica pestis ab auribus animoque pellenda est agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis uerum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus uera sunt, longe tamen ab huius modi irrationabilium animantium quamuis mirabili sensu distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus angelisque communis est. multa uero etiam stulta dicuntur ab imperitis et uanis nec tamen haereticis, qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere iudicant aut immoderato et caeco affectu uel laudant quos diligunt uel uituperant quos oderunt et quicquid aliud in consuetudine sermonis humani non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae [*](1 quatjnus (s. i add. e) L diffiniendus LULlFlP 2 abstinuerunt VISld: abstulerunt codd. VS 5 aduersarios U adulterimos V 6 hoc forte UL]FFlP 7 est om. F quidem om. FVSd 9 uerum corr. m. 2 ex unum F 11 ex hoc sensu quia Vld: ex hoc seuis (an senis in L dubium) q (quod P) LLXP hoc senis que F ex hoc souis quod UFl hoc senis quod V ex hoc uenit quod S rationabiles FVSd 12 humanae om. S tamen l;lęrQ L tamen Ll UpI tunc uero S 14 aquilis ue add. m. 2 F 16 uera suntj una forte F una sorte F2 ab huius modi] ad hoc UF ab hoc X1 ab his P innarationabilium U 17 mirali (li s. 1, m. 2) L mirabilis FV2 similis Sl 19 uere 8 etiamj que L1 que P stulta etiam P 20 de om. U 21 tenere U 22 uel alt.] et Ll 24 dogmatorum U sed-leuitatem oin. F occurrit S)
71
leuitatem uel ore profertur uel stilo etiam litterisque committitur. multos denique de his paululum admonitos talia dixisse mox paenitet. ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta et non considerata profuderant. uix est autem carere istis malis, et quis est qui non labitur lingua et offendit in uerbo? sed interest quanto, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod leuitate, non dogmate dixerat. cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus, recte iudices insertum stultiloquium propria uoce Pelagium anathematizasse dixerunt, quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium est. proinde quicquid illud sit, generalis uitii nomine appellauerunt. utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta an uero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili uanitate, quoniam ille qui audiebatur quoquo modo dicta essent sua esse negauerat. discutiendum in praesentia non putarunt.