De Gestis Pelagii

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Si ergo et iste ita confiteretur in hoc errore se fuisse aliquando ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare qui haec tenent, quisquis ei non gratularetur tenente iam illo uiam ueritatis, ipse amitteret uiscera caritatis. nunc uero parum est, quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathematizauit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari. in quibus et isti sunt, qui beneuolentiam suam erga illum significauerunt his ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent hoc se affici. quod tarde illum librum scripserim. \'siquidem contigit\', inquiunt, \'absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius\\ inquiunt, \'non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire\'. nomen quippe uel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putauerunt, ut uiuente amicitia error potius moreretur amicorum.

At nunc si Pelagius deum cogitat, si non est ingratus eius misericordiae, qui eum ad episcoporum iudicium propterea perduxit, ut haec anathemata defendere postea non auderet iamque detestanda et abicienda cognosceret, gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum [*]( 1 didimus U facillitatis F felicitatis S 2 precidente FL praesidente V281 nostrique corr. m. 2 ex nunquam F uestrique m. 1 F1 3 merorem L1 merem m. 1 F1 clarificet S 4 Cap. XXVI LXP Capitulum FF1 Cap. XVII S ista L1 confitetur ita FV confiteatur ita S confiteretur ita d 5 praeoccipatum F 6 tenet S quisquis ei] quis enim F 7 uertas Fl amittere V 8 est pr. om. U liberatur L1 11 beniuolentiam LyFL 12 praecipue om. S cogebant S 13 eumdicere F 14 contingit L1S 15 perspicuae FL 16 diffidi\' L diffidius U 17 adhuc om. F 18 portauerunt V potitius F 20 Capitulum XXVII IJP Aurelii Augustini de gestis Pelagii idem capitulum XXV incipit feliciter U Alias hic incipit cap. 25 V Cap. 25 S 22 produxit S 23 ambitienda F accepit L1 accipit m. 1 1!\'Į, LU 24 literasque nostras V nostras ex uestras F )

104
potius aperimus, quam illas, ubi, cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos paenitet, augebamus. si autem mihi fuerit iratus, quam inique irascatur attendat et, ut uincat iram, tandem aliquando dei postulet gratiam, quam in hoc iudicio confessus est singulis nostris actibus necessariam, ut ueram consequatur illo adiuuante uictoriam. quid enim ei prosunt tantae eius laudes in epistolis epis.coporum, quas pro se commemorandas uel etiam legendas atque allegandas putauit? quasi eum haec peruersa sentire omnes qui uehementes et quodam modo ardentes ad bonam uitam exhortationes eius audiebant facile scire potuerant.

Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, non solum ab eius laudibus temperaui, sed etiam, quantum potui, sine ullius commotione quaestionis de dei gratia recte sapere admonui. dixi eum quippe in salutatione dominum. quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere solemus neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem. quae in Christo est, consequendam debemus quodam modo liberam seruitutem. dixi dilectissimum, quod et nunc dico et si iratus fuerit, adhuc dicam, quoniam nisi erga eum dilectionem tenuero, illo irascente ipse mihi magis nocebo. dixi desiderantissimum, quoniam ualde cupiebam cum praesente aliquid colloqui; iam enim audieram contra gratiam, qua iustificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta eum contentione conari. denique litterarum ipsarum breuis [*]( 1 ubi, cum] ubicumque m. 1 F ubi cum forte m. 1 P dolore FFlVS o 3 uingeat F 4 in hoc] nichil F i h\' iudi L in huiusmodi e 8 atque] uel eti§ V 9 pro quasi susp. Ew/elbrecht quia uel quoniam eum] cum IJFVS hoc m. 1 U) pi sentiret LULlF\'VS sentires F 11 audebant TJ potuerunt VS potuerint V\'S\'\'d 12 Cap. XTVIUIJP Capitulum FFl Cap. XVIII S Et om. FV2 14 ullius] eius FlVSd commonitione IJP m. 1 commemoratione m. 2 P de mn. m. 1 Fl 15 eum] enim LULxFFlSV 16 quod om. m. 1 F 17 quoniam] quam LUL*FFXV quia F1 19 nunc tunc LUL1, m. 1 FF1 20 uirtus m. 1 F, 5\' uirtus at natus V2 22 desideratissimum libri praet. F 23 audiebam S 24 aperte FV2 25 contemptione F coerceri 8 )

105
textus hoc indicat; nam cum egissem gratias. quod me scriptis suis exhilarasset certum faciendo de sua salute ac suorum. quos utique si correctos uolumus, etiam corporali salute saluos uelle debemus, mox ei bona optaui a domino retribui non ad salutem corporis pertinentia, sed ea potius, quae putabat esse uel forte adhuc putat in solo arbitrio uoluntatis et propria potestate posita, simul optans et propter hoc uitam aeternam. deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia quaedam in me bona multum benigneque laudauerat, etiam ibi petiui ab eo, ut pro me oraret, quo potius a domino talis fierem, qualem me esse iam crederet, ut eum sic admonerem, contra quod ille sapiebat, ipsam quoque iustitiam, quam in Ille laudandam putauerat, non esse uolentis neque currentis, sed miserentis dei. hoc est totum, quod breuis illa epistola mea continet eaque intentione dictata est; nam ita se habet.

\'Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri Pelagio Augustinus in domino salutem. Gratias ago plurimum.

quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute uestra. retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno uiuas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. ego autem, etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistola continet, beneuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse [*]( 13 Eom. 9. 16 17 Ep. 146 (cf. XXXIII 596 M.) ) [*]( 2 esilarasset LUFF1 faciendum F 3 sic V correptos m. 1 F nolumus Ll salute ag ?gorurp F 4 uellej esse LULl]?\' ei) enim FlV2 et S 6 uel corr. m. 2 ex cum F 7 simul-aeternam om. S 9 laudarat F et Ll 11 sic om. F 12 quod] quem S 14 breui LUVFF1 17 Cap. XXVIIII LlP Capitulum FFl Cap. XXI (in mg. 27) S desideratissimo libri praet. F 18 ante gratias add. XXVIII LUFFlV, in mg. 28 S 19 tuis om. S exilarare LLIF exilerare Fl 22 desideratissime libri praet. FFl 24 beniuolo ULlFl 25 possem V res S 26 fiam ex sciam m. 2 F )

106
arbitraris. et alia manu: memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater\'.

In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut domino placeat, magis hoc esse significaui in eius gratia quam in sola hominis uoluntate, quando id nec hortatus sum nec praecepi nec docui, sed optaui. quemadmodum uero si hortarer aut praeciperem uel docerem, pertinere hoc et ad liberum arbitrium demonstrarem nec tamen dei gratiae derogarem, ita, quia optaui, dei quidem commendaui gratiam, non tamen arbitrium uoluntatis extinxi. ut quid ergo in hoc iudicio protulit hanc epistolam, secundum quam, si ab initio sapuisset, nullo modo fortassis licet a bonis fratribus, sed tamen peruersitate disputationum eius offensis ad episcopale iudicium uocaretur? porro autem sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi, ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegauit dicentes uel quid putauerint uel quid ignorauerint uel qua ratione scripserint. proinde Pelagius, de quorumlibet sanctorum amicitia se iactauerit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea, quae contra dei gratiam, qua uocamur et iustificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizauerit ac deinde contra haec ipsa scripserit et disputauerit, nequaquam his, quibus plenius notus est, uidebitur esse correctus.

Iam enim quae post hoc iudicium consecuta sint, quae hanc suspicionem magis augeant, non tacebo. peruenit [*]( 1 deo LU 2 desideratissime libri praeter FFl pater frater (corr. m. 2) IJ 3 Cap. XXX LlP Capitulum FFl, in mg. Cap. 29 S 5 in om. S neo F m. 1 oratus LUL1, m. 1 FFl 6 ortarer L, m. 1 F 7 et del. assignat V1 9 ita quiaJ itaque U 10 extincxi L, m. 1 Fy pertulit m. 1 IJ 12 tamen om. U 13 dispositionum FFlPS 15 redderentur LLaF\'PV2 alligant codd. allegant VB 19 quelibet L purgationes V 21 Iris LF litteris ULxFl literis S testibus m. 1 F 22 deinde] demum Y2S1 contra ipsa haec ipsa S 25 Cap. XXXI LlP Capitulum FFl Cap. XIX S Nam F sunt S 26 in mg. Cap. 30 S )

107
in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur scribentis ad amicum suum quendam presbyterum, qui ., eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, ne per eius occasionem se aliquis a corpore ecclesiae separaret. ibi inter cetera, quae inserere longum est nec opus est, ait Pelagius: \'quattuordecim episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus posse hominem sine peccato esse et dei mandata facile custodire, si uelit. quae sententia\', inquit, (contradictionis os confusione perfudit et omnem in malum conspirantem societatem ab inuicem separauit\'. siue ergo istam epistolam Pelagius uere scripserit siue sub eius nomine a quocumque conficta sit, quis non uideat, quemadmodum hic error et de iudicio, ubi conuictus atque damnatus est, tamquam de uictoria glorietur? sic enim posuit haec uerba, quemadmodum leguntur in libro eius, qui capitulorum uocatur, non quemadmodum obiecta sunt in iudicio uel eius etiam responsione repetita. nam et illi qui obiecerunt nescio qua incuria minus posuerunt uerbum, de quo non parua est controuersia. posuerunt enim eum dixisse posse hominem, si uelit, esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit; de facilitate nihil est dictum. deinde ipse respondens ait: \'posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire si uelit, diximus\'. neque ipse dixit 'facile custodire\', sed tantummodo \\;custodire>. ita alio loco inter illa, de quibus me Hilarius consuluit atque rescripsi, sic obiectum est: posse hominem esse sine peccato, si uelit. ad quod ipse ita respondit: \'posse quidem [*]( 1 diceretur (ur in ras. m. 2) F 2 sum m 1 F 3 Iris L 5 separet Ll separaretur m. 1 F, VS 6 P. = Pelagius] post X1 pelagius post P sententias LIP nostra definitio S 7 diximus (imus in spatio UCtCUO add. tn. 2) F 9 contradictiones P os F omnes P lios S 11 Pelagius om. S 12 quocunque Lx confitta L 13 ibi m. 1 F 17 eius om. S 18 iniuria S 20 et dei-uelit om. LULI],\'Fl VB 21 de-peccato ovi. m. 1 Fl facillitate F deinde (af dictum) S 22 custodiere Fx 23 nec Ll ne Fl ipsi m. 1 Ll custodiere m. 1 jF1 24 ilarius LU ylarius F yllarius Fl 25 consuluit (s. I. m. 2) Ll rescripsit Ll sicut Ll )
108
hominem sine peccato esse dictum est superius\'. neque hic ergo uel ab eis qui obiecerunt uel ab ipso qui respondit additum est <facile>. superius etiam in narratione sancti Iohannis episcopi ita commemoratum est: \'illis\', inquit, \'instantibus et dicentibus, quia haereticus est; dicit enim quoniam potest homo, si uoluerit, esse sine peccato, et de hoc interrogantibus nobis eum respondit: non dixi quoniam recipit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui uoluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et ambulet in praeceptis dei, habere eum hanc possibilitatem a deo. tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici, culpans\', inquit, \'super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum\' et cetera quae iam commemoraui.