De Gestis Pelagii

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

His recitatis synodus dixit: \'quid ad haec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius monachus? hoc enim reprobat sancta synodus et sancta dei catholica ecclesia\'. Pelagius respondit: \'iterum dico quia haec et secundum ipsorum testimonium non sunt mea. pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo. quae uero mea esse confessus sum, haec recte esse affirmo; quae autem dixi non esse mea, secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo anathema dicens omni contrauenienti et contradicenti sanctae catholicae ecclesiae [*]( 2 cf. Leu. 4. 2. 3 (13. 14. 22. 23. 27. 28) 10 II Petr. 1, 4 ) [*]( 1 meae om. V 2 offerantur Vld 3 nisi FV2 4 aut] autem UF 7 inferius S dictum FVS difficile Ll est fin. om. S 8 ex propria FI V2 suscipimus LLlF e FVSd uestrum m. 1 F 11 silogismum LULxFl silogissimum F 16 merita FFI VSd qui om. S 17 fuerunt V 18 Cap. XX I.tP Cap. num. om. S Capitulum FFl haec] hoc UFl 19 hec Ll 20 catholica om. U 21 hoc FV 22 mea] in ea Lx satisfactione ULX 23 hoc FV 24 recta P m. 2, l\'d 26 et om. S contradicenti om. S catholicae om. Fl )

99
doctrinis. ego enim in unius substantiae trinitatem credo et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae ecclesiae; si quis uero aliena ab hac sapit, anathema sit\'.

Synodus dixit: \'nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria uero ecclesiasticae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'.

Si ista sint gesta, quibus amici Pelagii gaudent eum esse purgatum, nos, quoniam erga se nostram quoque amicitiam prolatis etiam familiaribus epistolis nostris atque in hoc iudicio recitatis, quas insertas continent gesta, satis probare curauit, salutem quidem eius in Christo cupimus et optamus, de ista uero eius purgatione, quae magis creditur quam liquido demonstratur, gaudere temere non debemus. neque hoc dicens iudicum arguo uel neglegentiam uel coniuentiam uel, quod ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogmatum conscientiam, sed eorum iudicio pro merito approbato atque laudato Pelagius tamen apud eos quibus amplius certiusque notus est non mihi uidetur esse purgatus. illi enim tamquam de ignoto iudicantes his praesertim absentibus, qui contra eum libellum dederant, hominem quidem diligentius examinare minime potuerunt, haeresim tamen ipsam, si eorum sequantur iudicium qui pro eius peruersitate certabant, penitus peremerunt. illi autem qui bene sciunt quae [*]( 4 Cap. XXI LlP Capitulum FFl om. S 5 persecutionibus codd. VS; cf. cap. XXXV 6 consensit V ecclesiastice LUL1 eccce (ce s. I.) Fl; cf. cap. XXXV 7 ecclesiae PVS et om. codd. VS; cf. cap. XXXV 9 Cap. XXII LlP Capitulum FFl Cap. XIV 8 Si] Sed FP ita V 11 probatis 8 12 quasi codd. YS1 incertas FVS1 continent gesta om. F1 probare] probe LLt 13 curarit S curauerit V2 15 gaudere-neglegentiam in mg. m. 2 Lx gauderel qui audere Ll temere om. Ll 16 hec Fl iudicium LULlP m. 1 cohibentiam LULIFFlSl 17 abhorrentem LJ abdrerS L ab errore F 19 aprobato F 20 artiusque FV2SX notum m. 1 P 23 heresym L 24 cecabant LLX secabant FlV2 ) [*]( 7\' )

100
Pelagius docere consueueiit, siue qui eius disputationibus restiterunt siue qui ex ipso errore se liberatos esse gratulantur, quomodo possunt eum non habere suspectum, quando eius non simplicem confessionem praeterita errata damnantem, sed talem defensionem legunt, quasi numquam aliter senserit, quam isto iudicio in eius est responsionibus approbatum?

Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna eius laude cognoui; postea coepit ad nos fama perferre, quod aduersus dei gratiam disputaret. quod licet dolerem et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid uel in eius aliquo libro nosse cupiebam, ut, si inciperem redarguere, negare non posset. postea uero quam in Africam uenit, me absente nostro, id est Hipponensi litore exceptus est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo huius modi auditum est, quia et citius, quam putabatur, inde profectus est. postmodum eius faciem Carthagine, quantum recolo, semel uel iterum uidi, quando cura collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui; ille uero etiam inde ad transmarina properauit. interea per ora eorum qui eius discipuli ferebantur dogmata ista feruebant, ita ut Caelestius ad ecclesiasticum iudicium perueniret et reportaret dignam sua peruersitate sententiam. salubrius sane aduersus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis ipsi refutarentur et redarguerentur errores atque ita metu potius ecclesiastici iudicii corrigerentur homines quam ipso iudicio [*]( 1 consueuit Fd consuerit U 2 resisterunt F que m. 1 Fl 5 confessionem Fl Vd aliter om. m. 1 F 6 est ex esse F 7 Capituluin XXIII LXF Capitulum FF1 Cap. 22 in mg. S prius] ipsius S 8 et] a S Roma S 9 congnoui F capit m. 1 F proferre FI V2 10 dolorem FFX V 11 crede L credere LI UFFI tantum F 12 noscere F 13 affricam Fl 14 ypponensi LULX yponensi Fx ipponensi F lictore UF1 15 comperi om. V a nostris] nostis V1 ai sicut nostis 81 illo] ab quo S 17 eius] enim Fl carthagini FV cartagine F1 18 cura] circa S 20 inde om. VSd hora F 23 sua ex sue F1 24 si om. F )

101
punirentur. nec libris igitur aduersus mala illa disserere nec popularibus tractatibus cessabamus.

Cum uero mihi etiam liber ille datus esset a seruis dei. bonis et honestis uiris Timasio et Iacobo, ubi apertissime Pelagius obiectam sibi a se ipso tamquam ab aduersario, unde iam grandi inuidia laborabat, de dei gratia quaestionem non aliter sibi soluere uisus est, nisi ut naturam cum libero arbitrio conditam dei diceret gratiam, aliquando idque tenuiter nec aperte ei coniungens uel legis adiutorium uel remissionem etiam peccatorum: tum uero sine ulla dubitatione mihi claruit, quam esset christianae saluti uenenum illius peruersitatis inimicum. nec sic tamen operi meo, quo eundem librum refelli, Pelagii nomen inserui, facilius me existimans profuturum, si seruata amicitia adhuc eius uerecundiae parcerem, cuius litteris iam parcere non deberem. hinc est, quod nunc moleste fero, in hoc indicio dixisse illum quodam loco : (anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. suffecerat dicere: qui sic tenent. ut eum crederemus esse correctum; cum uero addidit: aut aliquando tenuerunt, primum quam iniuste damnare immeritos ausus est, qui illo. quem siue aliis sine ipso doctore didicerant, errore caruerunt? deinde quis eorum qui eum ista non solum aliquando tenuisse uerum etiam docuisse nouerunt, non immerito suspicetur simulate anathematizasse qui haec tenent, cum eodem modo anathematizare non dubitauit qui haec aliquando tenuerunt. in [*]( 1 ille F dedisserere Fl 3 Cap XXIIII TJP Capitulum FFl Cap. XV S CurnJDum LIJF1 4 fimisasio F Timasio uel Primasio F2/S\' 5 obiectum F 7 iussus Fl 9 idque tenuiter] id quod tenuerit LULlF id quod tenuit FlSV a parte F cum iungens Fl 10 etiam] eius FV2 peccatorum om. U 13 eumdem U 14 perfuturum F 15 percerem m. 1 Lx cuius] cum S parere F51 debere S 17 aut] qui F 18 subfecerat F sufficerat V 19 esse om. fn. 1 Fx aut] et Fl 20 illo] illa siue F1 21 qui FVS siue ipso] sine ipso Lx didicerant F errorem Fl 23 uenun] unde F merito VSd suspicitur V suspicatnr F1 24 simulacre Lx hoc F 25 hoc FV. )

102
quibus eum ipsum recordabuntur magistrum? ecce, ut alios taceam, Timasium et Iacobum quibus oculis, qua fronte conspiciet suos, aut dilectores et aliquando discipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro eius respondi? qui certe quemadmodum mihi rescripserint, tacendum et praetereundum non putaui, sed exemplum litterarum subter adnexui.

\'Domino uere beatissimo et merito uenerabili patri episcopo Augustino Timasius et Iacobus in domino salutem. Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: misit uerbum suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabili pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, siue in his quae refutare, detestari ac fugere deceat christianum siue in illis in quibus non satis inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae dei munus effulsit, siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire [*]( 4 cf. libr. De nat. et gratia 7 Ep. 168 (cf. XXXIII 741 M.j 10 Ps. 106, 20 22 I Tim. 2, 4 ) [*]( 1 quibus om. L1 recordabantur ZJFFlVS 2 Fimasium V 3 aut (u add. m. rec.) U autem Fx V2 et rid; Engelbrecht pro aut susp. ante 7 Cap. XXV LlP Capitulum FFl Cap. XVI S 9 creauit FI 10 germani V 12 ea ex ad F1 sanitatem V 13 a m. 1 F 14 redita F debita S detestare m. 1 F1 16 caliditate FDFFl 17 suppremendam LIFl supremendam F 10 dei om. m. 1 Ll effulxit U effluxit FyV2 contingit S 20 ista om. ULsFFlVS 21 diffidius UFt 24 claritatis F51 subsecutionem m. 1 Fl 25 abiecimus U 26 hoc Lx IIQC L )

103
didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone pandente. et alia manu: incolumem beatitudinem tuam nostrique memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum\'.