Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod \'sine dei gratia\' diceret Pelagius \'posse hoc perfici\', il est, quod superius dixerat, \'esse posse hominem sine [*]( 1. 3 I Cor. 15, 10 5 II Cor. 6, 1 8. 12. 13. 15 I Cor. 15. 10 19 cf. Orosii Apolog. 3, 6. 4, 1 sqq. (CSEL V 607 sqq.) ) [*]( 2 nunquid FFl 3 eius] enim Fl 4 et] etiam FlSV efc ut L 5 rogauius F 7 fuerit Ll 8 illi S proinde grstiam (exp. m. 2) non laborauit ut gratiam (gratiam m. 2 add.) acciperet F proinde non grattem laborauit ut acciperet gratiam Ll proinde non gratiam laborauit ut acciperet U proinde non laborauit ut gratiam acciperet 1"1 VSd 12 laboraui illis UF 15 ubi] nisi LlFl 16 aliquando X1 uigilauerit F 18 Cap. XII S 19 iherosolomitane F hierosolimitane 1J ierosulimitaue LU ierosolitane Fl 20 quae om. S fiunt F 23 gratia dei S diceretur LUFI dicetur F hoc] hominem d 24 id estj idem FS1 supra F)
94
peccato: culpans\', inquit, \'super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum, et iterum: non est uolentis neque currentis sed miserentis dei, et illud: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam et alia multa similia diximus\', inquit, \'de scripturis sanctis\'. illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis scripturis, sed adhuc susurrantibus dixit Pelagius: (et ego sic credo: anathema sit qui dicit absque adiutorio dei posse hominem ad profectum omnium uenire uirtutum\'.
Haec narrauit episcopus Iohannes audiente Pelagio, qui utique posset honorifice dicere: fallitur sanctitas tua, non bene meministi, non dixi ad ista testimonia, quae de scripturis commemorasti \'ego sic credo\', quoniam non ea sic intellego, quod gratia dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei.
Sunt enim quaedam expositiones epistolae Pauli, quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur, ubi hoc, quod scriptum est: non uolentis neque currentis. sed miserentis est dei, non ex persona Pauli asserit (dictum, sed eum uoce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum hoc diceret, tamquam hoc dici utique non deberet\'. non ergo, cum episcopus Iohannes plane istam sententiam esse apostoli agnouit eamque ideo commemorauit, ne Pelagius sine dei [*]( 3 I Cor. 15, 10 5. 18. 21 Rom. 9, 16 6 Ps. 126, 1 19 cf. Mercatoris Common. adu. haer. Pel. et Cael. 2 (XLVJII 111 M.) ) [*]( 1 culpam ULxFFl VS hoc in spat. uac. add. m. 2 F et] etiam FXF m. 2, VSd 2 suam add. m. 2 Lx 3 illius omnibus S 5 nolentis Fl 6 hedificauerit U 10 si F 11 abque U 12 perfectum U 13 Cap. XVI L1P Cap. 15 in mg. S Haec] Et F 14 utique om. VS senitas m. 1 F serenitas m. 2 F 18 neque] non Lx sit om. LUL,1FFlY 19 Cap. XVII LXP Cap. 16 in mg. S quedam (e ex i) Lx 20 scribit V 24 diceret] dret LU 25 esse om. FVS 26 cognouit VS)
95
gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse Pelagium: (et ego sic credo\', neque cum hoc praesens audiret, respondit: non sic credo. oportet ut illam expositionem peruersam, ubi hoc non sensisse apostolum, sed potius redarguisse intellegi uoluit. aut suam neget aut corrigere atque emendare non dubitet. nam quicquid dixit episcopus Iohannes de absentibus fratribus nostris siue coepiscopis Herote scilicet ac Lazaro siue de presbytero Orosio siue de aliis, quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intellegat ad eorum praeiudicium non ualere. si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam, conuincere de mendacio, sed forte commemorare, quid forte fuisset oblitus aut in quo eum fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate, praesertim quia non [in] gestis agebatur, quae improbi ne mentiantur, boni autem ne aliquid obliuiscantur utiliter instituta sunt. si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit eosque ad iudicium episcopale uocauerit. sibi, ut poterunt, aderunt: nobis hic laborare quid opus est, quando ne ipsi quidem iudices post coepiscopi nostri narrationem aliquid inde pronuntiare uoluerunt?
Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo illud apostoli testimonium paulo superius recolens et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia [*]( 8 cf. Orosii Apologet. 6,1 (CSEL V 610, 2 sqq.) 25 I Cor. 15, 9. 10 ) [*]( 1 non j nec Fl 2 ego sicj eius sicut U neque-credo in mg. m. 2 F 4 sensissej fuisse JFT2<S- 5 aut] ut FS negat FV2 7 herote sak F Herotesal V scilicet om. VSd 9 sint Fl 10 posset F1 12 obitus m. 1 F aut] atque U eum in quo F 13 etsi non] et sine LUUFFV 15 in suailent. Ben. inclusi; cf. 55 gestis agens agitatur V; S coni: haec in gestis agebantur 18 nouerit F reuocauerit S 19 potuerunt FV adder LFl adderunt U addere Lx hoc F om. V quid laborare F 22 Cap. XVIII LIP Capitulum F1 Cap. num. om. S ergo om. V 23 dixisset V tactus F quomodo] quo minus VB)
96
dei sum id quod sum, non uidit non se dicere debuisse. cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit apostolus, dignum fuisse qui acciperet, cum ipse se non solum dixerit, sed et aliam causam reddens probarit indignum et eo ipso gratiam uere gratiam commendauerit? sed si forte illud iam dudum a sancto Iohanne narratum cogitare uel meminisse non potuit, recentissimam suam responsionem respiceret et quae paulo ante de Caelestio sibi obiecta anathematizauerit aduerteret. nempe enim inter illa est, quod obiectum est dixisse Caelestium (dei gratiam secundum merita nostra dari\'. si ergo ueraciter hoc Pelagius anathematizauit, quid est quod dicit gratias omnes apostolo secundum meritum datas? an aliud est dignum esse accipere, aliud secundum meritum accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere dignum esse aliquem, sed non mereri? uerumtamen Caelestius uel quis alius, cuius omnes superiores anathematizauit sententias, nec de hoc uerbo eum nebulas obtendere atque in eis latere permittit. urget enim et dicit: (et ipsa gratia in mea uoluntate est posita, siue dignus fuerim siue indignus\'. si ergo recte hoc a Pelagio ueraciterque damnatum est, ubi dicitur \'dei gratiam secundum merita et dignis dari\', quo corde cogitauit quoue ore protulit quod ait: \'dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias\'? quis non ista si diligenter aduerterit, fiat de illius responsione uel defensione sollicitus?
Cur ergo, ait aliquis, hoc iudices approbarunt? fateor. ideo iam ipse ambigo; sed nimirum aut breue dictum eorum audientiam et intentionem facile subterfugit aut aliquo modo [*](1 icJ. L om. U 2 habundantia LUL1FF1 3 aplrti FSl 4 probaret m. 1 F, V et et F 5 uere] nS Fl 9 enim codd. VS: etiam d inter] in terra V inter illa V1 12 apostolum LFV apostolus Ll merita US 13 alt. aliud-accipere in mg. m. 2 Fl 17 ostendere 8 19 posita est FVSd fierem LUTJFF1 20 hoc om. m. 1 L1 22 hore F quod] et U quid V 26 approbauerint F approbaucrunt V Sd 28 audientieam m. 1 F )
97
id recte posse accipi existimantes, cuius de hac re confessiones liquidas sibi habere uidebantur, paene de uno uerbo nihil ei controuersiae mouendum putarunt. quod et nobis forsitan contigisset, si cum eis in illo iudicio sedissemus. si enim pro eo, quod positum est (dignus>, positum esset \'praedestinatus\' uel aliquid eius modi, nihil certe scrupuli tangeret atque angeret animum. et tamen si dicatur eum qui per electionem gratiae iustificatur nullis quidem praecedentibus meritis bonis. sed destinatione dignum uocari, sicut electus uocatur, utrum uel certe uel minima offensione intellegentiae dici possit, difficile iudicatur. nam quantum ad me attinet, ab hoc uerbo facile transirem, nisi me liber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicit dei gratiam nisi naturam nostram cum libero arbitrio, gratiam creaturam, de ipsius Pelagii sensu sollicitum redderet, ne forte hoc uerbum non de neglegentia locutionis, sed de diligentia dogmatis curarit inserere. iam ea quae restant nouissima ita iudices commouerunt, ut ante responsionem Pelagii damnanda censerent.
Nam in sexto capitulo Caelestii libri positum obiectum est (filios dei non posse uocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti), unde de secundum ipsum dictum est neque apostolum Paulum esse filium dei, qui dixit: non quod iam acceperim aut quod iam perfectus sim; in septimo capitulo \'obliuionem et ignorantiam non subiacere peccato, quoniam non secundum uoluntatem eueniunt, sed secundum necessitatem), cum Dauid dicat: delicta [*]( 22 Phil. 3, 12 26 Ps. 24, 7 ) [*]( 3 controuersiam euomendum LLlFFlVSlP m. 1 controuersiae euomendum U controuersiam commouendam S 4 si fin.] sic U 5 praedistinatus V 6 aliquid uel eiusmodi LULxFl aliquid huiusmodi Vd 9 uocari alt. Ll 11 indacatur Fl V ab] ad F 12 libri. F respondit S 14 gratiam creaturam om. S sensum LULlV sensu* F 15 uerbo FV 16 inserere] miscere S 18 censere LULxFFl censeri V 19 Cap. XVIIII LiP Cap. XIII S Capitulum FFl 23 profectus V 24 capitulo om. V 25 uoluntatem om. V ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 7 )
98
iuuentutis meae ne memineris et ignorantiae meae et cum in lege sacrificia pro ignorantia sicut pro peccato offeruntur; in decimo capitulo \'non esse liberum arbitrium, si dei indigeat auxilio, quoniam in propria uoluntate habet unusquisque aut facere aliquid aut non facere\'; in duodecimo capitulo \'uictoriam nostram non ex dei esse adiutorio, sed ex libero arbitrio\', quod inferre dictus est his uerbis: \'nostra est uictoria, quoniam propria uoluntate arma suscepimus, sicut ex contrario nostrum est quando uincimur, quoniam armari propria uoluntate contempsimus\', et de apostolo Petro posuit testimonium (diuinae nos esse consortes naturae\', et syllogismum facere dicitur: \'quoniam si anima non potest esse sine peccato, ergo et deus subiacet peccato, cuius pars, hoc est anima, peccato obnoxia est\'. in tertio decimo capitulo dicit: \'quoniam paenitentibus uenia non datur secundum gratiam et misericordiam dei. sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'.