Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum diceret Pelagius \'adiuuante gratia dei posse esse hominem sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit: \'non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', atque id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut eam intellegat quam dicit apostolus subministratione spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait \'omnes [*](1 cf. pag. 72, 18 5 cf. libr. de nat. et gratia 13 cf. pag. 52, 20 20 Phil. 1, 19 21 Matth. 10, 19. 20 25 cf. pag. 56, 9 ) [*]( 1 latius (in ras.) L laetius FV2d 3 ne om. F 5 illo om. VS 6 falleretur m. 1 L, LlFlV2 cum om. S anathematizans scribendum suspicans 7 dicuntj debent L\' 8 sed] si Lx libro m. 1 F 9 ea F 12 optuna L optimum Lx 13 iam om. S ubi] nisi m. 1 1"1, V2 14 habuit V pI VS 15 exposuerit L1 legum LLlF\' T\'2 scientiam VSd 16 eadem FV2 scientia FV2 gratia F 17 hec Fl 19 ut aitd. m. 2 L om. F 20 intelligant F subministrationem L U 21 dari in mg. LF 24 loquamini V loquor U )
86
uoluntate propria regi\', idque exposuit \'ideo se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona\\ etiam hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adiutorem dixerit. cum enim recte anathematizauerit eos qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege ac doctrina, profecto dei gratia uel adiutorium ad singulos actus datur excepto libero arbitrio uel lege atque doctrina, ac per hoc per singulos actus a deo regimur, quando recte agimus, nec frustra orantes dicimus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniqitas.
Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet, Pelagius respondit: \'dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. ad hoc synodus dixit: \'consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur\'. hic dicet aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit [*]( 10 Ps. 118, 133 27 I Oor. 12, 28 ) [*]( 1 propria uoluntate X1 2 dei L1 3 adiutorium U 4 dixit FFlVS 5 ad om. m. 1 Lx 8 uelj et S ac] ne F 11 ut ne F mihi] in me S 12 ita LULxFFlVS sequitur] semper U rursum FFlVSd 13 fuisse V 1:> aplis (s 8. I.) F 17 auferrimus F gratiam m. 1 F 18 ea S 22 negabus S 23 e.go F accipiantur d 25 hec LxFlS et pronuntiarent om. U 26 eeclesiastico] occulto U eos LULXFXP m. 1, V2Sl )
87
deus in ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, deinde donationes sanitatum, adiutoria, gubernationes, genera linguarum. quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus Paulus? quis hoc audeat dicere? nam eo ipso quod apostolus erat habebat utique apostolatum. sed habebat et prophetiam. an non prophetia eius est: spiritus enim manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum etcetera?eratet doctor gentium in fide et ueritate et operabatur uirtutes et sanitates; nam mordentem uiperam manu excussit illaesa et paralyticus ad uerbum eius restituta continuo salute surrexit. adiutoria quae dicat obscurum est, quoniam uis huius uerbi late patet. quis tamen huic et istam gratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutem hominum sic constat adiutam? quid uero eius gubernatione praeclarius, quando et per eum dominus tunc tot ecclesias gubernauit et per eius epistolas nunc gubernat? iam genera linguarum quae illi deesse potuerunt, cum ipse dicat: gratias deo quod omnium uestrum lingua loquor? quia ergo istorum omnium nihil apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem Pelagii omnes gratias ei donatas esse dicentis iudices approbauerunt. sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non sunt. neque enim, quamuis esset apostolus Paulus multum excellens membrum Christi corporis, nullas plures et ampliores
[*]( 7 I Tim. 4, 1 10 I Tim. 2, 7 11 cf. Act. 28, 3 12 cf. Act: 14, 10 19 I Cor. 14, 18 25 cf. I Cor. 6, 15 ) [*]( 1 ecclesiam S 2 deinde alt. om F dotninationes Lx doiwtiones (in mg. m. 2 at dominationes) p. 4 habuit VS 5 audet V 6 habebatque pr. V 7 prophetia (etia in spat. tiac. add. m. 2) F 9 intendentibus m. 1 F 10 et cetera om. VSd eratj ipse erat d pe (pro ipse) erat V praeterea erat JST1 11 mortem LlF m. 1 13 obscurum om. m. 1 F] 14 uerbi] ut ibi V latey L huic in spat. uac. m. 2 add. F 16 ad uitam LXF- ad gubemationem F praeclarius est S 20 lingua? LLX linguas S 21 Paulo om. S 22 datas m. 1 L dicentes F 25 corporis xpi VPFIVSd hillas in nullas m. 2 F ) 88
gratias accepit ipsum totius corporis caput, siue in carne siue in anima hominis, quam creaturam suam uerbum dei in unitatem personae suae, ut nostrum caput esset et corpus eius essemus. assumpsit. et re uera si esse possent in singulis omnia, frustra de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo uideretur. sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut sanitas, sicut uita; sunt autem alia etiam singulis propria, unde nec auris sentit colores nec oculus uoces. propter quod dicitur: si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? quod quidem non ita dicitur, tamquam . impossibile deo sit et auribus praestare sensum uidendi et oculis audiendi. quid tamen faciat in Christi corpore, quod est ecclesia, et quam diuersitatem ecclesiarum uelut per membra diuersa ut essent dona etiam singulis propria, significauerit apostolus certum est. quapropter et qua causa hi qui illud obiecerunt auferri noluerint distantiam gratiarum et qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona omnia, quae loco uno commemorauit, agnoscimus, id quod respondit Pelagius potuerint approbare iam clarum est.
Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius \'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. nihil essem de hac eius responsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait donare deum cui uoluerit, sed ait \'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias\', non potui, cum legerem. [*]( 9 I Cor. 12, 17 12 cf. Col. 1, 18 ) [*](1 quam ipsum susj). S 2 unitate 3 ut] et S 4 si om. S 7 etiam] et FlV2 8 oculos m. 1 F 9 pr. si* F 11 Jpole (le s. 1. m. 2) L et fin. om. S 15 apostolus in mg. L incertum S quae LI.lFFl 16 noluerunt codd. YS 19 potuerunt FFLVS 22 ei qui] eq F ei q4 Fl 23 ratioe V 24 nisi in mg. L om. F 25 ge- rendi F scilicet] s. (s. I.) L om. UF 28 at potuit /S1 legere F)
89
non esse suspiciosus. ipsum quippe gratiae nomen et eius nominis intellectus aufertur, si non gratis datur sed eam qui dignus est accipit. an forte quis dicet apostolo me facere iniuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? immo tunc facio et illi iniuriam et mihi poenam, si quod dicit ipse non credo. an ille gratiam non ita definiuit, ut eam sic gratis appellatam quod daretur ostenderet? nempe ipse dixit: si autem gratia. iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. unde item dicit: ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. quisquis ergo dignus est, debitum est ei. si autem debitum est, gratia non est; gratia quippe donatur, debitum redditur. gratia ergo donatur indignis, ut reddatur debitum dignis; ipse autem facit, ut habeant quaecumque redditurus est dignis qui ea quae non habebant donauit indignis.
Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam [*]( 7 Rom. 11, 6 9 Rom. 4, 4 21. 26 Gal. 5, 6 24 Rom. 14,23 ) [*]( 1 suspectus (in mg. m. 2 suspiciosus) L suspectus (s. 1..i. suspiciosus) L1 suspectus UFFlVS 2 eum Ll 3 accipere U dicit Ll 4 quiainiuriam om. F gratiam U inmo L 5 qui F ipse dicit VSd 6 an] ante FV2 diffiniuit LULlFl ut eam sic quod daretur gratis appellatam ostenderet d 7 quo ULlFFlVS ostenderetur FV2 8 autem] ante Ll 9 ita S dixit VSd 15 qui] qua F 17 Hie L hinc ULX hoc FFlVSd 19 no alt. add. 111 2 Ll 20 operaretur S 25 saepe] ipse S )
90
existimet ad ipsam fidem meritis operum perueniri, cum ipsa sit initium, unde bona opera incipiant, quoniam, ut dictum est, quod ex ipsa non est, peccatum est. hinc et ecclesiae dicitur in Cantico canticorum: uenies et transies ab initio fidei. quapropter quamuis bene operandi gratiam fides impetret, ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobis danda, in qua dominum sequeremur, misericordia eius praeuenit nos. an ipsam nobis nos dedimus et ipsi nos ipsos fideles fecimus? prorsus etiam hic clamabo: ipse fecit nos et non ipsi nos, nisi uero aliud apostolica doctrina commendat, ubi ait: dico autem per gratiam dei, quae data est mihi, omnibus qui sunt in nobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. hinc est quippe et illud: quid enim habes quod non accepisti? quando et hoc accepimus, unde et incipit quicquid in nostris actibus habemus boni.
Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per [*]( 4 Cant. 4, 8 7 cf. Ps. 58, 11 9 Ps. 99. 3 11 Rom. 12, 3 15 I Cor. 4, 7 18 II Tim. I, 7. 8 25 I Cor. 15, 57\' ) [*]( 2 incipiunt Vd 3 quod-non est om. S huic FlV2 hoc F 4 ueniens FV2S1 transiens L transiens FV2SX 5 init. fides F fide V2 6 habemus ULlFFlSxV 7 sequemur V 8 praeueniet FFlP prouenit V 10 nisi] nihil FFX m. 1, VSd apostoli ea IJFFlV apostoli illa S 12 qui] que F 14 pertitus F 15 huic L1 quid] quod m. 1 Fl 16 hic UFV id. VI alt. et om. FlVSd 19 consumaui LU£1Fi 20 quem L1 21 si] an S 23 reddere (in mg. i) L, UFlVS reddij-e (i e.e e) JJ data FlVSd 25 ipse om. F )
91
dominum nostrum Iesum Christum. ait: cursum consummaui; sed ipse idem ait: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. ait: fidem seruaui; sed idem ipse ait: scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum seruare in illum diem, id est commendatum meum; nam codices nonnulli non habent \'depositum\', sed quod est planius commendatum\'. quid autem commendamus deo, nisi quae oramus ut seruet. in quibus et ipsa est fides nostra? nam quid aliud apostolo Petro dominus commendauit orando, unde illi ait: ego rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua, nisi ut eius deus seruet fidem, ne temptationi cedendo deficeret? quocirca, o beate Paule, magne gratiae praedicator, dicam nec timeam — quis enim mihi minime succensebit ista dicenti quam tu, qui ea dicenda dixisti et docenda docuisti? — dicam, inquam, nec timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed dei dona sunt merita tua.
Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit [*]( 2 Rom. 9, 16 4 II Tim. 1, 12 10 Luc. 22, 32 24 cf. I Cor. 1, 31 ) [*](1 consumaui ULlF 2 idem ipse F \'3 ipse idem VSd 5 in eum LULlFi 6 non om. V 7 sedj si U ■ quod] qui F 8 qui LULIFFl quod VlS 9 ipsi F ipsis YlS1 11 seruaret d 12 temtationi X1 deficeretur m. 1 Fl o beate] obS »t. 1 L obete (te s. I. m. 2) L obendiente L1 13 magnae VS om. Ll , ne U neque S 14 minus Vld succensebitn F qui ex que Fl ea Om. S 15 unquam • U, m. 1 Fl, om. F neque S 19 apl\'m L apostolum UIJVSP m. 1 apliii 1<\'F1; meritis uel apostolo susp. S in debitum V gratiae V 2t defensabor m. 2 ex responsabor F neque S 23 neque S non V1 24 gloriatur codd, VS )
92
merita bona, ut apostolus fieret, sed etiam mala merita sua dicit, ut dei gratiam manifestet et praedicet. non sum, inquit, idoneus uocari apostolus. quod quid est aliud quam: non sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. hoc est nempe quod quaerimus, nempe isto munere apostolatus illae omnes gratiae continentur. non enim decebat aut oportebat apostolum non habere prophetiam aut non esse doctorem aut non clarescere uirtutibus donationibusque sanitatum aut adiutoria non praebere aut ecclesias non gubernare aut linguarum generibus non excellere: omnia haec unum nomen apostolatus amplectitur. ipsum igitur consulamus, ipsum potius audiamus; dicamus ei: sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum te dicit fuisse, «[ui acciperes omnes gratias apostolatus tui; tu ipse quid dicis? non sum, inquit, dignus uocari apostolus. itane, ut honorem deferam Paulo, Pelagio magis de Paulo credere audebo quam Paulo? non faciam; me namque potius onerabo quam illum honorabo, si fecero. audiamus etiam, cur non sit dignus uocari apostolus: quia persecutus sum, inquit, ecclesiam dei. si sensum sequeremur, quis non istum a Christo damnandum censeret potius quam uocandum? quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? optime ergo ipse atque ueraciter, non sum, inquit, dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. faciens igitur tantum mali unde meruisti tantum boni? audiant
[*]( 2. 14. 18 I Cor. 15, 9 ) [*]( 1 faerit (in mg. fieret) L 3 quid] quidem U quam] quod FV- 4 plurimique L1 codices latini VS 6 dicebat m. 1 F, V2S1 8 claresceret F ad uictoriam F 9 ecclesias] oculos F 10 hic U hoc L1 apostolatus (oato in ras.) Fl appellatus F 12 sancte in ras. m. 2 F paule s. l. m. 2 F apostole om. U te dignum F\' 13 fuisse dicit F 15 deferam honorem FVSd 17 honerabo LFl m. 1 illud m. 1 F 18 cur] cui V 19 sequeremus m. 1 F quis-quis ita add. m. 2 F 20 istam LUFLP m. 1, VS dãpnatll (tS ?) L dampnandum Fl damnandam m. 1 PV censeretur FlPV om. Ll sed potius L1 quam om. LULxFFlVP m. 1 21 non om. U 23 sfl add. m. 2 Ll 24 bonum F ) 93
respondentem omnes gentes: sed gratia dei sum id quod sum. numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est indigno data? et gratia eius, inquit, in me uacua non fuit. hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium uoluntatis ostendat, ubi ait: praecipientes autem et rogamus, ne in uacuum gratiam dei suscipiatis. unde autem probat quod gratia eius in eo uacua non fuit nisi ex eo quod sequitur: sed plus omnibus illis laboraui? proinde gratiam non laborauit ut acciperet, sed accepit, ut laboraret; atque ita unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis accepit indignus. nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare. cum enim dixisset: plus omnibus illis laboraui, continuo subiecit: non ego, sed gratia dei mecum. o magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! quid est hoc: plus laboraui. non ego? ubi sese extulit aliquantum uoluntas, ibi continuo uigilauit pietas et tremuit humilitas, quia se agnouit infirmitas.