De Gestis Pelagii
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Non ergo natura, quae sub peccato uenumdata et uitio sauciata redemptorem saluatoremque desiderat, nec legis scientia, per quam fit concupiscentiae cognitio, non euictio, liberat a corpore mortis huius, sed gratia domini per Iesum Christum dominum nostrum.
Ista est non natura moriens nec littera occidens. sed spiritus uiuificans. iam enim habebat iste naturam cum uoluntatis arbitrio — nam dicebat: uelle adiacet mihi — sed m non habebat naturam cum sanitate sine uitio — nam dicebat: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum — iam habebat cognitionem legis sanctae - nam dicebat: peccatum non cognoui nisi per legem — sed non habebat uires agendae perficiendaeque iustitiae; nam dicebat: non quod uolo hoc ago, sed quod odi hoc facio, et perficere bonum non inuenio. ideo nec uoluntatis arbitrium nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis huius, quia utrumque iam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina, sed gratiae dei poscebat auxilium per Iesum Christum dominum nostrum. [*]( 4 cf. Rum. 7. 23 5 Rom. 7, 24. 25 11 Rom. 7, 24. 25 15.17 R0111. 7, lb 19 Rom. 7, 7 20 Rom. 7, 15. 18 23 Rom. 7, 24. 25 ) [*](1 niiiosa L 3 legibus inter se Vd 4 mentisj meritis V 7 ihessfl IJ 8 Cap. Vini LlP Cap. VIII LPFJ U Cap. 8 in mg. S uenundata UVF 9 ne F 10 sit plPVS 11 euictio] e uitio UPV2S1 12 ihesum Ll 13 Cap. VIIII LFFlU Capitulum X LXP Cap. num. om. VS ita S non est L1 16 natura F 17 acio-nam dicebat om. IJ scio om. F quia LlFFl habebat F 18 cognitionis F cognationem V 19 peccatum-Jicebat m. 2 in mg. Ll 20 non om. m. 1 F 21 hoc pr. d: om. codd. VS 24 huius om. pi 25 gratia II dei om. F )
Hanc itaque gratiam quam in catholica ecclesia notissimam nouerant episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum dicere \'hominem a peccatis conuersum proprio labore et dei gratia posse esse sine peccato.\' ego autem propter illum librum, quem mihi refellendum serui dei dederunt, qui discipuli eius fuerunt et. cum eundem Pelagium ualde diligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestione sibi proposita, quia hoc in eo iam plurimos offenderat, quod aduersus dei gratiam loqueretur, apertissime expressit (hane se dicere dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio\' — propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter eius disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de istorum uerborum eius ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat atque hoc se dixisse sine praeiudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis ita disserens: dixi quidem proprio labore et dei gratia posse hominem esse sine peccato, sed quam dicam gratiam optime nostis et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati sumus a deo cum libero arbitrio. atque ita dum eum credunt episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in nouam creaturam adoptati — hanc enim apertissime gratiam diuina scriptura commendat — ignorantes haereticum tamquam catholicum absoluerunt. suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime dixerit \'Abel iustum numquam omnino peccasse\', modo ait: \'non autem diximus quod inueniatur aliquis ab [*]( 6 Timasius et Iacobus, cf. cap. XXIII ) [*]( 1 Cap. XI LiP Cap. 10 in mg. S 2 nouerunt F 7 diligenter LULiFIVz 8 hoc] hec U iam] omnia L1 9 (,)şţęųąjţ expressit Fl ostendit V2S1 13 autem (s. Z. add. m. rec.) U ergo Ll 15 latent FV2 se hoc VSd 17 disseretis (m. 1 ex disceretis) F, V2 dixit F 19 quod ea sit] ea quod sit L1 quod sit ea U qui ea sit F sic quod ea Fl VS quia ea sit V2 quo F 22 qua om. V 23 commcndat om. F 24 absoluerint LUL*FFlVS 25 etiam om. S cum om. F2 27 inueniat F )
Haec enim sequuntur obiecta Pelagio, quae in doctrina Caelestii discipuli eius referuntur inuenta. Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittit ad regnum quemadmodum euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat\'. haec ita obiecta sunt, ut etiam [*]( 16 cf. Op. imperf. I 68. VI 25 tXLV 1090. 1559 M.) 21 cf. Op. imperf. I 96 (ib. 1112). ) [*](3 iustds L a om. codd. V 5 quod om. Fl ulluin FVS nunquam S ipse FV2S* 6 emendans FV* 7 fuisse om. F quod VSd 9 consecuntur LFFX ecclesiastis V 10 ostendere et cetera p. sicut L1 Pelagium V Pelage V2 Pelagio V1 11 purgat L1 12 absolutos FV2 et om. ULaFFaS 13 et in peius] in penis F profiteri LULiFFilJ m. 2, VS nulimus ULld 14 dampnatum FFl 15 Cap. XI LFU Cap. X Fl Cap. XII LlP Cap. VIII 8 Hic FlVS secuntur LFF1 16 celestii UFF1 17 sine L j eccaueritpr. LULrF[ F2 peccauerit fin. Ll 18 laeserit] lex erit F 22 sunt V d fecit FS1 )
Ad haec sibi obiecta, sicut gesta testantur, Pelagius ita respondit: \'posse quidem hominem sine peccato esse dictum est\\ inquit, (superius; de eo autem, quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando [*]() [*](10 Ep. 157 fcf. XXXIII 674 M.) ) [*]( 1 cartaginem LDPFI 3 cum ipse S non-Carthaginem] non fuissem cartagini m. 1 F cum fuissem cartagini m. 2 F, V2 fJi, sed] fuissem LULxFlVS cartaginem LUL1 in Carthaginem V 5 eius FS 6 inibi FVd cum om. FI V 7 constet FV2 9 huiusmoii LlVSd 10 ylarium L hylarium Lx hylarum F yllarium Fl 12 respondisse LUIJFFlVS 15 abrenuntietur F uisi] nisi S 17 hoc Ll 18 de posse d 19 inquit om. S 21 quidem m. 1 F 22 tradictionem LU et om. F 23 proj quod F 24 satisfare U 25 fin, tenuerant Ftf1 tenuerint S )
His autem quaestionibus et istarum sententiarum contentiosissimis adsertionibus iam usquequaque feruentibus multorum fratrum perturbabatur infirmitas. unde coacti sumus sollicitudine caritatis, quam erga ecclesiam Christi per gratiam Christi habere nos conuenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum, qui eos cotidie disputatores molestissimos patiebatur et me per litteras consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus scribere et maxime de baptismo paruulorum, de quo [*](1 haec praedicta] haecque dicta LUISFF1 hae quae dicta FS 2 satisfacit FV2 4 etiam et IS 6 huius modi] huius ULXFVS 8 quod] quoque FV2; sic etiam in uers. 10. 11. 12. 14. 15 12 mortem uel d: om. codd. F5 15 habent FFlS 16 abrenuerint V uisi] nisi V2S1 19 esset m. 1 Fl 21 contentiosissima LUIJFlP m. 1 contSptiosissima F et contentiosissima VS1 23 fratrum] factum]) 25 nos habere VSrl ad] a F )
Vnde nunc duo illa uideamus, quae noluit anathematizare Pelagius, quia etiam sua esse cognouit, sed ut illud quod in eis offendebat auferret quomodo ea sentiret exposuit. \'posse quidem\', inquit, \'hominem sine peccato esse dictum est superius\'. dictum sane et nos meminimus, sed ideo mitigatum et a iudicibus approbatum, quod addita est dei gratia, quae in illis capitulis tacebatur. de hoc autem altero quemadmodum responderit diligentius intuendum est. \'de illo autem\', inquit, \'quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam [*]( 1 Sermo 294 (XXXVIII 1335 M.) ) [*]( 1 in basilica om. m. 1 L Maiorini VISI 2 cipriani LI ciprini m. 1 F 4 nepharius IJF nefandus U auferetur F 5 fuerunt FVS 8 comminatur m. 1 F* quod] quoque m. 1 LF nisi] si qui LUDFS ni VIS1 hoc FUTJ 9 eorum FlVS posse LULlF ecce om. S 11 sui F carnis FVSd exibuit LU absoluerentur FlV2 15 sequentibus FV2 16 uidemus U quem (?) LULX uoluit Z1 17 qui FVd 18 offendebant F sentire V 19 quidem] in quid V2 inquit Sl om. F\' inquit om. VS 20 dictum est V metuimus r 22 illis] nullis lAnSFxV*Sx altera S 25 uixerint F )
Obiectum est Pelagio, quod diceret (ecclesiam hic esse sine macula et ruga\'. unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum habuerunt in nostra collatione conflictum; sed illos de permixtione. malorum hominum tamquam palea cum frumentis propter areae similitudinem potius urgebamus. qua similitudine etiam istis respondere possumus, nisi ecclesiam in solis bonis uellent fo.rtassis intellegi, quos nullum omnino asserunt habere peccatum, ut possit ecclesia hic esse sine macula et ruga. quod si ita est, eadem repeto quae paulo ante memoraui: quomodo sunt membra ecclesiae, de quibus [*]( 8 I Ioh. 1, 8 12 Matth. 6, 12 ) [*]( 2 est om. FV 3 celestii LLlF m. 2 celesti m. 1 F 7 qua S 9 dixsmus m. 1 F 10 sancte iusteque m. 1 F 14 ipse se scripsi: ipse codd, VS se Shl diceret codd. VS adseuerauerit F nnn quemadmodum corr. m. 2 ex nunquam aliquod Fl 16 ut possumus om. S 17 Cap. XII LUFF1 Cap. XIII LlP Cap. IX (in mg. 11) S est (in mg. et) V 18 etiam] et F 20 permisstione S paleae d 21 solitudinem F po ius—similitudine add. m. 2 in mg. F 22 istos F1 possumus F 23 fortasse FVSd 24 asserere L1 )
Sed ad hoc obiectum uigilanti circumspectione respondit, quam sine dubio catholici iudices approbauerunt. \'dictum est\', inquit, \'a nobis, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam uelit ita dominus permanere\'. ad quod synodus dixit: \'hoc et nobis placet\'. quis enim nostrum, negat omnium in baptismo peccata dimitti et omnes fideles sine macula et ruga de lauacro regenerationis adscendere? aut cui christiano catholico non placet, quod et domino placet idque futurum est, ut ecclesia permaneat sine macula et ruga, quandoquidem id nunc agitur dei misericordia et ueritate, ut ad illam perfectionem, ubi sine macula et ruga in aeternum mansura est, sancta ecclesia perducatur? sed inter lauacrum, ubi omnes praeteritae maculae rugaeque tolluntur, et regnum, ubi sine macula et ruga perpetuo manebit ecclesia, tempus hoc medium est orationis, ubi necesse est dicat: dimitte nobis debita nostra. propter hoc obiectum est eos dicere [*]( 1 I Ioh. 1. 8 4. 25 ylatth. 6, 12 ) [*]( 1 quia] quoniam LUVS om. Fl 3 eum ULxFFlVS 4 sigut L sicut m. 1 F, V2 om. Fl huc om. V 6 uerum nec ne S 7 qui ui. 1 F 8 se om. m. 1 F fatentur S 10 menbra FFl 12 circuminspectione LU 14 sed] scilicet FS 18 et ruga om. F 21 quando- \'1uidem-ruga add. m. 2 in mg. L quam quidem V2 dei] de L1 et Dei F1 23 perducetur LULXF, m. 1 P perduceret pI VS 24 ubi] nisi LL\'li\'\' m. 1 26 orationi FVl 27 est om. S ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. ) [*]( 6 )
Deinde obiecta sunt de libro Caelestii, quid in unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum quam secundum uerba. quae quidem ille latius exequitur, sed tunc subicere omnia qui libellum aduersus Pelagium dederunt se non potuisse dixerunt. ergo in primo capitulo libri Caelestii hoc scriptum esse posuerunt: \'quoniam plus facimus quam in lege et euangelio iussum est\\ ad quod Pelagius respondit: hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est uero a nobis secundum apostolum de uirginitate, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\\ synodus dixit: (hoc et ecclesia recipit\'. legi ego, quo sensu id Caelestius in libro suo posuerit, si [*]( 23 I Cor. 7, 25 ) [*]( 1 esse add. m. 2 F 2 audere m. 1F auderent audereyt F1 proibere L dibus m. 1 F 3 possit tn. 1 F 4 quo] qua LFFLS 7 hoc om. F quod om. m. 1 L 8 enim om. ULXFL VS 9 hoc om. FSL ait om. S a nobis] uobis codd. VS noluit LLIF; V2 10 abiecerant L t obiecerunt V 11 transecuti ni. 1 F sunt S dicerent sibi UFlVSd id est om. L t 12 a quo FV2 15 Cap. XIII LUFF! Cap. X (in mg. 13) S Cap. XlIII TAP 17 exsequetur VS1 18 quae S 19 capitulo libri m. 2 ex in libri alteri F 21 et euangelitl (s. 1. m. 2) Lx insum F ad quod m. 2 ex quid FV2 Pelagius] postea Ll post m. 1 Fl 23 uerginitate C qua add. m. 2 7,1 24 dei V dicit V 25 ego] eo F ei r2 si] non S )
Hinc iam obiciuntur Pelagio alia Caelestii capitula [*]( 14 I Cor. 7, 7 16. 18 Matth. 19, 10. 11 ) [*]( 1 non om. S 2 tu LFF1 tantum V uos U habere* F 3 est om. m. 1 F 6 perficiat m. 1 F a om. Ll 8 euangelia U euangelium m. 1 F 9 insuper-non est om. rn. 1 F hec FFlV 10 uirginitatis V quam] que LULlFlF m. 1 11 et om. S 12 neutrum (rum corr. m. 2) F habeatur (atur corr. m. 2) F 13 de hac re apostolus F 14 homines omnes L1 15 habeo U 16 autem om. Ll ipso V 17 hoc FV om. S hominis om. LULxFFlV post causa legitur apud S 20 pronuntiatur Ll 23 Pelagius in spat, uacuo llddid. m. 2 F dixerunt F\'*?1 24 Car. XlIII LUFF1 Cap. XV LlP Cap. XI (m mg. 14) S iam] inde U pelagii IJ celesti m. 1 F \' ) [*]( 6* )
Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum diceret Pelagius \'adiuuante gratia dei posse esse hominem sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit: \'non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', atque id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut eam intellegat quam dicit apostolus subministratione spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait \'omnes [*](1 cf. pag. 72, 18 5 cf. libr. de nat. et gratia 13 cf. pag. 52, 20 20 Phil. 1, 19 21 Matth. 10, 19. 20 25 cf. pag. 56, 9 ) [*]( 1 latius (in ras.) L laetius FV2d 3 ne om. F 5 illo om. VS 6 falleretur m. 1 L, LlFlV2 cum om. S anathematizans scribendum suspicans 7 dicuntj debent L\' 8 sed] si Lx libro m. 1 F 9 ea F 12 optuna L optimum Lx 13 iam om. S ubi] nisi m. 1 1"1, V2 14 habuit V pI VS 15 exposuerit L1 legum LLlF\' T\'2 scientiam VSd 16 eadem FV2 scientia FV2 gratia F 17 hec Fl 19 ut aitd. m. 2 L om. F 20 intelligant F subministrationem L U 21 dari in mg. LF 24 loquamini V loquor U )
Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet, Pelagius respondit: \'dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. ad hoc synodus dixit: \'consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur\'. hic dicet aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit [*]( 10 Ps. 118, 133 27 I Oor. 12, 28 ) [*]( 1 propria uoluntate X1 2 dei L1 3 adiutorium U 4 dixit FFlVS 5 ad om. m. 1 Lx 8 uelj et S ac] ne F 11 ut ne F mihi] in me S 12 ita LULxFFlVS sequitur] semper U rursum FFlVSd 13 fuisse V 1:> aplis (s 8. I.) F 17 auferrimus F gratiam m. 1 F 18 ea S 22 negabus S 23 e.go F accipiantur d 25 hec LxFlS et pronuntiarent om. U 26 eeclesiastico] occulto U eos LULXFXP m. 1, V2Sl )
Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius \'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. nihil essem de hac eius responsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait donare deum cui uoluerit, sed ait \'donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias\', non potui, cum legerem. [*]( 9 I Cor. 12, 17 12 cf. Col. 1, 18 ) [*](1 quam ipsum susj). S 2 unitate 3 ut] et S 4 si om. S 7 etiam] et FlV2 8 oculos m. 1 F 9 pr. si* F 11 Jpole (le s. 1. m. 2) L et fin. om. S 15 apostolus in mg. L incertum S quae LI.lFFl 16 noluerunt codd. YS 19 potuerunt FFLVS 22 ei qui] eq F ei q4 Fl 23 ratioe V 24 nisi in mg. L om. F 25 ge- rendi F scilicet] s. (s. I.) L om. UF 28 at potuit /S1 legere F)
Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam [*]( 7 Rom. 11, 6 9 Rom. 4, 4 21. 26 Gal. 5, 6 24 Rom. 14,23 ) [*]( 1 suspectus (in mg. m. 2 suspiciosus) L suspectus (s. 1..i. suspiciosus) L1 suspectus UFFlVS 2 eum Ll 3 accipere U dicit Ll 4 quiainiuriam om. F gratiam U inmo L 5 qui F ipse dicit VSd 6 an] ante FV2 diffiniuit LULlFl ut eam sic quod daretur gratis appellatam ostenderet d 7 quo ULlFFlVS ostenderetur FV2 8 autem] ante Ll 9 ita S dixit VSd 15 qui] qua F 17 Hie L hinc ULX hoc FFlVSd 19 no alt. add. 111 2 Ll 20 operaretur S 25 saepe] ipse S )
Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per [*]( 4 Cant. 4, 8 7 cf. Ps. 58, 11 9 Ps. 99. 3 11 Rom. 12, 3 15 I Cor. 4, 7 18 II Tim. I, 7. 8 25 I Cor. 15, 57\' ) [*]( 2 incipiunt Vd 3 quod-non est om. S huic FlV2 hoc F 4 ueniens FV2S1 transiens L transiens FV2SX 5 init. fides F fide V2 6 habemus ULlFFlSxV 7 sequemur V 8 praeueniet FFlP prouenit V 10 nisi] nihil FFX m. 1, VSd apostoli ea IJFFlV apostoli illa S 12 qui] que F 14 pertitus F 15 huic L1 quid] quod m. 1 Fl 16 hic UFV id. VI alt. et om. FlVSd 19 consumaui LU£1Fi 20 quem L1 21 si] an S 23 reddere (in mg. i) L, UFlVS reddij-e (i e.e e) JJ data FlVSd 25 ipse om. F )
Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit [*]( 2 Rom. 9, 16 4 II Tim. 1, 12 10 Luc. 22, 32 24 cf. I Cor. 1, 31 ) [*](1 consumaui ULlF 2 idem ipse F \'3 ipse idem VSd 5 in eum LULlFi 6 non om. V 7 sedj si U ■ quod] qui F 8 qui LULIFFl quod VlS 9 ipsi F ipsis YlS1 11 seruaret d 12 temtationi X1 deficeretur m. 1 Fl o beate] obS »t. 1 L obete (te s. I. m. 2) L obendiente L1 13 magnae VS om. Ll , ne U neque S 14 minus Vld succensebitn F qui ex que Fl ea Om. S 15 unquam • U, m. 1 Fl, om. F neque S 19 apl\'m L apostolum UIJVSP m. 1 apliii 1<\'F1; meritis uel apostolo susp. S in debitum V gratiae V 2t defensabor m. 2 ex responsabor F neque S 23 neque S non V1 24 gloriatur codd, VS )
Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod \'sine dei gratia\' diceret Pelagius \'posse hoc perfici\', il est, quod superius dixerat, \'esse posse hominem sine [*]( 1. 3 I Cor. 15, 10 5 II Cor. 6, 1 8. 12. 13. 15 I Cor. 15. 10 19 cf. Orosii Apolog. 3, 6. 4, 1 sqq. (CSEL V 607 sqq.) ) [*]( 2 nunquid FFl 3 eius] enim Fl 4 et] etiam FlSV efc ut L 5 rogauius F 7 fuerit Ll 8 illi S proinde grstiam (exp. m. 2) non laborauit ut gratiam (gratiam m. 2 add.) acciperet F proinde non grattem laborauit ut acciperet gratiam Ll proinde non gratiam laborauit ut acciperet U proinde non laborauit ut gratiam acciperet 1"1 VSd 12 laboraui illis UF 15 ubi] nisi LlFl 16 aliquando X1 uigilauerit F 18 Cap. XII S 19 iherosolomitane F hierosolimitane 1J ierosulimitaue LU ierosolitane Fl 20 quae om. S fiunt F 23 gratia dei S diceretur LUFI dicetur F hoc] hominem d 24 id estj idem FS1 supra F)
Haec narrauit episcopus Iohannes audiente Pelagio, qui utique posset honorifice dicere: fallitur sanctitas tua, non bene meministi, non dixi ad ista testimonia, quae de scripturis commemorasti \'ego sic credo\', quoniam non ea sic intellego, quod gratia dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei.
Sunt enim quaedam expositiones epistolae Pauli, quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur, ubi hoc, quod scriptum est: non uolentis neque currentis. sed miserentis est dei, non ex persona Pauli asserit (dictum, sed eum uoce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum hoc diceret, tamquam hoc dici utique non deberet\'. non ergo, cum episcopus Iohannes plane istam sententiam esse apostoli agnouit eamque ideo commemorauit, ne Pelagius sine dei [*]( 3 I Cor. 15, 10 5. 18. 21 Rom. 9, 16 6 Ps. 126, 1 19 cf. Mercatoris Common. adu. haer. Pel. et Cael. 2 (XLVJII 111 M.) ) [*]( 1 culpam ULxFFl VS hoc in spat. uac. add. m. 2 F et] etiam FXF m. 2, VSd 2 suam add. m. 2 Lx 3 illius omnibus S 5 nolentis Fl 6 hedificauerit U 10 si F 11 abque U 12 perfectum U 13 Cap. XVI L1P Cap. 15 in mg. S Haec] Et F 14 utique om. VS senitas m. 1 F serenitas m. 2 F 18 neque] non Lx sit om. LUL,1FFlY 19 Cap. XVII LXP Cap. 16 in mg. S quedam (e ex i) Lx 20 scribit V 24 diceret] dret LU 25 esse om. FVS 26 cognouit VS)
Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo illud apostoli testimonium paulo superius recolens et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia [*]( 8 cf. Orosii Apologet. 6,1 (CSEL V 610, 2 sqq.) 25 I Cor. 15, 9. 10 ) [*]( 1 non j nec Fl 2 ego sicj eius sicut U neque-credo in mg. m. 2 F 4 sensissej fuisse JFT2<S- 5 aut] ut FS negat FV2 7 herote sak F Herotesal V scilicet om. VSd 9 sint Fl 10 posset F1 12 obitus m. 1 F aut] atque U eum in quo F 13 etsi non] et sine LUUFFV 15 in suailent. Ben. inclusi; cf. 55 gestis agens agitatur V; S coni: haec in gestis agebantur 18 nouerit F reuocauerit S 19 potuerunt FV adder LFl adderunt U addere Lx hoc F om. V quid laborare F 22 Cap. XVIII LIP Capitulum F1 Cap. num. om. S ergo om. V 23 dixisset V tactus F quomodo] quo minus VB)