De Gestis Pelagii

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 42). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta uenerunt, ubi Pelagius ab episcopis quattuordecim prouinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa eius defensione dubitabam. hanc enim iam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram, sed quia eius cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, uerebar, ne aliquid aliter in meis uerbis inueniretur quam legeretur episcopalibus gestis atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile conuinci uno [*]( 4 cf. contra Iulianum I 19. 32 (XLIV 652. 663 M.) ) [*]( 2 Incipit liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae dni nri ihu xpi L Incipit Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra adaersarios gre dni nri liber unus U Liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios dni nri ihesu xpi incipit Ll Incipit Aurelii Augustini liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratie domini nostri Iesu Christi FFl Liber Aurclii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae dni nri iiiu xpi incipit P Diui Aurelii Augustin Hipponensis episcopi liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratio Domini nostri Iesu Christi (in mg. ad sanctum episcopum Aurelium) V D. Augustini Hipponensi episcopi liber ad S. Episcopum Aurelium de gestis Pelagii contra aduersarios gratiae Domini nostri Iesu Christi S S. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de gestis Pelagii ad Aurelium episcopum liber unus d 3 Postquam S nostras VxSd et codd. Metractationum: uestras codd. FiS1 pape LU 5 catholicus gatl.iQljcu§ (m. rec. del.) Fl 7 iam om. F 8 chartula; ch semper scripsi, codd. uar. mihi om. Fl ipsemet Fl 9 illa eras. in U ad se FV2 10 aliqui Ll inueniretur m. 2 in mg. Fl 11 in episcopalibus S forsan VS 12 que (in mg. m. 2 qm) L ) [*]( 4* )

52
teste non posset, ego potius ab his qui ei neganti fauerent aut suppositae falsitatis aut, ut mitius dicam, temerariae credulitatis arguerer. nunc ergo cum ea pertracto quae gesta testantur, iam quantum mihi uidebar utrum pro se ille sic egerit dubitatione sublata profecto et de ipsius defensione et de hoc opere nostro sanctitas tua atque omnis qui legerit facilius et certius iudicabit.

Primum itaque domino deo, rectori custodique nostro, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa iudices consederunt, opinio non fefellit. responsiones enim eius non immerito approbauerunt non curantes quomodo ea quae obiciebantur in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. denique in his, quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli Heros et Lazarus, qui propter grauem — sicut postea probabilius comperimus — unius eorum aegritudinem praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt obiecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit <non posse esse sine peccato nisi qui scientiam legis habuerit\'. quo recitato synodus dixit: \'tu haec edidisti, Pelagi?\' at ille respondit: lego quidem dixi, sed non sicut illi intellegunt. non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adiuuari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum [*]( 16 cf. Ep. Zosimi (CSEL XXXV p. 100. 103. 104); cf. Photii in bibl. cod. 54 ed. Bekker I pag. 14 ) [*]( 1 hiis LFF1 his ULlP m. 2 facerent FV2 2 nt mitius dicam om. VS crudelitatis LL1 3 nunc petracto (pertracto F1) V hunc ergo pertractato B ergo add. m. 2 F cmn ea pertracto om. SV 4 uidetur Vxd 7 Aurelii Augustini episcopi de gestis Pelagii capitulum primum incipit U capitulum primum cett. 8 nostro LULaFaP: meo FVSd 11 enim om. Zj1 13 hiis LP m. 1 15 de om. V patres S 16 Galli Heros] galienus LUL1 gallienus FFIPVSj cf. cap. XVI 17 sic FlP 19 quodque F 20 scribi F legis scientiam VSd 21 hoc UFVSd 22 illiJ isti ULIFl 23 nisi qui S )

53
est: legem in adiutorium dedit illis\'. hoc audito synodus dixit: \'non sunt aliena ab ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio\'. plane aliena non sunt quae respondit; illud uero quod de libro eius prolatum est aliud sonat. sed hoc episcopi, Graeci homines et ea uerba per interpretem audientes, discutere non curarunt, hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur sensisse se diceret, non quibus uerbis eadem sententia in eius libro scripta diceretur.

Aliud est autem hominem per scientiam legis ad non peccandum adiuuari et aliud est non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. cum enim uideamus exempli gratia et sine tribulis areas triturari, quamuis adiuuent, si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamuis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adiumenta; et multos sine medicis ab aegritudine conualescere, quamuis manifesta sint adiutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines uiuere, quamuis panis adiutorium ualere plurimum non negatur, et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adiutoriorum esse genera duo. alia quippe sunt, sine quibus illud, - ad quod adiuuant, effici non potest, sicut sine naui nauigat nemo, nemo sine uoce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce contuetur et multa huius modi — unde est etiam illud, quod nemo sine dei gratia recte uiuit — alia uero sunt adiutoria, quibus sic adiuuamur, ut etiam si desint possit alio modo fieri propter quod ea requirimus, sicut illa sunt quae commemoraui: tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum [*]( 1 Es. 8, 20 ) [*]( 3 a om. Fl 6 curarer Ll 8 ei U 10 aliud (iu add. m. rec.) U est] esse Fl 11 enim om. FVS 13 assint Ll scolam LUL1 15 ab aegritudine sine medicis S 16 cibis sine VIS\'d: sine cibis LUIJFFlVS §io? cibis sine (sine fin. add. m. 2) P 18 multaque S 19 genera esse SVd esse om. F 20 ad quod (add. m. 2) Ll adiuuat P 23 intuetur VSd modi om. U 25 q\\lę (s. l. m. 2 etiam) Ll possint Ll et m. 1 F. )

54
ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem et cetera talia. quaerendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est quomodo adiuuet ad non peccandum. si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri, non solum Pelagius uerum respondit in iudicio, sed etiam uerum scripsit in libro; si uero eo modo, ut adiuuet quidem, si affuerit, possit tamen illud ad quod adiuuat alio modo fieri, etiamsi ista defuerit, uerum quidem respondit in iudicio, quod merito episcopis placuit, adiuuari hominem ad non peccandum legis scientia, sed non uerum scripsit in libro \'non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', quod indiscussum iudices reliquerunt latini sermonis ignari et eius qui causam dicebat confessione contenti, praesertim ubi ex aduerso nullus astabat, qui uerba libri eius exponendo aperire interpretem cogeret atque unde fratres non frustra mouerentur ostenderet. paucissimi quippe sunt legis periti; multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam et legis tam profundae ac multiplicis imperitam simplicis fidei pietas et spes firmissima in deo et caritas sincera commendat, quae his donis praedita gratia dei se confidit a peccatis posse mundari per Iesum Christum dominum nostrum.

Ad haec si forte Pelagius responderet hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse [*]( 20 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 humanitate codd. VS: humana arte VxSxd 2 cetera] cuncta m. 1 FSVt 3 istorum duorum F legis] talis S idê F 4 hec FlPVS 5 posset F uerum] unde F 6 uerum] unum F 7 quod (d add. m. 2) F aiuuat m. 1 Fl iuuat FPSVd 8 defuerint codd. uerum quidem ex unde quod F 14 adstabat V adstat S 16 ostenderes U ostendere Vd quippe] quidem LFl 18 ac legis P imperitum FV2 20 praedicta FV 21 per-nostrutn om. S ihesum FI 23 Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios grae dni nri capitulum primum explicit. Incipit capitulum incipit feliciter (haec uerba cum similiter in singulis capilulis addita sint, hic semel notasse satishabui) U capitulum II LDFFI P Cap. 2 S hoc FVSd 24 sententiam V )

55
a peccatis, quae per doctrinam fidei neophytis atque in Christo paruulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut symbolum nouerint, non quidem ista intellegi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur, sed illa, secundum quam legis periti appellantur; uerumtamen, si haec uerba, quae pauca numero, sed magna sunt pondere et more omnium ecclesiarum baptizandis fideliter intimantur, scientiam- legis nuncuparet asserens de hac se dixisse \'non esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit\', quae necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem ueniant peccatorum: etiam sic circumdaret eum non disputantium, sed uagientium baptizatorum multitudo innumerabilis paruulorum, qui non uerbis, sed ipsa innocentiae ueritate clamarent: quid est, quid est quod scripsisti \'non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit?\' ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus et legis tamen scientiam non habemus! nempe isti eum saltim lingua tacente tacere compellerent aut forte etiam confiteri uel nunc se ab illa peruersitate correptum uel certe hoc se quidem et ante sensisse quod nunc in ecclesiastico dixit examine, sed eius sententiae non se circumspecta uerba posuisse et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua et non in corde. quod si diceret uel dicat, quis eisdem uerbis incautius neglegentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam uerba [*]( 22 Eccli. J9, 16 ) [*]( 1 doctrina Fl a neophitis S neophitis codd. V 2 cathetizantur LL\'FF\' catetizantur U cathechizantur P 3 non quidem] nunquid FV 4 illam P om. L1 5 uerumptamen F1 6 sunt om. m. 1 L\' amore U 7 fideliter baptizandis FVSd legis scientiam P 8 de hac re F de hac oratione V 9 scientiam legis d scientiam dei VS scientiam legis dei F habuit VS ut tradatur S 11 si S 13 quid est (ter legitur) V 17 saltem Fl 19 corruptum S correctum susp. Ben. haec (m. 2) F, FI VS hic m. 1 F 21 circumspectata S 23 quod] qui FV2S, (m. 2 in mg.) Fl 24 si dicat (si add. m. 2) L, ULlFFlPSVd 24 ex eisdem (exp. m. 2) P 25 facilime LL\' que (in mg. m. 2 quam) FI )
56
illa continent, non defendat, sed cum dicat suam, quam ueritas probat? hoc etiam pios iudices cogitasse credendum est, si tamen hoc quod in libro eius latino est diligenter interpretatum, satis intellegere potuerunt, sicut eius responsionem graeco eloquio prolatam et ob hoc facile intellectam alienam non esse ab ecclesia iudicauerunt. sed iam cetera uideamus.

Adiecit enim episcopalis synodus et ait: \'legatur et aliud capitulum\\ et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium \'omnes uoluntate propria regi\\ quo lecto Pelagius . respondit: et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\'. quo audito episcopi dixerunt: \'neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina\'. quis enim condemnaret liberum arbitrium uel negaret, cum quo dei adiutorium praedicatur? quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit; et tamen illud, quod in libro eius positum est \'omnes uoluntate propria regi>, fratres, qui nouerant quid aduersus dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permouere. sic enim dictum est \'omnes uoluntate propria regi\', tamquam deus neminem regat et frustra scriptum sit: saluum fac populum tuum et benedic hereditati tuae, et rege eos et extolle illos usque in saeculum, ne remaneant utique, si uoluntate propria sine deo reguntur, uelut oues non habentes pastorem, quod absit a nobis. nam procul dubio plus est agi quam regi; qui enim regitur, [*](21 Ps. 27, 9 24 Marc. 6, 34 ) [*]( 1 cum] eam Vld- dicat UVd, m. 2 in mg. Fl: discat LLxFFlP m. 1, SV2 3 diligenter om. F1 4 responsione Fl 5 ob add. m. 2 L 6 cetera] cuncta F uideamus. adiecit continua leguntur in codd. . VS 7 post ait pon. cap. III LULlFFlPV cap. II S legitur UFl, in mg. m. 2 legatur FJ et om. V 8 potuisse S 9 Pelagium om. S 10 hec U 12 libri F 13 ecclesia m. 1 F condempnaret LUFF1 19 promouere Fl propria uoluntate S 20 tanquam U 21 benedic hered. tuae om. S hereditatem tuam FP m. 2, V2d 23 sine deo om. m. 1 L1 24 uelud L 25 qui] quod Ll )

57
aliquid agit et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid uix intellegitur. et tamen tantum praestat uoluntatibus nostris gratia saluatoris, ut non dubitet apostolus dicere: quotquot spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest, quam ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest, et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret adiutam esse non dubitet, cui dicitur in psalmo: deus meus misericordia eius praeueniet me.

Denique in eo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti\', subiecit aliquid de testimonio scripturarum. quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. ait enim de hoc ipso in sapientia Salomonis: sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est et cetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur: unus ergo omnibus introitus ad uitam et similis exitus. propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae non est ausus se regendum sibi committere, sed optauit, et datus est ei sensus, de quo dicit apostolus: nos autem sensum domini habemus, et inuocauit, et uenit in eum spiritus sapientiae? hoc enim spiritu, non uiribus propriae uoluntatis reguntur et aguntur qui filii sunt dei. [*]( 4 Rom. 8, 14 8 Ps. 58, 11 15 Sap. 7, 1 17 Sap. 7, 6. 7 23 I Cor. 2, 16 25 Rom. 8, 14 ) [*]( 1 ideo] ideo TJ deo LUFlP a deo (a m. 2 add.) F, VSd autem] enim Fl 2 aliquid ipse VSd 3 apostolusj amplius F 6 agendum m. 1 F agenda F51 agendo S commendent V 7 adiutum m. 1 F esse om. VS 8 dubitat S 9 ei U 10 eo] illo FlPSVd 11 positioni] pro omni U. m. 1 F propositioni LiP 12 aliud U 14 in om. FPVSd 16 fictus P factus S 18 et propter LULtFIP 20 appareret F 22 comittere Ll )

58

Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi\': dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet, uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus [*]( 3 Ps. 108, 17 12 Eccli. 15, 16. 17 20 Rom. 8, 28. 29 23 Ilom. 9, 22. 23 26 Ps. 58, 11 ) [*]( 5 esse om. F non leg. ante uitium in u.4 S 6 uerumptamen F1 om. m. 1 P dilexisset maledictionem FVSd 7 noluisset P 8 ad uitam LIFFI Y atque] sine FV inpiu»] ipsius Fl 9 regendum LtF\'l m. 1 12 quoduis S 14 placuit FVS ei om. S dabunt U ipdtfiP (m. 2 exp. et in mg. manifestum add.) Fl 16 id uoluntas FSVd e§t hominis Fl 19 uero 119 L ille m. 1 P 20 hii LFl 21 eunt (m. 2 add.) Fl sunt sancti V1 23 demittantur V permittantur S 26 deus om. F\')

59
meus misericordia eius praeueniet me, continuo subiecit: deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. illis ergo fit quod scriptum est: tradidit illos deus in desideria cordis eorum; non autem fit praedestinatis, quos regit spiritus dei, quoniam non inanis est uox eorum: ne tradas me, domine, a desiderio meo peccatori, quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur: aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne apprehendat me. praestat hoc deus illis quos subditos regit, non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant et praefidenti ceruice propriae uoluntatis illum dedignantur habere rectorem.

Quae cum ita sint, filii dei qui hoc nouerunt et se dei spiritu regi et agi gratulantur quomodo moueri potuerunt, cum audirent uel legerent a Pelagio scriptum omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti? et tamen quia interrogatus ab episcopis quid mali sonarent illa uerba persensit responditque hoc se dixisse propter liberum arbitrium, continuo subiciens \'cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\', hanc quoque sententiam pii iudices approbantes quam incaute uel quo sensu illa in libro eius uerba sint posita considerare uel quaerere noluerunt, sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona deus esset adiutor, peccans uero ipse esset in culpa ad hoc sibi sufficiente propria uoluntate. ac per hoc deus regit, quibus adiutor est [*]( 3 Rom. 1, 24 5 Ps. 139, 9 7 Eccli. 23, 5. 6 ) [*]( 1 meus om. codd, VS 2 demonstrauit LULIFl VSd mihi om. LFl m. 1 in om. UDFFl VSP tn. 2 meis om. V 3 fit] sit LULIFI V2 4 sit V2 sic S 5 inanis non S uox] uxor U 6 a om. FV 7 contra] supra Ll super P 8 desideria S 9 apprehendant S quos-illis om. S 10 illi\' LL1 11 piosidenti PSV 13 mouerunt L1 14 moneri LLxFlV2 non moueri coni. S 17 quia om. P 20 ct quasi LL1FF1PVS; cf. pag. 56, 12 21 quoque] ergo U 22 sit U 25 ipse om. FVSd sufficiente sibi P sufficere LULlF1)

60
eligentibus bona; et ideo bene regunt quicquid regunt, quoniam ipsi reguntur a bono.

Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit \'in die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos\'. quod ideo fratres mouerat, ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum respondisset Pelagius \'hoc secundum euangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam>, nullo modo potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet distinguere, merito culparetur.

Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus [*](8 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 I Cor. 3, 15 13 Matth. 25, 46 ) [*]( 1 regit (bis) FV2 2 capitulum quartum incipit feliciter U cap. III LLaS 4 esset FV2 pacendum V 5 que F2 adeo S 8 superhedificant LU 12 se dixisse om. U 13 isti] illi d 17 uel om. m. 1 F 18 consueuerunt LIPV hiis L 20 saluandi codd. S 22 nollent Lt 23 distingueret (exp. m. 2) F 24 et] ut LULxFl 26 testatur m. 1 F id cst] idfi Fidem VS quod om. Ll 27 diabolus d )

61
atque angeli eius post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis et sanctis cum deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. hoc ergo synodus dixit \'alienum non esse ab ecclesia\\ non secundum Pelagium, sed potius secundum euangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos iudicat euangelium, et quod detestabiliter cum Origene sentiat quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod dominus dixit aeternum. de illis uero peccatoribus, quos dicit apostolus exusto eorum opere tamquam per ignem saluos futuros, quoniam nihil Pelagio de his euidenter obiectum est, nihil iudicauerunt. quapropter qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio ueritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconuenienter eum Pelagius Origenistam uocat; sed rursus qui nullum peccatorem in dei iudicio misericordia dignum existimat quod uult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica ueritate non recipi intellegat; iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam.

Quomodo autem fiat hoc iudicium, difficile in scripturis sanctis comprehendi potest; modis enim multis significatur quod uno modo futurum est. namque aliquando dicit dominus aduersus eos, quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum clamantibusque illis et dicentibus: aperi nobis; in nomine tuo manducauimus et bibimus et cetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum: nescio uos, qui operamini iniquitatem; aliquando iussurum se [*]( 17 Iac. 2, 13 24 Luc. 13, 25. 26 26 Luc. 13, 27 ) [*]( 2 societati S 5 oxerppjum (s. l, m. 2 euangeliQ) P 7 quisquis] quod si quis LTJLX qui si quis FFI Y P m. 1 qui S 8 futuri (in mg. m. 2 finiri) F 11 nichil L U hiis LFl 13 dampnat LUFF inde] no (in mg. m. 2 inde) L 14 Pelagius eum S 15 quod Fl 16 uult ei om. m. 1 F 17 intelligant Lx 18 enim om. m. 1 Ll fiet] sed UF m. 1 fiat 8 20 fiet FVSd 21 post potest add. cap. IIII LlF*PV2 24 clusurum LUVFFI )

62
commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur et interficiantur coram illo; aliquando uenturum se dicit cum angelis suis in maiestate sua, ut congregentur ante eum omnes gentes et diuidat eas et alios ponat ad dexteram, quorum bona opera commemorans reportet in uitam aeternam, alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans eos aeterno igne condemnet; aliquando seruum nequam et pigrum, qui pecuniam eius neglexit impendere, uel etiam hominem inuentum in conuiuio non habentem uestem nuptialem iubet ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores; aliquando susceptis quinque prudentibus ostium contra stultas alias quinque uirgines claudit. haec et si quid est aliud, quod in praesentia non occurrit, de iudicio dicuntur futuro, utique non in uno uel quinque, sed in multis exercendo. nam si unus esset, qui de conuiuio, quod non habebat uestem nuptialem, in tenebras iussus est mitti, non continuo sequeretur et diceret: multi enim sunt uocati, pauci autem electi, cum potius uno proiecto atque damnato multi in domo remansisse uideantur. sed de his omnibus nunc quantum satis est disputare perlongum est. hoc tamen breuiter possum dicere sine praeiudicio — quod in pecuniariis rationibus dici solet — melioris discussionis unum aliquem iudicii modum, qui est inscrutabilis nobis, seruata dumtaxat in praemiis et poenis diuersitate meritorum multis per scripturas sanctas significari modis. quod autem huic causae. de qua nunc agitur, satis est: [*](1 cf. Luc. 19, 27 2 cf. Matth. 25, 31-46 7 cf. Luc. 19, 22-24 8 cf. Matth. 22, 11-13 11 cf. Matth. 25, 10-12 17 Matth. 22, 14 ) [*](1 hii L hi. Ll om. VS uoluerunt Z/1 regnari V 2 se uenturum P 3 suis om. FV 4 omnes] quam U ponat m. 1 P 5 commemorat LUIJFlPVS et reportat S reportat LULKFlV 7 seruo LULlFlPVS et om. codd. pigro codd. VS 11 hostium LUVP m. 1 13 praesentiam FVS occurrit] ostendit LUDFIPV2 15 nuptialem in tenebras om. S 16 iussus] uisus F 17 autem] uero LxPVSd 19 hiis F iis S omnibus] hominibus LLlFlV2 nunc] non VS 22 solet. Mollioris S 23 seruata d: seruat codd. VS 25 quod ex Qui L qui et U )
63
si dixisset Pelagius omnes omnino peccatores aeterno igne et aeterno supplicio puniendos, quisquis iudicium id approbasset, in se ipsum primitus sententiam protulisset; quis enim gloriabitur mundum se esse a peccatis? quia uero nec omnes dixit nec quosdam, sed indefinite posuit et hoc secundum euangelium se dixisse respondit, uera quidem sententia episcopali est confirmata iudicio; sed adhuc ne aliud quid sentiat Pelagius non apparet et post hoc etiam episcopale iudicium non impudenter inquiritur.

Obiectum est et illud Pelagio, tamquam in suo libro scripserit \'malum nec in cogitationem uenire\'. respondit autem: <hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere christianum, ne male cogitet\'. quod, sicut decuit, episcopi approbauerunt. quis enim dubitat malum cogitari non oportere? et re uera in libro suo ad \'malum\' <cautius> ita legitur: \'nec cogitandum\'. quod in hoc intellegi solet: malum ne cogitari quidem debere. hoc autem qui negat, quid aliud dicit quam debere cogitari malum? quod si uerum esset, non diceretur in laude caritatis: non cogitat malum. uenire tamen in [*]( 3 Prou. 20, 9 19 I Cor. 13, 5 ) [*]( 1 omnes] quem ULl 2 quibus S id iudicium Vd 3 protulisse B 4 se mundum FxSVd uero] UHO F 5 indefinite d: nec indeffinite codd. VS 6 snia F sua m. 1 F1 7 adhuc ne aliud quid scripsimus: adhuc ne aliquid codd. VS adhuc quid d 9 imp*udenter P imprudenter F1 10 Capitulum quartum incipit feliciter U Capitulum Quartum LF, m. 2 Fl, VS Capitulum V LlP et om. F 12 hoc— cogitet add. m. 2 in mg. Fl posnimus ex possumus m. 2 F sed om. LXP 14 approbarunt VSd om. m. 1 Fl 15 et re uera in libro suo ad malum cuius ita legitur nec cogitandum quod in (om. U) hac intelligi solet malum nec (ne UFFlPS) cogitari quidem debere codd, VS; V1: libro suo ad Melaniam ita legitur nec cogitandum quod in hoc intelligi solet sqq., Sl: libro suo ita legitur malum nec cogitandum quod in hoc sensu intelligi solet sqq., d: libro suo quod ait \'malum nec cogitari\', si ita legitur \'nec cogitandum quidem\', hoc intelligi solet sqq.; ct\'. Hieronymi dial. contra Pel. I 32 (XXIII 549 M): Ne leuiter quidem esse peccandum, et quid sit hoc \'leuiter\', ne forte in opere te aliquis dixisse aestimaret, annectis: Malum nec cogitandum 17 debere quidem FVSd 18 uerum] na F 19 non uenire d tamen ex tantum m. 2 P )

64
cogitationem-iustorum atque sanctorum ideo non tam (in )probe asseritur, quia cogitatio uocari solet etiam cum aliquid in mentem uenit, etsi consensio non sequatur. cogitatio uero, quae culpam contrahit et merito prohibetur, consensione non caret. potuit ergo fieri, ut mendosum codicem legerent qui hoc ita obiciendum arbitrati sunt, tamquam Pelagius dixerit \'malum nec in cogitationem uenire\', id est iustis et sanctis in mentem non uenire quod malum est. quae sententia profecto absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata uerbis enuntiare non possumus. sed illa, ut diximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit.

Cum ergo et hanc responsionem Pelagii iudices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit \'regnum caelorum etiam in ueteri testamento promissum\'. ad quod Pelagius: (hoc et per scripturas probare possibile est: haeretici autem in iniuriam ueteris testamenti hoc negant. ego uero scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est: et accipient sancti regnum altissimi\'. qua eius accepta responsione synodus dixit: \'neque hoc alienum est a fide ecclesiastica\'.

Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter cetera obicerent, sine causa uerba ista mouerunt? non utique. sed ueteris testamenti nomen modis duobus dici solet: uno secundum diuinarum scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi uulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus [*](\'18 Dan. 7, 18 ) [*]( 1 cogitatione LULlFl ideo non tam] deo notum codd. VS probe libri 2 etiam om. FlVS 3 mente F 4 probetur F prohibet V2 5 fi\'eri (eri add. m. 2) F mosum (\'m. 2 in mg. mendosum) F 6 ita in mg. add. L 7 cogitatione F id est—uenire om. S id est] idem F1 9 cogita m. 1 F 11 confessionem FFl 12 pelagii responsione F Pelagii responsionem VSd 13 post approbassent add. Cap. V LFFIU Cap. VI LlP 15 probari Vd possibile est in mg. L 19 neque hoc] nicbil U neque enim hoc LlP 21 nunquidnam FFl hec ULX m. 2, om. F1 hoc ex hic P 23 uno] unum F una Fl uno modo VSd 25 loquendi om. m. 1 FlS uulgantissimam F uulgarissimam JP1)

65
dicit ad Galatas. dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera. quae sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in seruitute generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae coniuncta est ei quae nunc est Ierusalem; seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. cum ergo uetus testamentum ad seruitutem pertineat — unde etiam dictum est: eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac — regnum autem caelorum ad libertatem, quomodo etiam regnum caelorum ad uetus pertinet testamentum? sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut scripturas omnes legis et prophetarum, quae ante incarnationem domini ministratae auctoritate canonica continentur, nomine testamenti ueteris nuncupemus, quis ecclesiasticis litteris uel mediocriter eruditus ignorat ita scripturis illis promitti potuisse regnum caelorum sicut etiam illud testamentum nouum, ad quod pertinet regnum caelorum? certe enim in illis litteris apertissime scriptum est: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israel et domui Iacob testamentum nouum non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. hoc enim factum est in monte Sina. tunc autem Daniel propheta [*](1 Gal. 4, 21. 22. 24—26 10 Gen. 21, 10 21 Hier. 38, 31. 32 ) [*]( 1 dixit V galathas LULXFX inquit om. S 2 uidistis S 3 abraam L ancilla] alia F 4 in om. FVS 5 seruitutem FPVSd generans] qyod e tecitius (in mg. m. 2 generans) L tecitius ULlP m. 1, generans (in spatio uacuo nt. 2) F generans tecitius Fl 6 sina enim S •n 7 est] in FI hierusalem L\' seruis enjm (corr. m. 2) F seruiens F5 10 etiam] et Fl 12 ysaac LULlFFl 16 rninistrante codd. VS; cf. 68, 4 17 numcupemus Lx 18 ita om. S 19 sicut -caelorum bis pos. S 22 consumabo LUDFI domini bispro doinui U 23 testamentum nieuip nouum Ll 25 educemur V ) [*]( XXXXII Aug. Sect. VIII pars II ) [*]( 5 )
66
nondum erat qui dixerat: accipient sancti regnum altissimi. his enim uerbis praemium non ueteris, sed noui testamenti prophetabat, sicut ipsum Christum uenturum idem prophetae utique pronuntiarunt, cuius sanguine dedicatum est testamentum nouum, cuius testamenti ministri apostoli facti sunt dicente beatissimo Paulo: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera, sed spiritu; littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. in illo uero testamento, quod proprie uetus dicitur et datum est in monte Sina, non inuenitur apertissime promitti nisi terrena felicitas. unde illa terra, qua est populus introductus per heremum ductus, terra promissionis uocatur, in qua pax et regnum et ab inimicis uictoriarum reportatio et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum et si qua huius modi, haec sunt promissa ueteris testamenti. quibus etsi figurantur ad nouum testamentum pertinentia spiritalia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem dei, ipse est ueteris heres testamenti. ea quippe secundum uetus testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem ueterem concupiscuntur; quae autem illic ad nouum testamentum pertinentia figurantur, nouos homines quaerunt. neque nesciebat enim quid loqueretur tantus apostolus, qui duo testamenta in ancilla et libera allegorica significatione distincta esse dicebat ueteri filios carnis, nouo filios promissionis attribuens. non qui filii carnis, inquit, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. filii ergo carnis pertinent ad terrenam Ierusalem, quae seruit cum filiis suis, filii autem promissionis [*]( 1 Dan. 7, 1H 6 II Cor. 3, G 22 cf. Gal. 4, 23 24 Rom. 9, 8 ) [*]( 1 accipiant F1 accipias F2 3 iidem VSd 4 utique om. VSd praenuntiarunt Vid 5 mlstari Fl 6 et om. VS 9 quod propriej qui quippe PV quod quippc SVI uetusj uerus Fl 10 prornitti apertissime FVSd 11 quo d quae V in quam VISI per] et per (et m. 2 add.) LF, LlUFlPVSd 13 habundantia LUTJFF1 14 ac] aut S fructum LUISFF1 hac V1 om. S 17 heres ueteris VSd 21 figuratur F quod m. 1 F 22 apostoli m. 1 F 25 inquit om. S ii m. 1 1\' 27 hierusalem Lx filiis autem S )
67
ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram aeternam in caelis. unde perspicitur qui ad regnum terrenum et qui pertineant ad regnum caelorum. istam distinctionem qui etiam illo tempore per dei gratiam intellegentes filii promissionis effecti sunt, noui testamenti heredes in occulto dei consilio deputati sunt, etiamsi uetus testamentum per temporum distributionem diuinitus datum populo ueteri congruenter ministrauerunt.

Quomodo ergo non merito commouerentur filii promissionis, filii liberae Ierusalem aeternae in caelis, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii uerbis uideretur auferri et Agar quodam modo Sarrae crederetur aequari? ille igitur haeretica impietate scripturae ueteris testamenti facit iniuriam, qui eam ex deo bono, summo et uero fronte sacrilegae impietatis negat, sicut Marcion, sicut Manicheus et si quae alia pestis hoc sentit. quapropter ut de hac re quod sentio qua possum breuitate complectar: sicut ueteri testamento, si esse ex deo. bono et summo negetur, ita et nouo fit iniuria, si ueteri aequetur. sed cum Pelagius respondisset, cur dixerit etiam in ueteri testamento promitti regnum caelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum altissimi apertissime prophetauit, non esse hoc alienum a fide catholica merito iudicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa [*]( 1 nostram in mg. L in caelis aeternam FSVd 2 qui fin. in tng. add. L 3 dictionem mut. m. rec. in distinctionem U 4 pro dei gratia S 6 deputati] dampnati U pro temp. distributione S 7 congruentur Ll 9 prom. filii liberae om. S 10 in caelis aeternae VSd 12 auferre F quo U sarae LULlVSd et crederetur (et er. m. 2) L, U 13 faciat S 14 fonte S 15 mation U martion F si quae alia] si quae aliqua LUL1 si qua aliqua FFlP m. 1 si qua alia (m. 2) P, V si qua alias S 16 sentis m. 1 JF1 18 negaretur S 20 etiam dixerit d dixerunt F etiam om. FVS uetere PVd it) regnum L 21 prophetae om. P 23 alienum hoc S hoc om. F catholica] ecclesiastica F indicatum Fl 24 quam Fl ) [*]( 5* )

68
terrena ad uetus testamentum proprie pertinere monstrantur, nec tamen improbe secundum hanc loquendi consuetudinem, qua uniuersae scripturae canonicae ante incarnationem domini ministratae ueteris testamenti appellatione censentur. non enim aliud est regnum altissimi quam dei regnum. aut quisquam contendere audebit aliud esse dei regnum, aliud regnum caelorum?

Post haec obiectum est, quod Pelagius in eodem libro suo dixerit \'posse hominem, si uelit, esse sine peccato\' et quod scribens ad uiduam adulatorie dixerit: \'inueniat apud te pietas, quae nusquam inuenit, locum, inueniat ubique peregrina in te sedem iustitia; ueritas, quam iam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat et lex dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur\'. et iterum ad ipsam: \'o te felicem et beatam, si iustitia, quae in caelo tantum esse credenda est, apud te solam inueniatur in terris P et in alio ad ipsam libro post orationem domini et saluatoris nostri docens quemadmodum debeant sancti orare ait: \'ille ad deum digne eleuat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: tu nosti, domine, quam sanctae et innocentes et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina quas ad te extendo manus, quemadmodum iusta et munda labia et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis\'. ad hoc autem Pelagius respondens ait: \'posse quidem hominem esse sine peccato et [*](4 ministrante FV ministrate V2 §ycenseatnr F censeatur V2 8 Cap. VI LFFlUV Capitulum VII L\'PS 9 libro scripserit suo d esse om. L 10 adulatione F 11 inueniet ubique S peregrina in te d: peregrinate LU peregrinante LlFFlPVS peregrinans te VISI 12 sedem] sed me S iam in mg. add. L 13 domistica F 14 contempnitur LFF1 solo P 16 esse in mg. add. L 18 ille-effundit om. U 20 sancti F 21 innocentes (te add. m. rec.) U sint F.VS molestia] malitia VISI 23 ab omnij a boni F 24 misereris V 25 sine peccato esse FVSd )

69
dei mandata custodire, si uelit, diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in posterum inconuersibilis. reliqua uero quae subiecerunt neque in libris nostris sunt neque talia umquam diximus\'. illis auditis synodus dixit: quoniam te negas talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent\'? Pelagius respondit: \'anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma\'. deinde iudicauerunt episcopi dicentes: nunc quoniam propria uoce anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula\'.

Numquid hic poterant iudices uel debebant incognita et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae ad uiduam reprehensibilia scripta dicebantur Pelagium scripsisse conuinceret? ubi profecto parum esset codicem ferre et de scriptis eius haec legere, nisi et testes adhiberentur, si illa scripta sua esse etiam cum recitarentur negaret. uerumtamen in his quoque fecerunt iudices. quod facere potuerunt, interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia se negauit scripsisse siue dixisse. quos ubi se tamquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de hac re iudices aduersariis absentibus quaerere debuerunt?

An et illud fortasse tractandum est utrum recte dictum sit non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? sed [*](1 enim] tibi U 2 qui F 6 inconuersi U inconuertibilis Ll 8 negas te FVSd 9 sic] sicut F quas stultos U 11 propria uoce onto FVS 12 incertum d 13 esse posse UFlP 15 nunquid FFX 16 ad herat L adhereat L1 adherat U 17 reprehpnsibilis Fl p. = Pelagius (itu et in cas. obl.) LULaFF1 19 scripturis F hoc Ll Y2S1 nisi et] quia 1\'281 20 uerumptamen Fl 21 hiis FFl quoque] quodque F 22 anathemaret F 23 ibi FlVSl ille 8 27 est V )

70
ab hac quaestione non leui, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia iudices abstinuerunt. non enim, si quisquam uerbi gratia dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitauerint, tamquam adulterinos in terram luce quodam modo conuincente dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus iudicandus est. et hoc quidem, quia in hominum doctorum litteris inuenitur famaque uulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si uerum non est, nec fidem nostram, propter quam fideles uocamur, ant creditum laedit aut creditum iuuat. porro si ex hoc <sensu quis> (?) contenderit animas rationales inesse uolucribus ex eo quod in eas reuoluantur humanae, tum uero tamquam haeretica pestis ab auribus animoque pellenda est agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis uerum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus uera sunt, longe tamen ab huius modi irrationabilium animantium quamuis mirabili sensu distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus angelisque communis est. multa uero etiam stulta dicuntur ab imperitis et uanis nec tamen haereticis, qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere iudicant aut immoderato et caeco affectu uel laudant quos diligunt uel uituperant quos oderunt et quicquid aliud in consuetudine sermonis humani non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae [*](1 quatjnus (s. i add. e) L diffiniendus LULlFlP 2 abstinuerunt VISld: abstulerunt codd. VS 5 aduersarios U adulterimos V 6 hoc forte UL]FFlP 7 est om. F quidem om. FVSd 9 uerum corr. m. 2 ex unum F 11 ex hoc sensu quia Vld: ex hoc seuis (an senis in L dubium) q (quod P) LLXP hoc senis que F ex hoc souis quod UFl hoc senis quod V ex hoc uenit quod S rationabiles FVSd 12 humanae om. S tamen l;lęrQ L tamen Ll UpI tunc uero S 14 aquilis ue add. m. 2 F 16 uera suntj una forte F una sorte F2 ab huius modi] ad hoc UF ab hoc X1 ab his P innarationabilium U 17 mirali (li s. 1, m. 2) L mirabilis FV2 similis Sl 19 uere 8 etiamj que L1 que P stulta etiam P 20 de om. U 21 tenere U 22 uel alt.] et Ll 24 dogmatorum U sed-leuitatem oin. F occurrit S)
71
leuitatem uel ore profertur uel stilo etiam litterisque committitur. multos denique de his paululum admonitos talia dixisse mox paenitet. ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta et non considerata profuderant. uix est autem carere istis malis, et quis est qui non labitur lingua et offendit in uerbo? sed interest quanto, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod leuitate, non dogmate dixerat. cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus, recte iudices insertum stultiloquium propria uoce Pelagium anathematizasse dixerunt, quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium est. proinde quicquid illud sit, generalis uitii nomine appellauerunt. utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta an uero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili uanitate, quoniam ille qui audiebatur quoquo modo dicta essent sua esse negauerat. discutiendum in praesentia non putarunt.

Nos sane cum hanc Pelagii defensionem in illa quam prius accepimus chartula legeremus, aderant quidam sancti fratres, qui se Pelagii libros exhortatorios uel consolatorios ad quandam uiduam conscriptos, cuius nomen non esset expressum, se habere dixerunt et admonuerunt requirendum, utrum illic ista quae sua negauit essent forte conscripta, quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. tum uero cum [*]( 5 cf. Eccli. 19, 16; cf. Iac. 3, 2 22 Mercator in Coinmonitorio super nomine Caelestii IV 3 Liuaniam nominat (cf. XLVIII 102 M.) ) [*](1 eramJ autem m. 1 F 2 multo m. 1 L de iis S amonitos LLlFFl 3 eaj etiam PV281 eo FVS quondam FV2Sl quodnam S fixi FV2S1 4 desiderata PV281 consiJerant 8 6 ostenditur (in mg. m. 2 offendit) F in om. F quantum UL11?I?IPVsd 7 amonitus L 9 et consequenter stultus S consequenter-haereticus om. m. 1 Fl 11 incertum Ud 13 stultiloquium esset ULld 15 non om. m 1 F pacitaque m. 1 F 16 facili m. 1 F 17 quo modo ULaFFlVSP m. 1 negauerant Fl in om. Fl 19 cum om. m. 1 Ll illo m. 1 Fl 22 est FPVSd 24 utrum] unum L* 25 sc om. V)

72
idem libri ab exordio legerentur, quaesita et inuenta sunt. affirmabant autem illi qui protulerant codicem ante quattuor ferme annos se istos tamquam Pelagii libros habei;e coepisse nec umquam utrum eius essent ab aliquo se audisse dubitari. considerantes itaque optime nobis seruorum dei cognitam fidem de hac re non posse mentiri, restare uidebatur, ut Pelagium potius in episcopali iudicio crederemus fuisse mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus etiam ante annos tam multos aliquid sub eius nomine, non tamen ab illo fuisse conscriptum; neque enim isti eosdem libros ab ipso se accepisse uel quod ipsius essent ab eodem audisse dicebant. nam et mihi quidam fratres nostri nonnulla opuscula sub meo nomine - in Hispaniam uenisse dixerunt, quae quidem ab eis qui alia nostra legissent non agnoscerentur, ab aliis tamen nostra esse crederentur.

Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, adhuc latebrosum est; sed puto quod in istorum gestorum\' consequentibus partibus elucebit. ait enim: \'posse quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit. diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec tamen per hoc in posterum inconuertibilis\'. in his uerbis quam dicat dei gratiam prorsus latet; et iudices quidem catholici nullam aliam intellegere potuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolica doctrina commendat. haec est enim, qua nos liberari [*](1 iidem VSd 2 protulerunt V 5 congnitam U 6 re om. Fx 7 pelagius L1 potius om. Ll 9 tam] tamen IJF1 ab] sub FV- 10 se om. S 11 audiuisse 8 12 meo] modo L\'PI m. 1 13 yspaniam L hyspaniam FFl iis VSd 14 agnoscentur m. 1 F 16 Cap. VII S 18 eluebit m. 1 F 19 hominem om. S 20 diximus enim hanc LULWPVW enim om. FVS 24 tamen post hoc FVSd haec V inconuersibilis VSd 26 potuerant V plurimum add. in mg. m. 2 F[ 27 commendet F hoc F )

73

posse speramus de corpore mortis huius per Iesum Christum dominum nostrum et pro qua impetranda oramus, ne intremus in temptationem. haec gratia non est natura, sed qua subuenitur fragili uitiataeque naturae; haec gratia non est legis scientia, sed ea est, de qua dicit apostolus: non irritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, et ideo non est littera occidens, sed spiritus uiuificans. scientia quippe legis sine gratia spiritus operatur in homine omnem concupiscentiam. peccatum enim, inquit, non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. neque ista dicendo legem uituperat, immo etiam laudat, cum dicit: lexquidem sancta et mandatum sanctum etiustum et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. et iterum legem laudat dicendo: scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, uenumdatus sub peccato. quod enim operor ignoro; non enim quod uolo hoc ago, sed quod odi illud facio. si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. ecce iam legem nouit et laudat eique consentit, hoc est eam bonam esse consentit, quoniam quod illa iubet hoc et ipse uult et quod illa uetat et damnat hoc et ipse odit, et tamen quod odit hoc facit. [*]( 1 Rum. 7, 24. 25 3 cf. Matth. 6, 13 5 Gal. 2, 21 7 cf. II Cor. 3, 6 10 Rom. 7, 7. 8 15 Rom. 7, 12. 13 19 Rom. 7, 14-16 ) [*]( 2 Cap. VIII LLIP Cap. VJI FFlUV Cap. 7 in mg. S etJ sed ULI VS set L 3 natura-non est om. S 6 faciam Vd si om. S 10 inquit om. S nam] inquam LULX nam (in ras. m. 2) F 11 diceretur U 12 peccatum cm. S 14 nec Lxd ita VS. 16 quid LUFFlP mihi om. FV2 17 apparet FS1 18 iterum legem] utrum F 19 dicendo legem F quod VSd 20 uenundatus ULXF 23 nouit UYISld: monuit LVFFlPVS 24 et om. VSd )

74
inest ergo legis sanctae scientia nec tamen sanatur uitiosa concupiscentia, inest uoluntas bona et ualet operatio mala. hinc est quod duabus inter se legibus colluctantibus, dum legi mentis lex repugnat in membris et captiuat sub lege pecc.ati, a confitente exclamatur et dicitur: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.