De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Deinde — si non est contemnendum, quod medici non tantum dicunt, uerum etiam probare se adfirmant — quamuis omnis caro terrenam soliditatem in promtu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur et a corde per uenas, quas arterias uocant, diffunditur; et ignis non solum feruidam qualitatem, cuius sedes in iecore est, uerum etiam luculentam, quam uelut eliquari ac subuolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tamquam in caelum corporis nostri. unde et radii emicant oculorum et de cuius medio uelut centro quodam non solum ad oculos, sed etiam ad sensus ceteros tenues fistulae deducuntur, ad aures uidelicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum atque gustandum; ipsumque tangendi sensum, qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi per medullam ceruicis et eam, quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam riuuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.

Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid [*](1 numeratur b 2 facto R cap. XVIII E SquidJE adsererent El 5 natura incorporea El ne E quenquam S 6 habet] hoc habet d 9 promptu ESPbd 10 et med. om. b in pulmonibus Sb 11 corde (r s. I. m. 1) E 12 cuius] cui** (us er.) R in iecore] in iecore in cerebro (in cerebro add. m. 3 in margine) E in iecore in cerebro P in iecore et in cerebro b est s. I. m. 1 R post est ras. (10 litter.) B 14 cerebri (pr. r m. 2 in ras.) E caelebri Bl cęrebri S 15 yQifc unde (m. 1 exp.) S 16 quedam S 17 seducuntur B1 uidelicet-nares om. E1 uidelicet] scilicet JPBbd 18 et ad nares E1 19 sensum] sensum usum P, (post sensum ras. 4 litter.) B 20 cerebro] celebro P caelebro B post dirigi inculcant dicunt Sbd ceruices PB1 21 quae] qui PBl conseritur (turin ras.) P 22 ribuli PBl riuoli 81 tangendo b 24 cap. XVIIII E animå P quicquid E*BS )

213
eam corporalium non latet, ipsa uero usque adeo aliud quiddam sit, ut, cum uult intellegere uel diuina uel deum uel omnino etiam se ipsam suasque considerare uirtutes, ut aliquid ueri certique conprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se auertat eamque ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, uerum etiam nonnullo inpedimento esse sentiens se in obtutum mentis adtollat: quomodo ex eo genere aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adiuuatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat?

Quapropter non est quidem humanae animae natura nec de terra nec de aqua nec de aere nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est humidam quandam terram, quae in carnis uersa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. nullus enim sine his duobus uel sensus in corpore est uel ab anima spontaneus corporis motus. sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita sentire prius est quam mouere. anima ergo quoniam res est incorporea corpus, quod incorporeo uicinum est, sicuti est ignis uel potius lux et aer, primitus agit et per haec cetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra — unde carnis corpulentia solidatur — quae magis sunt ad patiendum subdita quam praedita ad faciendum.

Non mihi ergo uidetur dictum: factus est homo in [*](28 Gen. 2, 7 ) [*](4 certique (i ex e m. 1) R conpraehendat EP hac] hoc P om. ES eras. R 6 impedimento E 7 optatu E obtutu P attolat (t fin. in as.) P 12 adque El conspiciagt (n exp. m. 1) S quod R nullius b 13 adspirat S 14 cap. XX E quidaS (a exp. m. 1) P 16 crassioris (i fin. ex e m. 1) R 18 subtilioris PRd amministrat PR 21 prius est sentire bd 23 sicut S 24 cetera 8. l. m. 1 E cetera quae] cetera cras |sionis qua R 25 sicut S umor ElPR 27 praedi*ta.R )

214
animam uiuam, nisi quia sentire coepit in corpore: quod est animatae uiuentisque carnis certissimum indicium. nam mouentur et arbusta non tantum ui extrinsecus inpellente, uelut cum uentis agitantur, sed illo motu, quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur sucus in radicem uertiturque in ea, quibus constat herbae natura uel ligni; nihil enim horum sine interno motu. sed iste motus non est spontaneus, qualis ille, qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omni animalium genere, quam uocat scriptura animam uiuam. nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora nec ungues capillosque producerent. sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam uiuam.

Proinde, quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem conlocata est atque in facie sunt ipsa uelut organa sentiendi — excepto tangendi sensu, qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriore parte cerebri ostenditur habere uiam suam, quae retrorsus per uerticem atque ceruicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus uidendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt — ideo scriptum arbitror, quod in faciem deus sufflauerit homini flatum uitae, cum factus est in animam uiuam. anterior quippe pars posteriori merito praeponitur, quia et ista ducit, illa sequitur et ab [*]( 10 Gen. 1, 21 ) [*]( 1 caepit 81 2 cap. XXI E , nam ex non m. 1 R 3 extrinsecus (n s. I. m. 1) R 4 ueluti bd 5 quicquid WES 6 aucu6 (pr. n sup. eras. e) R succus d constant (n fin. s l. m. 1) R 7 erbae S natura Rl 9 amministrationem WPR omni] omnium PRbd 10 quem PR 12 sed om. E1 13 illo om. b cum non incipit cap. XXII E 14 in 8. I. m. 1 R 15 cerebri (pr. r ex 1) E 18 corpus totum S 19 anteriori bd 20 retrorsus Et 24 praelocuti P 25 suflauerit EPS 27 et ante ista in ras. P om. S )

215
ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.

Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine interuallis temporum nullus est, agere autem interualla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non ualemus, ideo tres tamquam uentriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam uigere demonstrant, ne, cum sensum sequitur motus, non conectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo adfectae morbo uel uitio, cum defecissent officia uel sentiendi uel mouendi membra uel motus corporis reminiscendi, satis quid ualerent singulae declararunt eisque adhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. sed anima in istis tamquam in organis agit, nihil horum est ipsa; sed uiuificat et regit omnia et per haec corpori consulit et huic uitae, in qua factus est homo in animam uiuam.

Unde ergo sit ipsa, id est de qua uelut materie deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. sicut enim deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora magisque habent faciendi praestantiam quam patiendi corpulentiam, sicut humor et terra, [*](1 praecedet S 4 nullus-temporum om S 6 cum ideo incipit cap. XXIII E 7 omnes P2Rl 10 uigire 221 motus sequitur b 12 facit b hoc b illi (8. I. add. m. 2 scilicet medici) E certis (s in ras.) P 13 ipse JB adfectae El 16 declararunt (u sup. e superacr. m. 1) R adhibeta P 17 profecerit El proficerit S 18 nihil horum] nihilorum S 19 reget S haec] hanc S hoc bd 21 materiae ES 23 corpoream P a uocabulo sicut incipit cap. XXIIII E 25 praecellit] praecedet S 27 prestantiam ES corpolantiam ::i umor El. )

216
tamquam per ea quae spiritui similiora sunt corpus administrat. nuntiat enim aliquid lux corporea; cui autem nuntiat, non hoc est, quod illa; et haec est anima, cui nuntiat, non illa, quae nuntiat. et cum adflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento inpediri offenditur, et haec offensio dolor uocatur. et aer, qui neruis infusus est, paret uoluntati, ut membra moueat, non autem ipse uoluntas est. et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est. denique, dum haec eius tamquam ministeria uitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt desistentibus nuntiis sentiendi et ministris mouendi, tamquam non habens cur adsit abscedit. si autem non ita deficiunt, ut in morte adsolet, turbatur eius intentio, tamquam conantis redintegrare labentia nec ualentis. et in quibus rebus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut, si potuerit, medicina succurrat.

Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, uel uasa uel organa uel si quid aptius dici possunt, hinc euidenter elucet, quod plerumque se uehementi cogitationis intentione auertit ah omnibus, ut prae oculis patentibus recteque ualentibus multa posita nesciat et, si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, auertens utique imperandi nutum a ministerio motionis, qua pedes agebantur; si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est, ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non uacet. aduertere, [*](1 eaque S 4 adflictiones Et corporum S 5 regendo] -regendo (ge eras. et ge 8. I. add. m. 1) B 7 qui in membris herbis E1 (in del. m. 1, membris exp. m. 3, herbis corr. in neruis m. 2) 8 ipsa b motu S 9 memoria teneatur] memorata teneantur b 10 est in ras. P 12 mobendi P non 8. I. m. 1 R 13 qunr PR abscessit S 14 tamquam] tamquam quem P1 15 retintegrare E1 sedintegrare S turbatur] tur S 20 hinc (i ex u m. 1) E lucet S se] si S uementi S \'22 rectae que R rectaeque S 23 ambulat 8 repet?nte E 24 agebantur] agitabantur S 27 ualet (in mg. al uacet) b )

217
obliuiscitur aliquando et unde ueniat et quo eat, et transit inprudens uillam, quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud auocata. quapropter istas corporei caeli corporeas quasdam particulas, id est lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae uiuificantis, eo quod incorporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum deus de hoc circumfuso et superfuso caelo corpori uiuentis miscuerit aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. omne quippe corpus in omne corpus mutari posse credibile est; quodlibet autem corpus mutari posse in animam credere absurdum est.