De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Utrum autem ex eo, quod omnino non erat, id est ex nihilo, an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter. erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. si enim deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creauit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requieuisse credimus, quae inchoauit facere, ut, quidquid deinde faceret, ex his faceret, non uideo, quemadmodum intellegamus adhuc eum ex nihilo animas facere. an dicendum est eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse diem illum occultum ac, si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est caelum et terram, atque in illis iam extantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas? alioquin si iam ibi creatae essent, sicut erant futurae, non adhuc essent futurae. quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura et tunc esse coepit, cum eam deus sufflando fecit atque indidit homini. [*]( 1 subiacentem S snfcUceot? subiacente E 2 dedisset] fecisset dedisset PR fecisset dedissetque bd suflando EP 3 deberemus] deueremus uideremus P deberemus \'Jią.ęrę1Į1Ųş (del. m. 1) R ó se om. R 8 corpore El elimentis 8 9 suflando EP 10 cap. V E 11 qujae (i exp. m. 1) P 13 aliquid adhuc S 14 a om. b 16 quicquid E2B quemammodum EPR 17 cap. VI E 19 illum diem PRbd ac] hac R 21 mundi b 22 exstantibus PRd raciones R 23 aliarum om. Pl naturarum on<. PRd post alioquin 4-5 litt. er. R 24 creatae (e fin. s. l. add. m. 1) E adhuc (u ex o m. 1) E 26 cepit S suflando EP )

205

Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc, utrum eam naturam, quae anima dicitur et antea non erat ex nihilo creauerit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo, sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum deus flare uoluit, idemque hominis anima factus sit: an uero iam erat aliquid spiritale, quamuis hoc, quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus dei, quae natura esset animae, sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam deus eam de limo terrae uel puluere formauisset. non enim caro humana erat puluis aut limus, sed tamen aliquid erat, unde illa fieret, quae nondum erat.

Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,-in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino [*]( 2 dicitur (di ex du m. 1) E 3 tamquam (tam 8. I. m. 1) E 5 omuit nino (o fin. 8. I. m. 1) R 6 uo].- R 7 anima] flatus anima b 8 quicquid E2R erat pr. 8. I. m. 1 R qaae atque (quae del. m. 1) P 9 factus (actu 8. I. m. 1) R sit factus S flatus] flatus ait flatus R animae (mae s. I. m. 1) R 11 formasset Rbd 14 cap. VII E 15 solam S 20 a itoce si incip. cap. VIII E 21 materiam d quequaeremus P1 24 quae R 25 qua] quia S iam om. S uulneribus quae R 26 faedatur E fedatur Sb .27 uti pulchra P sit] sic b )

206
caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, -quae anima dicitur, cuius uel pulchritudo uirtus uel deformitas uitium est, habere aliquam materiem pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima, sicut terra, de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamuis non erat caro.

Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.

At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, [*](2 uirtus (r ex s m. 2) R 3 deformitas (de 8. l. m. 1) E materiam PRbd 6 cap. YIIII E Sed] Si b enim] enim iam bd 7 illa (a ex 0 m. 1) R 9 conpleret E1 10 ter terra P 12 ei om. El alt. est om. if1 13 a uoce quam inc. cap. X E 15 an miseram] ac miseram S 16 ab (a ex 0 m. 1) S ob b 19 uite S 20 beatwe (a er.) E 21 miserte (a er.) E quomomodo E rationabilis Pl rationa.-lis R iationa**lis R 22 materiae PRSb 24 quid (i ex 0 m. 1) R illa El 26 infantelem B1 27 caepisse S rationem S rationabilem eam iam dicimus Siam] ut R om. Pbd )

207
cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?

Nam si iam beata erat uita, de qua facta est hominis anima, deterius ergo facta est, et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. nam materies aliqua cum formatur, praesertim a deo, in melius sine dubitatione formatur. sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a deo uitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere uitam, dum anima facta est animans carnem et eius sensibus uelut nuntiis utens atque in se ipsa se uiuere sentiens sua uoluntate, intellectu, memoria. si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est, nullo modo mouetur aut mutatur aut [*](9 ) amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.

Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. [*]( 1 credatur 4içłwr P1 in om. El materie? E materiae 81 materiae P facta est] facta est anima PBbd 8 factae (s l, m. 2 at a) E facta. B 9 deflixo Bl possit d 13 adque FJ181 intellecta P 15 suflando E 17 demiiuit E cum uoce non incipit cap. 9 in bd 18 exalando ElBS 19 cap. XI E 20 id est] idSip (corr. m. 1) S 22 materiae PS 28 uelud Sl 24 negauit E1 negabat 81 Ut 25 qualibet PBl 27 procul-rationalis om. S 29 alicuiqij? (corr. m. 1) P )

208

Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur — quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est — si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.

Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post [*](10 Ps. 48, 13 13 Ps. 73, 19 ) [*](1 cap. XII E 3 concesseremus R1 6 erit] fuerit b 7 quorumdam R phylosophorum PR 8 rectae R esse §e (se exp. tn. 1) S 9 etiam om. S acribturis E 11 positus] cum esset S peccoribus S 12 eis] illis S legitur (e ex i m. 1) R 13 tradideris d5e b animas ES confitentes ES confidentem P 14 heretici ESR 15 bene] recte E3PSbd rectae R 16 opiniones El opinationes E3 peruicaciter (s. I. tn. 2 ai fi) E 17 uel] uelut S 18 phylosophorum PR 19 peccorum S 21 cap. XIII E uitae genere] uita non genere S 22 scribtura E scripturae PRbd testantur PRbd 25 eis m. 2 exp. et illis superscr. E )

209
mortem. proinde uel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi — quales cauendos significat dominus, ubi dicit eos indutos uestitu ouium, intus autem esse lupos rapaces — uel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est et leo et draco.

Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, [*]( 3 cf. Matth. 7, 15 6 cf. Ps. 90, 13 ) [*]( 1 bestibus b 2 animas confitentes S; sed cf. 208, 13 3 cauendos 2T1 dominus significat PRSbd 4 esse lupos] sunt lupi S o diabulo R1 dicturus P 6 et ante leo om. d dracho EXPR 7 asserunt argumentis (in ras.) R phylosophi P animas hominum b 8 pe.corum S 9 id] it Rl 10 inilbos El 11 le§jones (m. 1 exp.) P or 12 hoc b adserunt] afferunt d 14 homine R porcus] pecus (corr, m. 1) R pecus b 16 similes S 20 erant El iste.. R q; 81 21 simeliora P sunt] sint PRlSbd 22 illa uera bd 23 quod S saltim S ueresimilis R1 habebatur E proclibius P 25 hoc b ) [*]( XXVIII. Aug. led. ni pars 1. ) [*]( 14 )

210
in hac uita potius intellegi uoluisse quadam peruersitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri ac sic quodam modo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto eos a cupiditatum prauitate reuocarent.

Nam illa, quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint aut falsa narrantur aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse, quod non fuit, aut egisse, quod non egit, quid mirum, si quodam dei iusto occultoque iudicio sinuntur daemones in cordibus etiam uigilantium tale aliquid posse?

Manichaei autem, qui se christianos uel putant uel putari uolunt, in hac opinione translationis uel reuolutionis animarum eo sunt illis gentium philosophis uel si qui alii uani homines hoc putant deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a dei natura discernunt, isti autem, cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam dei substantiam atque id omnino, quod deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu uermiculi genus, ubi eam non esse conmixtam uel quo reuolui non posse mirabili opinentur insania. qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde uersantes necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et prouoluantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et ueraciter insitum est, esse omnino [*]( 1 intellegi] intellexisse 8 uoluisse om. S 2 ac] aut 8 fieri similes b 4 a] et P a in ras. R 5 cap. XIIII E 6 quod in quorundam animalium b fierint S 8 contigit PRl somniis b 9 fuisse quod] fuisse quo S 11 demones S 18 manichei EPRS putare R 15 phylosophis PR 16 hic (supra i add. m. 1 o) R putent Rbd 17 discernant S 18 adque ElP 20 haerbe 8 21 commixtam E permixtam PRbd 22 possit S 28 questionibus S 25 monstruosasque SRJ firmissimae RR 25 disputationib; Rl 27 anbagibus S )

211
incommutabilem et incorruptibilem deum, tota eorum milleformis fabula repente dilabitur, quam in suis uanis ac sacrilegis mentibus nonnisi de dei turpissima mutabilitate pinxerunt.

Non est igitur materies animae humanae nec anima inratiocalis.

Quid ergo est, unde anima flatu dei facta est? an corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? nullo modo; hinc enim potius caro facta est. nam quid aliud est limus quam terra humida? nec humore solo anima facta credenda est quasi caro de terra, anima de aqua. nimis enim absurdum est inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et uolucris.

Ergo fortassis ex aere? huic enim elemento etiam flatus conpetit; sed noster, non dei. unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tamquam unius maximi animantis deum crederemus, ut ita eam flauerit de aere corporis sui. sicut flat nostra de sui. cum uero deum esse constet supra omne mundi corpus et supra omnem spiritum, quem creauit, inconparabili omnino distantia, quomodo id recte dici potest? an forte quanto magis deus uniuersae creaturae suae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? sed cum anima non sit corporea. quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est inque mundi elementis etiam [*]( 1 mille formis PltSd 2 repeten te P repetente R delabitur S 3 pinxerunt (a. I. add. m. 2 al fin.) E finxerunt pigxerm?t (del. m. 1) P finxerunt RSbd 5 cap. XV E nec om. d 7 est ergo PRbd flatus ElP 8 quidg E1 9 nam quid] numquid b 10 humore] bumore (h del. m. 1) E umore P de humore d sola b 11 anima] et anima PRSbd a nimis inc. cap. XVI E 16 maxime b 17 dili ex dnlb P ut ita] uti b eum S 20 quomodo (mo s, I. m. 1) R 21 suae creaturae bd in mg. add. est acholion: Sič hipacius et heraclitus senserunt fortasse a m. 1 R 28 cap. XVII E 24 quicquid E2R corporeis] corpore II his (h add. m. 1) R corp. elem. fit duplic. pos. alt. del. m. 1 S 25 sitj esse b inque] inquae EPR in quibus b inquem (sed e m. 1 mut. in i et bus s. I. add.) S ) [*]( .14* )

212
aer iste numeretur, nec si de puri illius caelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. omne quippe corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui adsererent; corpus autem aliquod, siue terrenum siue caeleste, conuerti in animam fierique naturam incorpoream nec quemquam sensisse scio nec fides habet.