De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere, sed etiam hoc est ei uiuere, quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam, quia non, sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod [*]( 8 cf. Ioh. 10, 30.. ) [*]( 3 naturam PR1 eius om. E1 quo aeterni R reuocatis R 5 exsequitur El 6 quia] qua Eug pro] per Px 7 coherentem E quoherentem R coerente P1 8 pa*n (t eras.) PR 10 fili Et filii (i fin. m. 1 superscr.) P 11 tantum] etiam b 14 fili E1 15 in eo] eo PRSCd et b 16 exsistentis PR 18 formaretur 221 19 inherendo EP 20 sempitern.e E sempiternae RS inherentem EP patri (t 8. l. m. 2) E 21 statim] tantum El statu Eug 28 est pr. om. Rl ei uiuere] uiuere d Eug 24 ac] et b beatae ER 26 illo S 27 sicut non b )

9
sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit, ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur, ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia: quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id, ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non posset. ideoque interrogatus, quis esset, respondit: principium, quia et loquor uobis.