De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam, quia, siue aquae nomine appellare uoluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret, unde facta et formata sunt omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari atque concrescere, siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi [*]( 11 Ioh. 8, 25 17 Gen. 1, 8.2 ) [*]( 1 sapienter] sapienter uinere b beatae ER 2 stultae R informitas] informitas eina EJPRSbd 4 existit b ac om. b 5 beatae R beat*e E 6 creature P 7 incommotabiliter P1 cessaret] cessat J!.\'2d cessabit b 9 conuertatur d est EJà 10 possit Eug d interrogatus] interrogatus dns b 11 qui. (a eras.) E qui b 12 quia Pl qui apatre (sic coni.) SC 14 quodaeternum Rx quae a uoce "inest" sequuntur usque ad ifnem cap. 7 in librum "De octo Dulcitii quaestionibus" translata sunt 8,2.3; uariantes lectiones sig. Dul. instr. afferam sec. edit. Mignianam 15 quidem R2bd 16 beneficentia EbdDul; sed cf. p. 11, 6 18 dei del. m. 2 R n..*ferebatur (super eras.) P 19 aquas WB2S0 20 materiam 12l ut] aut El 21 suntEl: sint PRSbdEugDul denoscere Pl dignoscere d 22 umida R )

10
fluitantem, superferebatur utique spiritus dei, quia subiacebat scilicet bonae uoluntati creatoris quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoauerat, ut dicente deo in uerbo suo: fiat lux, in bona uoluntate, hoc est bono placito eius pro modo sui generis maneret, quod factum est. et ideo rectum est, quod placuerit deo, scriptura dicente: et facta [*]( 6 ) est lux. et uidit deus lucem quia bona est, ut, quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae caeli et terrae nomine propter id, quod de illa perficiendum erat, commemorata est, trinitas insinuatur creatoris — nam dicente scriptura: in principio fecit deus caelum et terram intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium est. dicente autem scriptura: et spiritus dei superferebatur super aquam, conpletam commemorationem trinitatis agnoscimus —, ita et in conuersione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generator, cum dicitur: dixit deus, et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.