De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis siue corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur inperfectio, cum dissimilis ab eo, quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum, sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id, quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae [*](6 Gen. 1, 1 7 Gen. 1, 3 ) [*]( 2 illud totum b 3 quae] qua Et 4 esse ipsa S 5 que Pl 8 reuocantem El creatorem Et 12 et facta-terra. 8. l. add. m. 2 E 14 conpraehendendam E 15 conmendandum P 17 per s. l. m. 1 S quicquid E*S 18 An excidit E sine (siu excid.) E 20 formam (m fin. m. 2 in ras) E coherentis ER sempiternae ElS1 21 cum uoce omnia cap. 3 finitur b 22 quo aeterna R coaetemae 81 sibi om. S 23 imetatur E1 imperfecto b 24 summ*e (a eras.) E nihilum Et 26 forma E1 26 coherentem EBS )

8
substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo, quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum in natura uerbi eius coaeterni, reuocantis ad se inperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur. in qua conuersione et formatione quia pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et inperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum, quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate inperfectienis . fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo, quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id, quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc inperfectae, per id autem, quod uerbum est, insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statim hoc est, quod ille.