De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione seruata uideamus, unde agitur, id est, utrum ad percipiendum baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi uigilet diligentia, ne sanctum canibus detur, usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et eius perseuerantiae professores a sacramento tantae sanctitatis uideantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies, quibus eandem gratiam percepturi suis nominibus datis abstinentia, ieiuniis exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et ueris uxoribus se concubituros profiterentur atque huius rei, quamuis alio tempore licitae, paucis ipsis sollemnibus diebus nullam continentiam seruaturos. quo modo igitur ad illa sancta [*](14 cf. Matth. 7, 6 ) [*](1 in iudicii R, (in 8. l.) SM nil P 4 pace salaa SMRBNPACh ecclesiae om. SMRBNPACh 5 exbercende I exerende RNCh exerendae SMB rursus om. ACh signitiaque RP 6 praecoeptorum P 7 cohercionis SlMCh coherticionis R coercitionis A$bd 9 tutore] adiutore ChSMRBNPAXbd optentu p 10 seuiamus ChlRNP 11 ha..c C haec SMRBi ac Bl saecundum R 12 agitur] igitur SMRB1 13 sint IRsAzBCh ut om. SMB 14 nec SM usq; (q; add. 2) Ch 16 ascendi SMR quos SMR 17 si per] super Ch 18 percepturis P abstinentiae SMR 19 exorcismisquae SRl purgentur P 20 concubitores MPS2 qufiquftuis SRM1 21 licite CSMZRNCh liceat PX sollempnibus P,3 solemnibus Rbd 22 illam sanctam IZ )