De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis conpage quasi a malorum consortio segregatos, ueniant in mentem illae. de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in [*]( 1 commixtione SMllNBxCh demonstrata SMRNB[Ch praedicatam IZ praedicta SMRNBlCh 2 dispexerint R despexerint NACh ita om. CIZ&X 3 uidetur SMRN 4 nostra etiamsi uidentur in ecclesia zizania non impediatur fides uel auctoritas bonorum nec destituendam putamus ecclesiae disciplinam ut seqq. P ut] aut ChSMRBNA 5 zizaniS R 6 instituendam SMRNACh putent CIZ putant et (s. et pos. m. 2 ee) A ecclesiam et (et s. l. S) disciplinam ChSM et ecclesiam et disciplinam RNA1 quandam] quandoquandam SMB RNlCh 8 quodue P quid quid Ch 9 quidlibet SMR 10 arbitremur SMR 11 uitam om. ClIZ sententiama. Z sententiam I 13 est post tuta leg, in SMRBNAbd tota R 17 coercere A$bd 18 pernitiosa SM qua estimemus ChBNPX qui estimemus SMRA* 21 compage C a om. BlMl 22 mente P ille PIZRCh )

43
finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest salua pace ecclesiae potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque tutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.