De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed prius, inquiunt, baptizetur, deinde doceatur, quid ad bonam uitam moresque pertineat. fit hoc, ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad uerba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat sacramentumque percipiat, ut, si ex hac uita emigrauerit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum; si autem saluus petit spatiumque discendi est, quod aliud oportunius tempus reperiri potest, quo audiat, quemadmodum fidelis fieri ac uiuere debeat, quam illud, cum adtentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei sacramentum petit? an usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut uel nos ipsos non recordemur, quam fuerimus adtenti atque solliciti, quid nobis praeciperent, a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus atque ob hoc conpetentes etiam uocaremur? uel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lauacrum regenerationis adcurrunt, quales sint ipsis diebus, quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta uigilantia conueniant, quo studio ferueant, qua cura pendeant? si tunc tempus non est dicendi, quae uita congruat tanto, quod accipere desiderant, sacramento, quando erit? an uero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post baptismum, non noui [*](1 correptionem SMBBNACh admittitur adulter Ch quo—admittitur om. P 2 coniugatus Sed (us Se m. 2. add.) B 4 ubi quemquam] utique quando P 5 die Ch urguet SMB B surgit P surget Ch 6 sacramentumquae β 7 migrauerit SMRΒΝΑΡβb praeterito Bl preteritorum R 8 saluus] sanus bd spatiumquae N 9 opportunius CAfibd oportunus Ml repperiri CSMBPIZRNX 10 quo. N quemammodum BN 11 atentiore BNM1 adtentiore S 12 saluberrime NP petit om. B 13 non om. P 14 praeciperent Cl praeceperint IZCpraeceperent Chl 15 cathecizabamur CIZBP catecizabamur SM cathezizabamnr ChA funtis I 16 ob] ad SM 17 intue*mur C intuemur ZIPX 18 sunt Ch cathecizantur CIZP catecizantur SMBB cathezizantur Ch 19 exorcisamur SMl exorcisantur scrutantur om. P 20 si tunc] sicut I tunc om. Ch 21 discendi bd 22 anon SMB. )