De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque uiuentibus, quia uiam iustitiae cognouerunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut ueracissima scriptura testatur. de talibus quippe etiam dominus ait: et erunt nouissima illius hominis peiora quam erant prima, quoniam purgationis suae habitatorem sanctum spiritum non recipiens fecit in se inmundum spiritum multipliciorem redire. nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad inmunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt, nec purgati se rursus inquinauerunt, sed purgari recusauerunt. neque enim, ut releuata conscientia intrent ad baptismum, dignantur saltem uomere pristinas inmunditias, quas canum more iterum sorbeant, sed in lauacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt; nec occultant eam pollicitatione uel ficta, sed inpudentia professionis eructant; nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth in praeterita iterum adtendunt, sed omnino [*]( 6 lac. 2, 20 10 Matth. 12, 45 22 cf. Gen. 19, 26 ) [*]( 2 dilectionis S delectationibus B 3 copulantur CBPAaNX enim sunt SM aepulis B 4 pleuium SB 5 siccos SMBBXA iacob I 7 tupiter S 8 scelerate P quia p 9 erat om. M ueracissama Sl 11 peiora ]}ęiQrib\\łş S erunt NA 12 spiritum sanctum SMBBNP AX$bd recipientes SMB 13 spiritum immundum B multiplicatiorem SMB multiplitiorem N 14 agitur] dicitur SMB 15 rediderllnt β adulterium SM adulterift B 16 ne SM purgati sunt R se om. CIZ sed purgari recusauerunt om. B purgati N 17 reuelata SMBA intrent ad] in retenta SMABN intret ad I 18 saltim SMN salutem P monere X1 19 lanachri B 21 occultant eam] occultante an SMBBNA1 pollicatione SMBBN 22 eructuant P exuentes P de N2 )