Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis, quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos, quomodo iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circumitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex spiritu sancto, non intrabit in regnum [*]( 2 I Tim. 1, 13 17 Matth. 23, 15 23 Ioh. 3, b ) [*]( 1 sorois p1 dedignantur] non dignantur SMB dignantur B 2 primus PXZ1 fui] au P om. SM 3 persequutor B 4 consequutus B in om. P 5 incredulitatem BN 6 consequimini SMItNPA scientes om. B 9 eorum] meorum P equissimam SMJRN aequissimam NA.1 10 et iniquisaimam om. P ipsum XP esse grauiorem SMBBINPAXfrbd 11 proinde om. SlIIRBNA sufficerint SMPA1 13 dei om. SMBNA 15 nec B 16 proselitos SMBBNPa ait dominus P 17 ue NP pharisei IRP circuiiiiatis N circuitis P 18 proselitum SMBNP 21 ut] et SMBBNA 22 necuiquam NAPfr si horum quodlibet B §it$nnplibet N defuerint N 24 ex aqua et spiritu SMBBNPAXbd sancto om. SMBBNAbd )
94
caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite; • dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est \'dicere et non (facere). ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum *dicere et facere\'; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum caelorum. non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato, sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et fornicationem quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis, qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse dominus: corripe eum inter te et ipsum; si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non
[*]( 1 Matth. 5, 20 4 Matth. 23, 2. 3 13 I Cor. 5, 4. 5 16 II Cor. 12, 21 22 Matth. 18, 15 ) [*]( 1 ipse-caelorum om. A1 habundauerit SMRIN 2 super] plus quam BN pharifleorum et ecribarum B 4 super cathedram ZXJPBabd cathedra P 6 enim] autem N ergo] ego I 7 ac-facere om. B ac per hoc] accipe hoc R nrm I habundantem IZRN 8 non facere p 9 intrabimus B 10 ad se N 12 grauida P excommuni. cationem R 14 eius modi SMRPXbd 15 interitu MP 16 ne] ut P 18 inmunditia SBPXfr1 fornicatione BPX$quem I 20 propriae S 21 correptione fi1 eorum medicamentis P 22 corripi S 23 ipsum solum bd et si SMRBNPAXbd es] eris B est R ) 95
agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.