De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Neque enim illud hoc loco intellegendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est, ut in deum credamus - quamquam eo ipso totum continetur, si eam intellegamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur — sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est, ut ab huius mundi coinquinationibus recedentes casta conuersatione uiuamus. sic enim ait: si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus inplexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. non ait *refugientes ignorantiam dei\' aut *refugientes infidelitatem saeculi* uel tale aliquid, sed: coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis inmunditia flagitiorum. nam de his superius loquens dixit: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati. ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes uidelicet, quod acceperint agnitionem domini Christi, siccos autem, quia non congruenter uiuunt. de talibus quippe etiam ludas apostolus loquens, hi sunt, inquit, qui in dilectionibus uestris maculati coepulantur sine timore semet ipsos pascentes, nubes sine aqua et cetera. quod enim Petrus [*](8 cf. Gal. 5, 6 19 II Petro 2, 13. 14 24 Iud. 1, 12 ) [*]( 2 cognoscentes Nbd 3 mandato sancto P 6 quod SMA ut— praeceptum est in mg. repet. p 7 quamquam] quam p 9 exprimit A 10 id est om. 1 quoinquinationibus NS 12 quoinquinationes N 13 dei BAN seruatoris BN 16 ignorantiam-refugientes in mg. M infidelitate N 17 quoinqainationes SINP$est om. p 19 coepalates SM* qaoepulantes P 20 indeainentes SMBA1 21 appellant P 22 qui Nt B 23 congruentes S 24 hii N delectationibus B 25 copulantur CBNPAXfy et ipaoa SMBAN 26 pascentes om. CIZ. )

92
ait: coepulantes uobiscum, oculos habentes plenos adulterii, hoc ludas: in dilectionibus uestris maculati coepulantur. mixti sunt enim bonis in epulis sacramentorum et dilectionibus plebium. et quod Petrus ait \'fontes sicci\', hoc ludas "nubes sine aqua" hoc Iacobus \'fides mortua\'.