De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quodsi dicunt non ibi intellegendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos, qui per ignem salui erunt, quia crediderunt, etiamsi male uixerunt, ut eorum transitoriam poenam iudicii nomine significatam arbitrentur, quamquam hoc inpudentissime dicatur, cum omnino dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diuiserit, uitam) et \'iudicium\', ita iudicium uolens aeternum intellegi, quamuis hoc non addiderit, sicut et uitam — neque enim ait: in resurrectionem uitae aeternae, cum aliud intellegi utique noluerit — uideant tamen quid responsuri sunt, ubi ait: qui autem non credit iam iudicatus est. nam hic procul dubio aut iudicium pro poena aeterna positum intellegunt -aut per ignem saluos futuros etiam incredulos dicere audebunt, quoniam qui non credit, inquit, iam iudicatus est, hoc est iam iudicio destinatus; et non erit, quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque uiuentibus, quando et hi, qui non credunt, non erunt perdendi, sed iudicandi. quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, quia constat iudicium etiam pro aeterna damnatione solere [*]( 15 Ioh. 3, 18 23 Eom. 2, 12 ) [*]( 1 bii NRlSl ii bd 2 fecerunt M in-alios om. p 5 599 intellegendos S eo N quo N1 7 transsitoriam 8 8 paenam BR 10 reanrrectnros-erunt om. N in duo diuiserit nitam] in duobus erit uita SMBBN in duobus dixerit uita A 11 nolens iudicium bd et aeternum SMB 12 quauis P et 8. l. m. 2 G om. IZ uita aeterna IZ neque-aetemae om. ClIZ 13 resurrectione 2?AT(5 utique intellegi %bd 14 sint SMBNA 16 pene S peng M poene R aeternae SM aeterne JR 18 credunt R 19 iam] etiam P destinams-beneficio om. SMJR 20 nequiter SM nequiterqua JR 21 hii BMlNRl ii bd sed iudicandi om. P 22 si om. SMRBA audjent P audiant P mitius] initius P )