De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem illis, qui credentes pessime uiuunt, ut eis dicant: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam dictum sit (non peribunt, sed per ignem salui erunt\', nec illud adtendere potuerunt, hoc apostolum de illis, qui sine lege, et illis, qui in lege peccauerunt, [*]( 4 Rom. 4, 15 5 Bom. 7, 7. 8 11 cf. Rom. 5, 5 14. 21 Bom. 2, 12 ) [*]( 1 quid quod] quotquot SMEBA qui quod IZ quod quot N initioris R 3 hi* SMB lege S acciperunt S 4 nec om. M 5 hine enim NA est enim BR illud] aliud NA 8 E alia S 9 ho P liberet I 11 qu6 P 12 dilectionem SM delectionem N quam SMB moderatio SMRBNA 13 initius B 14 quod P 15 quam-peribunt om. NA1 16 pena BB 17 qui J31 19 utantur SMBINIAI 20 etiam credentes SMRBNPAXbd in eis (n semier. C) CZPX neis I 21 dicat SMR 22 per legem s. I. M 23 sit] est N 24 illudj aliud SMR )

89
dixisse, cum de gentibus et iudaeis ageret, ut non tantum gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa epistula ad Romanos euidenter ostendit. iam ergo etiam iudaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est: per legem iudicabuntur, non eos liberante gratia Christi promittant, si placet, salutem per ignem, quoniam de his dictum est: per legem iudicabuntur. quod si non faciunt, ne contra se ipsos ueniant, qui eos grauissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt, ut quid transferunt ad infideles et fideles in eo, quod ad fidem Christi adtinet, illud, quod dictum est de his, qui sine lege, et his, qui in lege peccauerunt, cum de iudaeis et de gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique inuitarentur?.

Neque enim dictum est: qui sine fide peccauerunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccauerunt, per fidem iudicabuntur, sed \'sine lege\' dictum est et \'in lege\' ut satis adpareret illam causam tangi, quae inter gentes et iudaeos agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos.