De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Nec de his igitur uerbis mitior ulla condicio promittenda est sic in deum credere uolentibus, ut permaneant in perditis moribus, multo minus de illis, ubi apostolus ait: qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, tamquam hoc loco aliquid distet inter perire et iudicari, cum alio uerbo hoc idem significatum sit. solent enim scripturae etiam iudicium pro aeterna damnatione ponere, sicut in euangelio dominus loquitur: ueniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audi ant uocem eius; et precedent qui bene fecerunt in resurrectionem uitae; qui autem male egerunt in resurrectionem iudicii. neque hic dictum est (hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt\', sed: hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. inseparabilis est quippe bona uita a fide, quae per dilectionem operatur; immo uero ea ipsa est bona uita. uidemus itaque resurrectionem iudicii dixisse dominum pro resurrectione damnationis aeternae, de omnibus quippe resurrecturis — ubi procul dubio erunt etiam [*]( .1 I loh. 2, 1. 2 11 Rom. 2, 12 16 Ioh. 5, 28. 29 23 cf. Gal. 5, 6 . ) [*]( 3 ad] apud SMRBNAjbd 4 id agit] indigit S indiget BM1 ait I 5 ut pr. om. N credentes P peccatis SMB2 6 ammissum SMBNB1 illud N 8 illa BBNPA 9 crede B 13 tan*qua Z tantam J1 tantum P ob hoc P 14 idem] i. P 15 iudicium etiam SMBB NAXbd 17 audieat SMBBNPAXbd procedunt N 18 bona N 20 hic] id SMBBNA est hoc (hoc s. l. C) CZ est om. I illud] aliud N 22 a fide om. N 28 quae-nita in mg. N quae Z* ea om. P 24 uita bona IZ audemus p 26 erant SMRNBt )