De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Hoc itaque prodest in deum recta fide credere, deum colere, deum nosse, ut bene uiuendi ab illo sit nobis auxilium et, si peccauerimus, ab illo indulgentiam mereamur, non in factis quae odit securi perseuerantes, sed ab eis recedentes eique dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, quod non habent, cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia mediatoris alieni sunt. hinc illa uerba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intellegit perniciosa securitas: et si peccauerimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum dominum habemus, qui et uelit atque possit paenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere, denique cum dixisset \'tui sumus\', addidit: scientes potentiam tuam, utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. ideoque secutus adiunxit: non peccabimus autem, scientes quoniam tui-sumus deputati. quis enim digne cogitans habitationem apud deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum uocati sunt, non enitatur ita uiuere, ut tali habitationi [*](3 I Ioh. 3, 23 10 Ps. 40, 5 15. 19. 21 Sap. 15, 2 ) [*]( 3 apparuit PAt quod j3 6 hoc] hoc est BRNA hoc ęşţ S ita A credere recta fide P recttt I 7 et bene SMRBNAfibd illo] ipso P 10 eiquae 8 eaque P 11 quia M peccabit R tibi om. P 12 cui] qui SM qui cum] quocQ P 16 dominum] deum SMRBA 17 et om. SMRBN P A uellit N atque et (ęţ Z) possit IZ 18 gaudeat P ly sciens Al 21 adiunciit 8 peccauimua SMRBINPAX$l 23 quis-deputati in mg. M 24 praedistinationes B praedestinationes R praedestinatione. N praedistinationis 8 praedestinationis M 25 innitatur (in s. er. e) M habitatione ClSMR )