De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet deum cognouisse, si eum fide mortua, hoc est sine bonis operibus confiteatur more daemonum, et ideo se iam non dubitet ad uitam aeternam esse uenturam, quia dominus dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. uenire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est: in hoc cognoscimus eum, si mandata eius seruemus. qui dicit quia cognoui eum, et mandata eius non seruat, mendax est, et in hoc ueritas non est. et ne quisquam existimet mandata eius ad solam fidem pertinere — quamquam hoc dicere nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, in illis duobus tota lex pendet et prophet ae — licet recte dici possit ad solamfidem pertinere [*]( 2 Matth. 11, 12 8 cf. Rom. 5, 5 15 loh. 17, 3 18 I loh. 2, 3. 4 24 Matth. 22, 40 ) [*]( 1 in er. N littera *eos n liberat (& lib. 8. I.) «»a i i reatu preuaricationis N 4 illid S 5 regno N 7 spiritus sanctus IZSMHBAP Afrbd 8 imperatur N difnsa S caritatS SM 9 nostris] christianis PX lex] quae SMRBSp paene B pene NS paenae B 13 operibus bonis N 14 uenturum SMRBNpA 15 cognoscante N 16 uerum unum SMRBNA 17 mente BNPAX. 19 seruauerimus SMBBNPAX quia] qui BlN cognouit NA 22 dicere hoc bd 23 ausus om. SM ne om. SMRBN A 24 cogitationes parerent SMBBNAb cogitatione PX pendent R 25 posset SMMBNPA )

85
dei mandata, si non mortua, sed uiua illa intellegatur fides, quae per dilectionem operatur, tamen postea Iohannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi et diligamus inuicem.