De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quantum adtinet igitur ad doctrinam salubrem ueritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur uel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in deum patrem et filium et spiritum sanctum eo ritu. quo symbolum traditur, et a mortuis operibus agant paenitentiam omniumque se [*]( 2 Ios. Fl. Antiqu. iud. 18, 7 3 cf. Matth. 14, 3. 4 9 cf. Matth. 5, 32 ) [*]( 1 uelut om. SM derelictum est SMRBNA 3 quod SMBP 4 cumcubina SM* . coque S quaeque N 5 cognitura SMRN 6 perciendum S 7 atmitti p ammitti R in om. SMRBN A 9 addncunt P 10 isti SM 11 abeatur SR 13 quae om. SMR inpudicia p inpndicitio R 14 a] ad RN baptisma SMRBNA 17 capud B 18 factae om. CIZ utrum s. 1. m. 2 S hi] ii bd om. SMRBNA 19 ammitti SMRBlNA 21 nec Nt pernitiosissima R saecularibus detur SMRBNA 23 ut] ad SMR credat SMR 24 sinbolam C simbolum SMR 25 agat SM ) [*]( XXXXI Ang. Sect. V pars III. ) [*]( 6 )

82
omnino praeteritorum remissionem in baptismo accepturos esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat, ut sit facti remissio, non permissio faciendi. tunc uere dici potest etiam spiritaliter: ecce sanus factus es; iam noli peccare, quod dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam sciebat ei, quem saluum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis accidisse languorem. hi autem ei homini, qui et baptizandus adulter ingreditur et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici existiment: ecce sanus factus es. quis enim grauis et exitiabilis morbus erit, si adulterium sanitas erit?