De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non uidentur hoc malum, ut alienas uxores ducerent uiri aut alienis uiris feminae nuberent, inde fortasse apud quasdam ecclesias neglegentia ista subrepsit, ut in catechismis conpetentium nec quaererentur nec percuterentur haec uitia, atque inde factum est, ut inciperent defendi: quae tamen adhuc in baptizatis rara sunt, si ea nos neglegendo non densa faciamus. talem quippe in quibusdam neglegentiam, in aliis inperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter dominus somni nomine significasse intellegitur, ubi ait: cum autem dormirent homines, uenit inimicus et superseminauit zizania. hinc autem existimandum est non ea primum adparuisse in moribus quamuis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistula de lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat, cum etiam illud non taceat et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii nihil aliud esse asserens quam prostituere gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus iam non putantur esse peccata, quoniam reuera in nouo testamento nihil inde praeceptum est et ideo aut [*]( 13 Matth. 13, 25 16 Cypr. de lapsis Hartel I p. 324 ) [*]( 2 nata] mota SMBNA nominata P S faerant A 7 cathesismis CSMRAPN2 quaererent M 8 ne P repercuterentur SMBRP atque uitia P 9 et defendi SMRBNPAXabd adhuc post sunt in bd 10 nos] non MBN A noneglegendo S non] nos ACh . densaj defensa P 12 somni] omnii P nomine] in homine SMRB1 13 autem] enim SM 15 apperuisse N 16 ciprianus RN 17 labsis C 18 indignatione S dei om. SMR 19 commorati P intollerabili SMR siniret SRB1 20 flagelrari I 21 IĮIQTęŞ mores N pertinere. S pertineret R coniungere P 22 uincula SMRBA adserens SMRNA 23 gentibus SMRBNA 24 non reuera 1 )

81
licere creditum est aut uelut dubium derelictum. sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit an uiui fratris uxorem, et ideo non ita claret, quid Iohannes ei non licere dicebat. de concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur,. merito dubitatur, utrum ad percipiendum baptismum non debeat admitti. quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit et aliam duxerit, non uidetur aequandus eis, qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt; et in ipsis diuinis sententiis ita obscurum est, utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, si alteram duxerit, ut, quantum existimo, uenialiter ibi quisque fallatur. quamobrem quae manifesta sunt inpudicitiae crimina, omni modo a baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione uoluntatis et paenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est, ne fiant tales coniunctiones. quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? si autem factae fuerint, nescio utrum hi, qui fecerint, similiter ad baptismum non debere uideantur admitti.