De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed in tribus milibus, inquiunt, quos uno die apostoli baptizarunt, et in tot milibus credentium, in quibus apostolus ab Hierusalem usque Illyricum euangelium repleuit, erant utique aliqui alienis uxoribus copulati uel feminae alienis maritis: in quibus regulam apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in ecclesiis seruaretur, utrum non admitterentur ad baptismum, nisi illa adulteria correxissent. quasi non similiter aduersus eos dici possit, quod non inueniunt aliquem commemoratum, qui, cum talis esset, admissus est; aut uero possent singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari, cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus uerbis testificans baptizandis ait: eripite uos ab hoc saeculo prauo. quis enim dubitet ad huius saeculi prauitatem adulteria [*](4 Ioh. 5, 14 14 cf. Rom. 15, 19 24 Act. 2, 40 ) [*]( 1 omninino S 2 ut alt. om. SM 3 factis SMRBA factQ N1 remisio N 7 langorem PN hii SN hic Z2P hi. R 10 est SM existimabilis SMR erit om. SM 18 apostoli om. R baptatizarunt SM 14 hierasalem CIZBN P A ieruaalem SMXf hyernsalem R usque in SMRBNPAXbd illiricom CIZBBMP-s repleuit eaangelium PX 15 aliqui qui SMBA1 aliquis qui R 18 ammitterentnr SR a-mitterentur M admitteretur P 20 inuenef P commeratum P 21 ammissus SMR aut] ut SMR possint SMBBN.AIrç,bd 23 ibi N uerbis om. SMR 24 ait] an SMR eripit SMR prauo om. 81 25 dubitet (e ex a) N )

83
pertinere et illos, qui elegerint in eadem iniquitate persistere? similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad baptismum nisi ab illa turpitudine liberatas nulla admittit ecclesia, potuisse inueniri in tot milibus tunc credentium per tot gentes et de his suscipiendis uel prohibendis constituere apostolos exempla debuisse. uerumtamen de quibusdam minoribus possumus coniectare maiora. si enim ad baptismum Iohannis uenientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum, miror, si uenientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium.