De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ad hanc autem disputationem uidentur inpulsi, quod eos mouerit non admitti ad baptismum illos, qui dimissis uxoribus alias duxerint, uel feminas, quae dimissis uiris aliis nupserint, quia haec non coniugia, sed adulteria esse dominus Christus sine ulla dubitatione testatur. cum enim negare non possent esse adulterium, quod ueritas adulterium esse sine ambiguitate confirmat, eisque suffragari uellent ad accipiendum baptismum, quos huius modi laqueo ita captos uiderent, ut, si non admitterentur ad baptismum, sine ullo sacramento mallent uiuere uel etiam mori quam disrupto adulterii uinculo liberari, humana quadam miseratione conmoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinerosos et flagitiosos etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla paenitentia mutatos ad baptismum admittendos esse censerent, existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse [*]( 4 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 cf. Matth. 19, 9-) [*]( 1 uolueri*t N 2 et retenta SMRBPAChNX fide om. I quaqya R 4 uelud SP quia S qua R «edificauerit N edificauerit S 6 preciosos RCh faenum CBZACh foenum SMRNP 8 hanc»*« S autem] hucautem R disputatione. N quos SM quo. N 9 eos om. Ch nouerit SMRN nouerint (nt m. 2) B, AxCh iiloa er. in N om. bd 10 duxerint (i ex u) N qui R aliis-sed ad om. Chl 11 nubserint C 14 anibage SMRBANabd eiusque Z eis Ch suffragrari ClX 15 quod P uiderint SMRBNACh 17 dirupto SMRNCb adulteri SMA1 18 quandam P qua»dam S quędam MRA 19 facinorosos SMRNPIZ$A3 20 prohibitione—correctos nulla om. I 21 poenitentia RP 22 esse om. SMR censerent-esse om. IZ censerent] conserent P concederent N )

37
perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseuerantes saluos per ignem futuros.