De Fide et Operibus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quibus respondens hoc primum dico, ne quis ea testimonia scripturarum, quae conmixtionem bonorum et malorum in ecclesia uel praesentem indicant uel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae seueritatem siue diligentiam soluendam omnino atque omittendam non illis edoctus litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio uindicauit; et Phinees sacerdos adulteros simul inuentos ferro ultore confixit. quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in ecclesiae disciplina uisibilis fuerat gladius cessaturus. nec quia beatus apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemescit et quosdam etiam diabolicis inuidentiae stimulis agitatos Christum tamen praedicare permittit, ideo parcendum censet illi, qui uxorem patris sui habuit — quem praecipit congregata • ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu — aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare, aut frustra dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis [*]( 10 cf. Kum. 25, 5 eqq. 15 cf. II Cor. 11, 25 16 cf. Phil. 1, 15 18 cf. I Cor. 5, 1-5 21 I Tim. 1, 20 22 I Cor. 5, 9-13 ) [*]( 1 etiam om. SMB 3 Quibus om. SMBBNA 4 scribtnrarum (semper b) C que RNM qu*e S 5 pronuntiant MP 6 saeueritatem C 7 amittendam SMRBNA non illis bis pos. sed. pr. exp. M aeductus P 8 opinione SMB decoeptus P 9 moyses (y s. I.) C 11 finees codd. 12 et om. Ml 14 lis fuerat in mg. m. 2 R 15 apostolus paulus P totlerantissimc N congemiscit IBXfibd 16 inuidiae SMB 17 qui. B 18 praecepit SltfRANPX 19 tradendum (tr m. 2 in ras.) B interita P 20 sit] fiat NA diem CZ domini nostri SMBBNAfi Iesu xpi SMBBNAfi 21 sathanae SRM\'β satan.e N blasphemarent MR 22 scribsi (seniper b) C, B epistula C1 23 coymisceri M )

38
huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi ne quidem cibum sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. ubi quidem aliqui id, quod dictum est (ex uobis ipsis>, ita intellegunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. sed utrolibet modo intellegatur, siue ut seueritate ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, siue ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum, illud tamen, quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus, qui in aliquo supra dicto uitio nominantur, id est noti famosique sunt.

Quo autem animo et qua caritate misericors ista seueritas adhibenda sit, non solum eo loco, ubi ait: ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, sed alibi quoque euidenter ostendit dicens: si quis non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri [*]( 20 I Cor. 5, 5 22 II Theas. 3, 14. 15 ) [*]( 3 exire (re m. 2 ex sse) B 4 fratres SMR1 aut er. i.n I aut fornicator 8. 1. m. 2 A 6 huiusmodi SMRBNAbd ne] nec SMR BXNA$cibura quidem SMRBNAPbd simul sumere BN 7 quid p iis bd 8 nonne (ne s. 1. m. 2) A iis bd 10 nobismet j3 quidam SMBRNA aliqui id om. SMRBNA 11 i.ta N ista B se om. SM 12 Bit in mg. N sed] quod in ras. N, 8. 1. S 13 utrolibet] quomodolibet SMRBNA modo om. RN sll-eueritate C se ueritate S ecclesi»e N 16 praecepit SMRBPAN 17 eis om. N A 18 nominantur-animo in mg. N fanoosique M famosi que S 19 animo om. SMR et] aut SltlR miseris P aaeuehtaB C siueritas M 21 domini nostri Iesu christi SMRBNA 23 epistulam 01 commiscere SMR )

39
cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem.