De Fide et Operibus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quibusdam uidetur indiscrete omnes admittendos esse ad lauacrum regenerationis, quae est in Christo Iesu domino nostro, etiamsi malam turpemque uitam facinoribus et flagitiis euidentissimis notam mutare noluerint atque in ea se perseueraturos aperta etiam professione declarauerint. uerbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur, ut ab ea discedat et tunc ueniat ad baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confitens seu etiam profitens admittatur et baptizetur nec inpediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit, sed postea doceatur, quam sit hoc malum, iamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. peruersum enim putant atque praeposterum prius docere, quemadmodum debeat uiuere christianus et deinde baptizari. sed censent praecedere debere baptismi sacramentum, ut deinde sequatur uitae morumque [*]( 11 cf. I Cor. 6, 15 ) [*]( 2 Incipit eiusdem de fide et operibus fol. 39b C fol. 16\'\' p fol. 63* I fol. 2sb Z Aurelii Augustini epi de fide et operibus fol. 63* P Incipit liber Augustini de fide et operibus fol. Ib A Incipit liber sci Augustini de fide et operibus fol. 47b M Aureli Augustini de fide et operibus fol. 1* N Incipit liber Aurelii Augustini de fide et operibus Ch Aureli Augnstini de fide et operibus liber unus fol. 186 R 5 turpemquae S turpemquae R 6 notam] non tam ClZCh non eolum mutare N uoluerint (u init. supra #) P nouerint I atque] sed se (se in ras.) N in ea se] in eas SMR in ea. B in ea N 7 confessione SMRBNACh declauerint Ch 8 quisque PXABXCh quia SMB prius om. SMRA 9 baptismu Cl 10 se om. BNAlCh confidens NAChbd seu etiam profitens om. }{A ICh seu] siue IZPB SM$A3 12 meretricis] christi SMR prostiterit SM 16 christianos SM inde IN praecederel praedicere P ) [*]( 3* )