Du Duabus Animabus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista non separaretur, iam quicquid adferrent, non acciperem admoneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne, quicquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno deo esse praedicarent. Recitarent aduersum me uoces illas euangelicas: uos propterea non auditis, quia non estis ex deo; uos ex patre diabolo estis. ego quoque contra recitarem: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, et illud apostoli: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et iterum eiusdem apostoli: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, insi gloria, hortarerque homines — si tamen homines inuenirem —, nihil nos iam quasi conperisse praesumeremus, sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, quae nobis inter se pugnare uiderentur, pacem concordiamque monstrarent. non in una atque eadem auctoritate scripturarum cum alibi sonaret: omnia ex deo, et alibi: uos non estis ex deo, quoniam libros temere condemnare nefas esset, quis non uideret peritum doctorem, cui quaestionis huius solutio nota esset, inueniendum fuisse? qui profecto si esset bonus [*]( 9 Ioh. 8, 47 et 44 11 Ioh. 1, 3 13 I Cor. 8, 6 15 Rom. 11, 36 21 I Cor. 11, 12 ) [*]( 3 quisque b a uita BSb 4 et non posset A et non posse BS 5 ab eo animo ab eo auctore M ista lux S 6 afferent B monei remque BASb 7 malent B 8 esse om. A 9 aduersus S 10 audistis B1 ex deo non estis ASb a patre Mb 12 sine ipsum A at 14 et iterum—apostoli om. b 15 p qufi omla in marg. A 17 nihil re (ut m. 2 add.) B 18 quaeremus B queremus A magistros nrs b tn istarum (s. I. m. 2) B om. S 20 atq; eadS Al 22 libros (8. I.) M condimpnare A 23 doctorem (in ras.) A solutio (8. I.) M )

62
intellector et. ut diuinitus dicitur, homo spiritalis. quoniam necessario faueret ueris rationibus, quas de intellegibili sensibilique natura, quantum potui, tractaui atque disserui. immo eas ipse multo melius et ad docendum aptius aperiret. nihil ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur: non estis ex deo. nam et nos fortasse inplorato in auxilium deo facile uidere possemus aliud esse uiuere, aliud peccare. et quamquam uita in peccatis in conparatione iustae uitae mors appellata sit. utrumque tamen in homine uno posse inueniri, ut simul sit uiuus atque peccator. sed quod uiuus, ex deo, quod peccator. non ex deo. in qua diuisione utimur ea parte de duabus, quae nostrae sententiae conpetit, ut, cum dei conditoris omnipotentiam insinuare uolumus, etiam peccatoribus dicamus. quod ex deo sint — dicimus enim his, qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime adtingit, uiuentibus, quae omnia per se ipsa diuina sunt munera-, cum autem malos arguere propositum est. recte dicimus: non estis ex deo. dicimus enim se a ueritate auertentibus, infidelibus, facinorosis. flagitiosis, et quod nomine uno totum continet, peccatoribus: quae rursus omnia ex deo non esse quis dubitet? itaque Christus peccatoribus id ipsum, quod peccatores erant et sibi non credebant, coarguens, quid mirum si ait: non estis ex [*]( 1 cf. I. Tim. 2, 15 10 cf. I Tim. 6, 6 ) [*]( t 1 1 dicitur A 2 intellegibile B 4 ipse om. A 5 aliud ab eo A Iiel *t r 6 possit Bl esse ABS 8 auxiliQm di A 9 possemus uidere A i possimus M possemus (i in e corr.) B 11 inuenir? A 12 quod-deo (8.1.) M OUOI 13 quali uisione A ea] ex B 14 de duabus \'J alab\' B-j ut\'/,\' (rO er.) A I 16 sqnt A 17 spe A spe t- m. 2 add.) B dicimus-rationalibus rtifottftUb\' q.. om. £ MA et dicimus Bi 18 ad rem] rem ABS attinet b 19 que If* O 21 facin?rosis Bi 23 non om. A 25 si om. b agit B1 si non estis b ■tla ex deo A )
63
deo. ex alia parte illa salua manente sententia quod omnia per ipsum facta sunt, et: omnia ex deo. nam si Christo non credere, Christi aduentum repudiare. Christum non recipere certum indicium esset animarum, quae non sunt dei. et ideo dictum esset: uos propterea non auditis. quia non estis ex deo, quomodo uera esset uox illa apostoli in ipso euangelii memorabili principio, qua dictum est: in sua propria uenit et sui eum non receperunt? unde sui. si non receperunt? aut unde ideo non sui. quia non receperunt? nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines. ad deum. eo uero, quod peccatores, ad diabolum pertinent. hic ergo partem naturae tenuit qui ait: sui eum non receperunt. ille uoluntatis qui ait: non estis ex deo. euangelista enim dei opera commendabat. Christus hominum peccata cohercebat.

Hic fortasse quis dicat: unde ipsa peccata et omnino unde malum? si ab homine, unde homo? si ab angelo. unde angelus ? quos ex deo esse cum dicitur. quamuis recte uereque dicantur, uidentur tamen inperitis et minus ualentibus acriter res abditas intueri quasi per quandam catenam ad deum mala et peccata conecti. hac in quaestione illi regnare se putant, quasi uero interrogare sit scire. utinam id esset: nemo me scientior reperiretur. sed nescio quomodo saepe in altercando magnae quaestionis propositor personam magni doctoris ostentat [*]( 5 Ioh. 8. 47 7 Ioh. 1. 11 ) [*]( 3 credere 9913 cr?<J?r?m A xpl (i in ras. ex u 1B repudiare/I (m er.) A 4 iuditium MA 5 audistis B quia] qfli b 6 ex deo non estis AS 7 euangio AB quia A 8 unde — receperunt om. A unde — 9 fin. ii receperunt otn. S nonB* 9 reciperuntM aut ideo undeA reciped ulem runt M reperunt A 11 addiabolum B 12 autem eum A2 reciperunt M uero 13 uoluntatis B2 uoluntates b 14 operam A peccata (s. 1. m. 2) B h coercebat SA coercebat M 16 omine A 17 quos esse ex deo B uerequa M 18 dicantur A dicatur Sb uidentur om. A minusq; A 20 in sup. lin. m. 2 add. B om. Sb 21 sit] scit A sciret M nam nia nemo AB me scientior nemo S 22 sepe M 23 quęstio B questionis M propositos M ostendat Sb )

64
plerumque ipse ipso. quem tenet, in eo, de quo terret, indoctior. itaque isti multitudini se praeferendos arbitrantur, quia priores interrogant. quod cum multitudine ignorant. sed si eo tempore, quo cum eis me, non sicut iam diu ago, egisse nunc paenitet, mihi has rationes depromenti hoc obiecissent, dicerem: quaeso. interim mecum cognoscite, quod facillimum est, si nihil potest fulgere sine deo, multo minus posse aliquid uiuere sine deo, ne in tantis monstris opinionum remaneamus, ut nescio quas animas uitam non ex deo habere praedicemus. sic enim fortasse continget, ut id quod mecum ignoratis, id est unde sit malum, uel simul uel quolibet ordine aliquando discamus. quid ? si enim cognitio summi mali sine summi boni cognitione contingere homini non potest? non enim nossemus tenebras, si in tenebris semper essemus; sed lucis notitia contrarium suum non siuit incognitum. summum autem bonum id est, quo superius esse nihil potest; deus autem bonum et deo superius nihil est: deus igitur summum bonum. cognoscamus ergo deum atque ita nos illud, quod praepropere quaerimus, non latebit. mediocrisne tandem negotii uel meriti cognitionem dei esse arbitramini? quod enim nobis aliud praemium quam uita aeterna promittitur, quae dei cognitio est? ait enim magister deus: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem [*]( -22 Ioh. 17, 3 ) [*]( 1 ipse om. ABb ipse ipso om. S 2 preferendos M pnjferendo A. f 1 r o pręferendo B2 4 egęsse M 5 ha B deprimenti A depromendi S erpo iuua mn 7 potest sine deo fulgere b 8 ne in B2 remaneas B1 remaneas A V ftltqiio 9 non ex b (in marg. al. sine) 10 contiget B 11 uel qcĮ libet Xt* qi-n libet M2 12 quid (i corr. ex o) A enim si Bb maliJ boni b sine cognitione summi boni (mali b) ASb 18 non potest homini A 14 essect.u. e mus] s.irous (c er.) A 15 sinit Sb 16 potest; deus] potest deus B2 dr potest ds M, - deus-deus om. S 17 nihil esse potest b nihil est suyree perius A 18 qd q; propere (p in mg. m. 2) B prepropere M 19 querirous M negotii tandem b 23 solum et om. JlASb solum deum uerum B . )
65
misisti Iesum Christum. etenim anima quamuis sit inmortalis, tamen quia mors eius rite dicitur a dei cognitione auersio, cum se conuertit ad deum. meritum est aeternae uitae consequendae, ut sit aeterna uita, sicut dictum est, ipsa cognitio. conuerti autem ad deum nemo, nisi ab hoc mundo se auerterit, potest. hoc ego mihi arduum et difficillimum sentio; uobis si facile est, ille ipse deus uiderit. ego uellem credere, nisi me moueret, quod cum iste mundus, a quo nos auertere iubemur, uisibilis sit dixeritque apostolus: ea quae uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna sunt, uos plus istorum oculorum quam mentis iudicio tribuitis, apud quos nullam esse fulgentem pennam, quae non ex deo fulgeat, et esse uiuentem animam, quae non ex deo uiuat, praedicatur et creditur. haec et similia uel illis etiam dicerem uel mecum ipse reputarem. possem namque deum omnibus, ut dicitur, uisceribus deprecans et scripturis, quantum licebat, intentus etiam tunc fortasse talia uel dicere uel, quod saluti sat erat, cogitare.

Sed me duo quaedam maxime, quae incautam illam aetatem facile capiunt, per admirabiles adtriuere circuitus: quorum est unum familiaritas nescio quomodo repens quadam imagine bonitatis tamquam sinuosum aliquod uinculum multipliciter collo inuolutum, alterum, quod quaedam noxia uictoria paene mihi semper in disputationibus proueniebat disserenti cum inperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque posset, defendere molientibus christianis. quo successu [*](9 n Cor. 4, 18. ) [*]( di 2 rite] recte Sb 4 ipsa cognitio B2 5 auertit M auertat Sb n 6 ego] g b 8 nos auerti Sb 11 iuditio MA tribuistis b 12 aput A pinnam M pennam (i in e corr. m. 1) A 14 et his similia Ab 15 dicere B ipse om. Sb reputare Sb possS (~ m. 2 suprascr.) B rd 16 depcans A 17 uel ante dicere om. A dicerSft 18 salutis erat Ai aderat b cogitarS b 20 amicabiles b (in marg. al. admirabiles) 21 nescio-bonitatis (s. I. m. 2) B om. S 22 bonitatis om. b 24 poene M 25 cum christianis imperitis66 26 posset (e corr. ex i) B molentibua A molentibus B* ) [*](XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 5 )

66
creberrimo gliscebat adulescentis animositas et inpetus suos in peruicaciae magnum malum inprudenter urgebat. quod altercandi genus quia post eorum auditionem adgressus eram, quicquid in eo uel qualicumque ingenio uel aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. ita ex illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum prouentu amor in illos cotidie nouabatur. ex quo accidebat, ut quicquid dicerent, miris quibusdam modis, non quia sciebam, sed quia optabam uerum esse, pro uero adprobarem. ita factum est, ut quamuis pedetemtim atque caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam uiuenti animae praeferentes.

Uerum esto: non poteram illo tempore sensibilia haec ab intellegibilibus, carnalia scilicet ab spiritalibus diiudicare atque discernere. non erat aetatis. non disciplinae, non cuiusdam etiam consuetudinis. non ullorum denique meritorum non enim parui gaudii felicitatisque res est —: itane tandem ne illud quidem arripere poteram, quod in omnium hominum iudicio summi dei legibus natura ipsa constituit?

Quiuis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quae uellent ad iudicandum studia detulissent, quamlibet inperitiam, quantamcumque etiam tarditatem, uelim experiri, quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse uideretur, de cuius dormientis manu [*]( t 1 adholescentis A adulescentęs M adolescentis Bl inpetu suos M a impetu suo S peruicatię MA paruicacię b 2 urgebat A uergebat S r bmn Ia 3 auditionem eorum-4 eåB2 4 in eo] meo MSb 5 tribus BJ 6 apuept? -41 armor S in om. BA (s. I.) 7 nouabatur (ua corr. m. 2 ex ue) B mone- 1 batur ASb accedebat Mb accędebat B2 ut (s. I. m. 2) B 8 obtabam ABM obstabil b 10 pedetentim AS 11 stippulam A 12 uerum esto non poteram ista A uerum ita S uerum ista B2b haecj 12 uerum non poteram ista A uerum ita S uerum istaBb haecj hec ac A om. Sb 13 diudicare M iudicare B2 14 dissernere M etatis m (corr. ex etas) A 15 non. lllorum A 16 ita b 17 quidip B1 « 20 dirupisset b uellnt A-B\'1 uelint b 21 et quamlibet (et add. m. 2) B quantumcumque etiam tarditate B 22 uellem MB1 responderent (ent ex int corr. m. 2) B 23 is ęis B2 )

67
scripsisset alius aliquid flagitiosum. omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse, quod tali eos rogatione dignos putarim ? a quibus ego, quoque modo poteram. reconciliatis et in consilium restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, tam in omnium cognitione positum interrogantem non moleste ferrent. tunc quaererem: si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen ceteris uinctus atque constrictus esset, quisquam ualentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset. quamuis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. et hic mihi omnes mirantes, quod talia sciscitarer, sine cunctatione responderent nihil etiam istum omnino peccasse. quid ita ? quia de quo nesciente uel resistere non ualente quisquam quippiam mali fecerit, iuste damnari nullo modo potest. atque id ipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile peruenirem ad id, quod cuperem, isto modo quaerens: quid? si dormiens ille iam sciret, quid alius de manu eius facturus esset, et de industria se plus potus etiam, ne expergisceretur, somno dederet, ut aliquem iurando falleret, num ei quicquam somnus ad innocentiam suffragaretur ? quid aliud illi quam nocentem hominem pronuntiarent ? quid? si et ille uolens uinctus est, ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat. illa uincula profuerunt? quamquam his obstrictus reuera resistere non ualeret, sicut ille dormiens, [*]( 1 5nes h* 3 succenserent (ex suo cernerent corr.) B putarem Sb putarim (e in i corr.) A putarl (I corr. ex S m. 2) B 5 scripsi maniet festum ram : manifestum (et man. 2 add.) B manifestum A.\'-\'::Mb 7 ferrg A t sed scientis om. SM ; 8. 1. m. 2 A et B 8 menbris A esse M\'J 11 suscitarer B 12 istA B .13 quo] aliquo A 14 quidpiam S male M •i i IIIio dampnari AB 15 similis B2 simillis (ad n add. post i) A similem olb\' ........f naturi b 16 percunctarer B perconctarer A 17 qd B 18 aliud B1 •• i I aliud S 19 plus potu A potus Bz pro eipergisceretur spatium uac. •ccns in S 20 dederat AB ////ando M2 quicq\'4 A 21 aliud //// quam B illi aliquid quam A 22 quodsi A ) [*]( b* )
68
quid tunc fieret. omnino nesciret. numquidnam igitur dubitandum est, quin peccasse ambo iudicarentur ? quibus concessis colligerem nusquam scilicet nisi in uoluntate esse peccatum, cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod iustitia peccantes tenet sola mala uoluntate. quamuis quod uoluerint inplere nequiuerint.