Du Duabus Animabus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hinc illud etiam fortasse cognoscerem, quod consequens esse manifestum est, cum iniustitia et intemperantia ceteraque animi uitia non sentiantur, sed intellegantur: quomodo fiat, ut etiam ista, quae detestamur et damnanda censemus, tamen quoniam intellegibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum [*]( de 2 biliorem B 4 si om. b õ censerem (im corr. in em) B1 6 paruQ BAS 7 tinnaret b (in marg. al. formatio) 8$<}huc B e 9 currentesJkL426 aut om.BASb 10 uolantes pinnnlas Az pennullas (i in e corr.) B moderetur (de ex di corr.) B* 11 eminet (et ex it d tn.2corr.) B 12 p///stringenti (ex prae) A perstringenti b 18 quicquidi2 nellns id om. MS, s. I. m 2 BA id est om. b intellegibile esse M 14 quod ..9 om. b 15 cognitionS S cognitione b p cipimus (ex prae) B2 percipiausM t larri 16 aliud esse$liu<J A* 18 distare M1 sensibilia intelligilibus p (in ras.) A sensibilibus om. MB (s. I.) non om. b 19 cum ipsepraeferatur omissa uoce tantum\' infra in marg. B 22 fiant A fiaijt B mur 23 detestantnr B dampnanda AB 24 qugant A )

56
in suo genere ista laudanda sit. suggeritur enim animo bene se deo subicienti primo non omne, quod laudamus. omni. quod uituperamus. esse anteponendum. neque enim quia laudo purgatissimum plumbum. ob hoc illud uituperando auro pluris aestimo. in suo enim genere quidque considerandum est. inprobo iurisconsultum multas leges ignorantem, sed eum tamen probatissimo sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem putem. at istum laudo, quod suae artis peritissimus sit; illum autem. quod suam professionem minus inpleat, iure reprehendo. ex quo reperire deberem lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset. iure laudari; tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus intellegibilium generi cedat necesse est, infra iniustas et intemperantes animas, quoniam sunt intellegibiles, esse deputandam, quamuis istas non iniuria damnatione dignissimas iudicemus. quaerimus namque in his quod concilietur deo, non quod isti fulgori praeferatur. quapropter quisquis hoc lumen ex deo esse contenderet, non repugnarem, sed magis animas dicerem, uitiosas etiam, non in quantum uitiosae. sed in quantum animae sunt, deum sibi esse creatorem fateri oportere.

Hoc loco si quisquam illorum cautus et uigilans iam etiam studiosior quam pertinacior me admoneret non de uitiosis animis. sed de ipsis uitiis esse quaerendum — quae quoniam sensu corporis non cognoscerentur. et tamen cognoscerentur, non nisi intellegibilia posse accipi; quae si sensibilibus [*]( ftlU dan 1 regalilauda B six MB suggereretur M suggeretur AB 2 se deo] riau sed eo Sb 3 esse (s. I.) A anteponendtl esse A laudo (dan paene o q; er.) B 4 plumbum purgatissimum S 5 quid A quid M quidQ; B quid tvm * quod S 6 eu tafli A 7 nec AM 8 potest (corr. ex putem) A ad M illam \'riftn istum A laudo (dan paen.e er.) B 10 repperire MBA 13 intempe- ....lai raų.ţęę A intemperatas S 14 noniniuria Bl 15 dampnatione A 22 studiosor A studiosior (ior ex ius m. 2 corr.) B pertinatior MBA ammoh * polhlH neret AB de om. AB1 23 animas li4 ipsis uitiis B1 24 et cognoscerentur om. b cagnoscerentur (a corr. ex e m. 2) B 25 quel) ti sensibilibos (si er.) A quae sensib. B )

57
omnibus antecellunt, cur lucem deo auctori esse tribuendam inter nos conueniret, uitiorum uero auctorem deum nemo nisi sacrilegus diceret — responderem homini, si aut statim et repente. ut bonis dei cultoribus solet. diuinitus infulsisset huius solutio quaestionis, aut fuisset antea praeparata: quorum si neutrum meruissem atque potuissem, coepta differrem; quodque esset propositum, difficile esse ad dinoscendum atque arduum confiterer. recurrerem in me, prosternerer deo, alte ingemerem quaerens, ne me in medio spatio, quo certis rationibus promouissem, haerere pateretur; ne ancipiti quaestione cogerer aut intellegibilia sensibilibus submittere ac subdere. aut ipsum uitiorum dicere auctorem: cum esset utrumuis horum falsitatis inpietatisque plenissimum. nullo modo possem existimare. quod me sic adfectum ille desereret. admoneret ergo suis illis ineffabilibus modis, ut considerarem etiam atque etiam. utrum animi uitia. de quibus aestuarem, inter intellegibilia numeranda essent. quod ut reperirem propter inbecillitatem interioris oculi mei, quae mihi peccatis meis iure accidisset, aliquem mihi ad inuisibilia contuenda in ipsis uisibilibus machinarer gradum: quorum esset nobis nullo modo certior cognitio, sed consuetudo fidentior. itaque statim quaererem, quid ad sensum proprie pertineret oculorum. inuenirem colores, quorum principatum lux ista obtineret. haec enim sunt. quae nullus alius sensus adtingit: nam motus corporum et magnitudines et interualla et figuras. quamuis et oculis. non tamen proprie. sed tactu etiam posse sentiri. unde colligerem tanto ceteris corporeis et sensibilibus praestare lucem, quanto aliis sensibus aspectus esset inlustrior. eiecta igitur ex omnibus, quae corpore [*]( 2 uiciorum A 4 solucio A 6 meruissè (<—\' m. 2 add.) B cepta A cepta M Ccepta b 7 propositum b (in marg. al. proditum) ad ft inoscendflS ntqueilf 8 recurre«f-4 ingemescerem.4 ingemescerem Bb 10 quaestione (ne ex ni corr. m. 2) B 11 summittere A committere S 12 dicere uitiorum A 13 impietatisquae B1 possim M existumare B puel\' ..., 14 ergo B2 17 QtfĮ Ii\' A repperirem MBA (pp ubique in M) 19 ipsis michi uisibilib\' A 21 propriae B propria MA 25 proprił,\\e B proprie ilf 28 electa pos. ante ista luce A ex omnibus igitur A )
58
sentiuntur, ista luce. qua niterer et in qua gradum illum inquisitionis meae necessario conlocarem, pergerem adtendere, quid ageretur hoc modo. mecumque ista sermocinarer: si sol iste tanta claritate conspicuus et diei luce sufficiens usque ad lunae similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud quicquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem, lucem tamen quaerentes. quod fuerat, non uidendo et haurientes uidendo quod aderat? non ergo illum defectum uideremus, sed lucem. quae defectui remaneret. cum autem non uideremus, non sentiremus: quicquid enim sentimus aspectu. non potest non uideri. quare si defectus ille neque uisu neque alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. nihil enim sensibile est. quod sentiri non potest. referamus nunc considerationem ad uirtutem, cuius intellegibili luce splendere animum conuenientissime dicimus. porro ab hac luce uirtutis defectus quidam non perimens animam. sed obscurans uitium uocatur. potest igitur recte uitium quoque animi nequaquam inter intellegibilia numerari. ut lucis ille defectus recte de sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, id est hoc ipsum. quod uiuit atque anima est, tam est intellegibile quam sensibile illud, quod in hoc uisibili lumine post defectum quantumcumque fulgeret: et ideo animam in quantum anima esset et uitae participaret, sine qua nullo pacto esse anima potest. rectissime omnibus sensibilibus anteferri. quamobrem maximi erroris esse ullam animam dicere non esse ex deo. ex quo esse solem lunamque glorieris. [*]( V B O 1 nitirer M1 inquisitioni M1 2 necessarig, B1 quod A B S t.fe 1 P 3 solis M 4 tanto A die B1 5 nom A non S 7 uiuendo BA h e riefecturn aurientes A 8 deftnjctfl .4* defunctumJB4 11 despectus-4 12 possit B i 13 sentiri iri ex rej A sentir? B1 14 splendore A splendentem S illunolbll. esae 16 uicium B 17 anime Sb 22 quantOq; B fulgeret (m 2?) M ft 23 partiparet A 24 ala esse b nnimQ B potest esse A 25 erroq; ris ёjj (e er.) B 26 lunamqn? M7 gloriaris b )
59

Quod si iam placeret omnia sensibilia nominare, non modo ea, quae sentiremus, sed etiam ea, quae non sentiendo, tamen per corpus iudicaremus, sicut per oculos tenebras et per aures silentium — et illas enim non uidendo et hoc non audiendo cognoscimus — rursusque intellegibilia, non ea tantum, quae inlustrata mente conspicimus, sicuti est ipsa sapientia, sed etiam illa, quae ipsius inlustrationis priuatione auersamur, ut est insipientia, quam tenebras animi congrue dixerimus: nullam de uerbo facerem controuersiam, sed totam quaestionem facili diuisione dissoluerem statimque adprobarem bene adtendentibus substantias intellegibiles sensibilibus substantiis diuina et incorrupta ueritatis lege praeponi, non earum - substantiarum defectus, quamuis hos intellegibiles, illes sensibiles appellare uellemus. quapropter qui et haec lumina uisibilia et illas intellegibiles animas substantias esse faterentur, omni modo eos cogi sublimiores partes animis tribuere atque concedere, defectus uero utriusque generis non posse alteros alteris anteponi; priuant enim tantum et non esse indicant, quod usquequaque eandem uim habent, sicut ipsae negationes. nam cum dicimus: non est aurum, et: non est uirtus, quamuis inter aurum et uirtutes plurimum, nihil tamen inter negationes, quas eis adiunximus, distat. uerum enimuero peius est non esse uirtutem quam non esse aurum, nemo sanus hinc ambigit, quod non propter ipsas negationes, sed propter res, quibus adiunguntur, accidere quis non intellegat? auro enim uirtus quanto praestat, tanto est uirtute quam auro carere miserius. quamobrem cum res intellegibiles sensibilibus rebus antecellunt, defectum in intellegibilibus quam in sensibilibus merito aegrius toleramus, non eos defectus, sed ea, quae [*](1 iam-collspicimus m. 2 in marg. A nominaret A 6 inlustra B i est] et M 7 inlustrationis (es corr. in is) B 8 insg,pientia B I V: quas BA 9 dixerimys A dixerim Sb 10 facile B facilem diuisionem M 12 proponi-4 16 concedere atque tribuere b 19 habet AB 23 uir- łutèŞ A (corr. m. 1) 25 intelligatur S 26 quantum A 27 quam ob rem (corr. ex quamuis) A 28 antecellant (m. 2 u corr. in ai B in a. intell. om. AB (s. l. m. 2) in intellegilibus om. S 29 egrius M )

60
deficiunt, carius uel uilius aestimantes. ex quo iam illud adparet defectum uitae, quae intellegibilis est, multo miserabiliorem esse quam huius sensibilis lucis, quod scilicet multo est carior intellecta uita quam lux ista conspecta.

Quae cum ita sint, audebitne quisquam, cum solem ac lunam et quicquid in sideribus, quicquid denique in hoc igni nostro atque terreno luce uisibili effulget, deo tribuat, animas quaslibet, quae profecto nisi uiuendo animae non sunt, cum tanto hoc lumen uita praecedat. ex deo esse nolle concedere? et cum ille uerum dicat. qui dicit: in quantum nitet. ex deo est, egone tandem. deus magne. mentiar, si dicam: in quantum uiuit. ex deo est? non usque adeo. quaeso, caecitas mentis subpliciaque augeantur animorum. ut haec homines non intellegant. sed quoquo modo illorum error aut pertinacia sese haberet, his ego fretus armatusque rationibus credo, cum ad eos rem ita consideratam perspectamque detulissem et cum his placide contulissem. uererer. ne mihi quisquam eorum alicuius momenti esse uideretur, si aut intellectum aut ea, quae intellectu, non per defectum perciperentur, sensui conaretur praeferre aut saltem conparare corporeo uel his rebus, quae ad eundem sensum cognoscendum similiter pertinerent. quo constituto quando ille mihi uel quisquam negare auderet animas, quantum uellet malas, tamen, quoniam animae essent, intellegibilium rerum numero contineri neque illas per defectum intellegi ? siquidem animae non alio essent, nisi quo uiuerent licet enim per defectum intellegerentur uitiosae, quia uirtutis [*]( 1 uel] et b uilius (ex bilius m. 2) B 2 defectum om. A 5 audeant sut bitne] aut debet ne B tum A ac] aut b$$A 7 luce] qui luce A deo om. B 9 tanto] tfli b nolle concedere ex deo esse b q:io 10 et om. S 12 adeo ce citas A cecitas b (in marg. al. societas) 14 pertinatia MBA 15 ergo ASb ergo MB1 16 detulissem (de ex rp con corr.) A 17 uerer A2 nec M 19 quae intellectQ B nondtl perfecte b conarenturJ56 20 prneferre om. A saltim B 21 noscenda BA rm i noscendtl Sb cognoscendg, M1 22 illi BAb 23 ueliti?.S.44ft 24 numerQ Â i 25 que A 26 intellegerentur A2 uitiose AS uirtutis (es in is) B )

61
egestate uitiosae, non tamen per defectum animae, quia ui. uendo animae. nec fieri potest, ut uitae praesentia sit causa deficiendi, cum tanto quidque deficiat, quanto deseritur uita.