Du Duabus Animabus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quisquamne me ista tractantem possit dicere in rebus obscuris abditisque uersari. ubi propter intellegentium paucitatem uel fraudis uel ostentationis suspicio nasci solet ? secedat paulisper illa intellegibilium sensibiliumque distinctio, nulla mihi fiat inuidia, quod tardas animas subtilium disputationum stimulis persequor. liceat mihi me scire uiuere, liceat mihi scire me uelle uiuere: in quae si consentit genus humanum, tam nobis cognita est uoluntas nostra quam uita. neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est, ne nos quisquam falli posse conuincat: hoc ipsum enim falli nemo potest, si aut non uiuat aut nihil uelit. non me arbitror quicquam obscurum adtulisse et uereor, ne cuiquam magis, quod haec nimium manifesta sint, uidear esse culpandus; sed quorsum tendant, consideremus.

Non igitur nisi uoluntate peccatur. nobis autem uoluntas nostra notissima est: neque enim scirem me uelle, si quid sit uoluntas ipsa nescirem. definitur itaque isto modo: uoluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. cur ergo ita tunc definire non possem? an erat difficile uidere inuitum uolenti esse [*](in I. e 3 in] om. A 4 quod iustitia A 7 meis M possit B3 posset M 8 oscuris A 9 suspitio MBb nasci suspicio A 10 distincio M 12 stimulis (is ex us corr.) A 13 me scire BS consestit A consistit B 15 metuendtl (4 ex & m. 2 corr.) B 16 falli (in marg. add.) B conc ur uinciat b enim ipsum A 18 quisqui A 19 sunt ABb 20 quor,sum A quorsum] quorsum haec ABS 21 nobis-neque om. S autem] om. AMbB (8. I.) 23 uoluntas sit B definitur (corr. m. 2 in diffinitur) B o 4 tunc istę B 25 amittendll B* admittendQ M nunc B2 26 possim B possQ b )

69
contrarium, ita ut contrarium sinistrum dextro esse dicimus, non ut nigrum albo? nam eadem res simul et nigra et alba esse non potest; duorum autem in medio quisque positus ad alterum sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus homo. sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. ita inuitus et uolens simul esse quidem unus animus potest, sed unum atque idem nolle simul et uelle non potest. cum enim quisque inuitus aliquid facit — si enim roges, utrum id facere uelit. nolle se dicit: item si roges. utrum id uelit non facere, uelle respondet —: ita inuitum ad faciendum, ad non faciendum autem uolentem reperies; id est enim unum animum uno tempore habentem utrumque. sed ad aliud atque aliud singulare referentem. cur haec dico ? quia si rursum quaeramus, quam ob causam id inuitus faciat, cogi se dicat. nam et omnis inuitus faciens cogitur et omnis qui cogitur, si facit, nonnisi inuitus facit. restat. ut uolens a cogente sit liber, etiamsi se quisquam cogi putet. et hoc enim modo omnis. qui uolens facit. non cogitur. et omnis, qui non cogitur, aut uolens facit aut non facit. haec cum in omnibus hominibus, quos interrogare non absurde possumus, a puero usque ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis natura ipsa proclamet. cur ego tunc non uiderem in definitione uoluntatis ponendum esse cogente nullo\', quod nunc quasi experientia maiore cautissimus posui? at si hoc ubique manifestum a [*](1 dicimus esse A 2 nigraa A 4 post quidem ra in M 5 homo] homo potest B (potest m. 2 add.) modo] modo potest (pot. m. 2 add.) B 6 ita inuitus et uolens. Simul quidS utrtlque unus animus potest sqq. A ita inuitus et uolens unus animus simul esse potest S t 8 enim] eum b 9 facere uelle// responde (uelle et responde in ras. t post. add.); infra textum habentur: nelit sqq. B non uelle S itera A d nelit id A 10 respondit AM aTnon JB1 11 in Set unum (corr. ex ide enl m. 2) B id est animum unum S 12 ad om. BSb 13 ad singula referentem MBSb ad singulare ref. A quasi A 14 inuitus rt id AB dicat B* 15 fatiens B 16 si fatiat B 17 quispiam b putet] O potest A 20 non interrogare A 22 proclamaet A cur g A quur diC ergo B uidere xC b (jefinitione B 24 ubique] ibi MB om. S )
70
est et non doctrina, sed natura omnibus promptum, quid restat - quod uideatur obscurum, nisi forte ullum lateat. aliquid nos uelle cum uolumus, et ad hoc moueri animum nostrum idque aut habere nos aut non habere. et, si haberemus, retinere uelle, si non haberemus, adquirere? quare aut non amittere, aut adipisci aliquid uult omnis, qui uult. quamobrem si omnia ista luce clariora sunt, sicuti sunt. neque meae tantum, sed notitiae generis humani ueritatis ipsius liberalitate donata, cur illo etiam tempore dicere non possem: uoluntas est motus animi cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum ?

Dicet aliquis: et hoc te aduersum Manichaeos quid adiuuaret? expecta; sine prius etiam peccatum definiamus. quod sine uoluntate esse non posse omnis mens apud se diuinitus conscriptum legit. ergo peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere. quamquam si liberum non sit. non est uoluntas. sed malui grossius quam scrupulosius definire. etiamne hic libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem uituperatione subplicioue dignum, qui aut id uelit, quod iustitia uelle non prohibet, aut id non faciat. quod facere non potest? nonne ista cantant et pastores in montibus et in theatris poetae et indocti in circulis et docti in bibliothecis et magistri in scholis et antistites in sacratis locis et in orbe terrarum genus humanum? quod si nemo uituperatione uel damnatione dignus est aut non contra uetitum iustitiae faciens aut quod non potest non faciens, omne autem peccatum uel um b. [*](1 promtum M 2 obecurain M* 4, abereÅ aberemus B 9 possim MB d r 10 amittendum B 12 dicit MBAS 14 te M 18 difinire M istam C (in ras.) rem ne hic B scrupulosius etiam rem nec hic libri S etiam rem b hic A hiç M hi b 19 discerneremne B 20 vel supplicio BAS quod—aut id (infra in marg.) M 21 facit ASM 22 montibus CIK bl pastores Sb 23 circulis B docti //// bliothecis B bibliotecis M vel 24 scolis BA orbg BA 26 dampnatione A 27 peccatum B )

71
uituperandum est uel damnandum, quis dubitet tunc esse peccatum. cum et uelle iniustum est et liberum nolle? et ideo definitionem illam et ueram et ad intellegendum esse facillimam et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi. quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere ?

Age nunc. uideamus quid nos haec adiuuarent. primum omnium. ut nihil amplius desiderarem: totam causam quippe finirent. nam quisquis secreta conscientiae suae legesque diuinas penitus naturae inditas apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens has duas definitiones uoluntatis atque peccati ueras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim paucissimis et breuissimis, sed plane inuictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. quod sic considerari potest. duo animarum genera esse dicunt: unum bonum, quod ita ex deo sit. ut non ex aliqua materia uel ex nihilo ab eo factum. sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam processisse dicatur: alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad deum pertinere credunt credendumque commendant. et ideo illud summum bonum, hoc uero summum malum esse praedicant atque ista duo genera fuisse aliquando discreta, nunc esse commixta. genus quidem commixtionis huius et causam nondum audieram; sed tamen iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum. si autem ideo malum, quia licet esset sine uoluntate. tamquam [*]( 111 1 est] êe A 6 uetats. I. B 7 primQ omnino (ex omniQ corr.) A 8 quippe • f causam AS 11 certioresquae B 12 ueraese M* 13 heresim M breuiseimis s. I. A sed plane inuictissimis om. A 14 raciunculis M ., cgfitatione B condempnat A considerari (e corr. in i) A 17omnino (8. I.) B 18 dicitur A dicatur (a corr. ex i) B autem] d A 19 credunt] creditur b 20 commendent AB sumum A summum] illud hoiiia summum A 23 istius A1 querere M 24 poteram] cęperà b 27 set (t post add.) A... )

72
ignis, tamen si bonum adtigisset. uiolaret atque corrumperet: quantum est nefas et naturam mali tantum ualere ad commutandam ullam dei partem et summum illud bonum corruptibile et uiolabile credere? quod si uoluntas inerat, profecto inerat cogente nullo motus animi ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. hoc autem aliquid aut bonum erat aut bonum putabatur: non enim aliter adpeti posset. sed in summo malo ante commixtionem, quam praedicant, nullum umquam bonum fuit. unde igitur ibi uel scientia uel opinio boni esse potuit? an nihil uolebant, quod apud se esset, atque illud bonum uerum, quod extra erat, adpetebant? ista uero praeclara et magna laude praedicanda uoluntas est, qua summum adpetitur et uerum bonum. unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus ? an studio nocendi adpetebant ? primo eodem reuoluitur ratio. qui enim nocere uult. bono aliquo uult priuare alium propter aliquod bonum suum. erat igitur in eis uel scientia boni uel opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat. deinde bonum illud extra se positum, cui nocere studebant. utrum omnino esset, unde cognouerant ? si intellexerant. quid tali mente praeclarius ? an quicquam est aliud. quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio. nisi ut summum illud et sincerum bonum intellegatur ? quod ergo nunc uix paucis bonis iustisque conceditur. id tunc illud merum malum nullo bono adiuuante iam poterat? si autem illae animae corpora gerebant et id oculis uiderant, quot linguae, quot pectora, quae ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus uix possunt mentes iustorum adaequari ? quanta bona inuenimus in summo [*]( d 5 motu b amittendum B 7 possit A possgt B in] in A si b n 10 aput A 11 appetebat A 15 eadem B e/odem (a in o corr.) A I i 18 in summo ASb 21 qcqd A quidqua M 23 nc (s. I. m. 2) A om. S que a iustisqVQQ. B nunc conceditur A 25 corpore M 26 quot-quot qll-. qnc ictripsi : qygd linguae qupd pectora B quod linguae quod pectora AM quae-quae Sb )
73
malo ? si enim uidere deum malum est, non est bonum deus; bonum est autem deus: bonum est igitur deum uidere et nescio quid huic bono conparari queat. porro quod uidere bonum est. unde fieri potest. ut posse uidere sit malum? quapropter quisquis uel in illis oculis uel in illis mentibus fecit. ut ab his posset uideri diuina substantia. magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat difficile hoc malo quicquam melius inuenitur.