Du Duabus Animabus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Opitulante dei misericordia disruptis et derelictis Manichaeorum laqueis tandem catholicae gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam miseriam meam. multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac diebus paucis religionis uerissimae semina mihi a pueritia salubriter insita errore uel fraude falsorum fallaciumue hominum effossa ex animo pellerentur. nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut alterum de ipsa dei esse substantia, alterius uero deum ne conditorem quidem uelint accipi. si mecum sobrie diligenterque considerassem mente in deum subplici et pia, fortasse mihi satagenti adparuisset nullam esse qualemlibet uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat: quod nihil aliud quam summum et solum et uerum deum possumus confiteri. quapropter illas animas, quae a Manichaeis uocantur malae, aut carere uita et animas non esse neque quicquam uelle seu nolle. adpetere uel fugere, aut si uiuerent, ut et animae esse possent et aliquid tale agere, quale illi opinarentur nullo modo eas nisi uita uiuere; ac si Christum dixisse constaret, ut constat: ego sum uita. nihil esse causae, cur non omnes [*]( 23 Ioh. 14, 0 ) [*]( 2 INCIPIT AVRELII AVGVSTIM DE DVOBVS ANIMIS fol. 176 M INCIPIT LIBER AVRELIIAVGVSTINIDE DVABVS ANIMABVS fol. 1 B Incipit lib aurelii augustini de duabus animab4 contra manicheos fol •cclle tu 165 S inscr. om. A 4 eatholicę B gręmio M restitum B 5 ac]. C et A meam miseriam Sb 6 facerem S debui om. SB (s. I.) a 3t « r 7 puericia A 8 fallatiumue B effosa B 10 l,\'ta A propriasque M t tribuerent M distribuerent A 11 esse Bl 12 sobriae B sobrig A 17 solum uerumque Sb 18 animas illas B 21 possint B 22 ac] et A aut S 23 ut] ut et B quur (sic ubique) B ) [*]( 4* )
Quod si tempore illo quaestionem de ipsa uita et de participatione uitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset — quae profecto magna est et multum serenae disputationis inter doctissimos indigens — illud dispicere fortasse ualuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime adparet omne, quod scire et nosse dicimur aut sensu corporis aut intellegentia nos habere conprehensum. sensus autem corporis etiam uulgo quinque numerari: uisum, auditum, odoratum. gustatum atque tactum: quibus omnibus intellegentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi non uel ingratus inpiusque concederet ? quo constituto atque firmato illud consequi, ut cuncta, quae tactu et uisu uel quolibet alio modo corporaliter sentirentur. tanto essent inferiora his, quae intellegendo adsequeremur. quanto ipsos sensus intellegentiae cedere uideremus. quamobrem cum omnis uita et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat, sol autem iste atque luna omnisque lux. quae mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis uero et bono deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id praedicare pertinere ad deum, quod per corpus intuemur, quod uero non solum animo. sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intellegentia caperemus, id est uitam, qualiscumque illa diceretur. tamen uitam eodem deo: auctore priuandam et uiduandam putare. num enim quid sit uiuere quamque secretum ab omni corporis sensu quamque [*]( 1 possunt A possent 8 3 quo A uita om. BS 4 sustinere] consene tire b (in marg. al. sustinere) possit B 5 sęręnę B 6 inspicere BASb d • elre 8 appareret M quo B discere B discere S scire b (tn marg. al. discere) cιεęre (de er.) A 10 numerari solent uisum auditum odoratum gustatom atque f e tactum B quinque modis nominari dicitur S 11 gustum-Ab 12 exelt. nlosfł lere-4 michi.4 15 tnnc ATS 16 his] atque his b sgtsequerenror M1 ipsius B 18 nulla B1 19 quaat A 21 uero (s. I.) 11 tribuendo B summa esset dementia b 23 quod uero] quodque b 25 illa om. A 26 num] non BAS )
Lucem autem illam illi quoque a patre Christi esse confirmant: egone tandem, quod ab eo esset quaecumque anima, dubitarem? ego uero non modo de anima, sed de quouis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino ne tum quidem homo scilicet illius inperitiae atque illius aetatis ambigerem, si forma quid esset quidue formatum, quid species et quid indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque cogitarem.
Sed de corpore interim taceo; de anima conqueror, de spontaneo et uiuido motu, de actu, de uita, de inmortalitate, denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine dei bonitate habere posse miserrimus credidi, quod quanta essent, neglegenter adtendi: hoc mihi gemendum ac deflendum puto. uoluerem mecum haec, loquerer mecum, deferrem ad illos; [*](4 Matth. 8, 22. 7 I Tim. 5, 6. t aut ) [*]( 1 meipsum A interrogarem respondere B 2 possem M 4 quodquę M dimittite M dimittex? B 5 non olno non de b 6 dictum r B2 c decoloraii* 7 sribente B2 8 diliciis B 9 doloclaratius B 10 uiuat BASb 11 posi sim-B menteB 12 essetM 13 preferemus (re corr. ex ri) A pferpmus B t pferimusiS 15 esse Mi 16 modo (s. I.) M 17 ctl quide b 18 im- pericie inperitiae atque om. b 19 ue] uero BAS spetiesA 20 spequit. tie A specię M speciae B cui B1 pię M 24 denique conquerorrem (infra in fllarg.) M 26 ac] hoc b 27 alios Sb )
Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam muscae animam huic luci praestare censerem, responderem: etiam. nec me terreret musca quod parua est, sed quod uiua firmaret. quaeritur enim, quid illa membra tam exigua uegetet, quid huc atque illuc pro naturali adpetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moueat, aut quid uolantis pennulas moderetur ac uibret. quod qualecumque est, bene considerantibus in tam paruo tam magnum eminet, ut cuiuis fulgori praestringenti oculos praeferatur.
Certe quod nemo dubitat, quicquid id est, intellegibile est, quod omni sensibili et ob hoc huic etiam luci diuinis legibus antecellit. quid enim cogitatione percipimus, quaeso, si hoc non percipimus aliud esse mente intellegere, aliud sentire per corpus et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate distare ideoque non posse intellegibilia sensibilibus non praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur?