Du Duabus Animabus
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Postremo ut nihil horum laudandorum habeant illae animae. quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem, utrum aliquas an nullas animas deus damnet: si nullas, nullum meritorum iudicium est. nulla prouidentia, et casu potius quam ratione mundus administratur uel potius non administratur; non enim administratio casibus danda est. hoc autem si omnibus qualibet religione deuinctis credere nefas est. restat. ut aut sit aliquarum animarum damnatio aut nulla peccata sint. sed si nulla peccata sunt, etiam nullum malum: quod isti si dixerint. haeresim suam uno ictu interficient. conuenit igitur mihi cum eis aliquas animas diuina lege iudicioque damnari. at hae si bonae sunt, quae illa iustitia est? si malae. natura, an uoluntate? sed natura esse malae animae nullo modo queunt. unde hoc docemus? de superioribus definitionibus uoluntatis atque peccati. quia dicere animas et malas esse et nihil peccare plenum est dementiae, dicere autem peccare sine uoluntate. magnum deliramentum est. et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae. quamobrem illae animae quicquid faciunt. si natura, non uoluntate faciunt, id est si libero et [*]( o 3 nesci B 5 illisl istis Ab 6 ut (s. I.) B possit ASb uideri (re . i de corr. in ri) A uidere B 7 ineffabile A ineffabilc B lau B 8 talemJf 11 quererem M 12 utrum om. A damnat b 13 iuditium A 14 non (s. I.) B 18 sed om. A malum nullum b si (s. I.) B 19 heresim M interficiunt Sb 20 illis Sb animas aliquas Sb aliqua sanitate A iuditioque dampnari A 21 at hae1 ade A sint 8 male S 24 esse malas Sb 26 teneri b )
Nunc bonum illud genus uideamus, quod rursus ita laudant, ut ipsam dei substantiam dicant esse. quanto autem melius est, ut suum quisque ordinem meritumque cognoscat nec ita sacrilega superbia uentiletur, ut cum se totiens commutari sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia ratio profitetur et docet. credat esse substantiam ? ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo, quod non sunt tales, quales esse non possunt — unde iam constat nescio quas illas inducticias nullo modo peccare et propterea illas non esse omnino —: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non inueniant, quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantiae dei. maxime autem urgentur auctoritate christiana; numquam enim negauerunt dari ueniam peccatorum, cum fuerit ad deum quisque conuersus: numquam dixerunt — ut alia multa —, quod scripturis diuinis hoc quispiam corruptor inseruerit. quibus ergo peccata donantur? si alienigenis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt dei regnum possidere cum Christo. quod isti quia negant nec habent alterum genus nisi earum, quas de substantia dei esse perhibent, restat, ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur. ego autem nihil pugno: non solae peccent. [*]( 3 at] ut M 4 iuste dampnari A 7 extraneum] extra illud b \' a om. ASB 10 ipsam dicant esse dl substantiil A 11 ut (s. I.) B om. AMSb meritumque quisque Sb 12 toties MS 16 constat iamJSfc 18 ut] et S om. A 19 retribuant b 20 urguentur AB 24 inseuerit B h 25 alieni generis ABSb 27 quas de] quasi M 28 pibent A peribent B N ne etiam non solum A 29 fatentur B autem (post. add.) A non A- nen,m non SM non B ne b )
At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi iam de ulla re audiendi uel consulendi uiderentur? an ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat adsensio? cur non magis hoc signum est unius animae, quae libera illa uoluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest ? nam mihi cum accidit. unum me sentio utrumque considerantem alterutrum eligentem; sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem uoluptate adfici et per spiritum honestate possimus. quare non duas animas hinc fateri cogor? possumus enim melius et multo expeditius intellegere duo genera rerum bonarum, quorum tamen neutrum ab auctore deo sit alienum, animam unam ex diuersis adficere partibus, inferiore ac superiore. uel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. ista sunt duo genera, quae sensibilium et intellegibilium nomine paulo ante tractauimus, quae carnalia et spiritalia libentius et familiarius nos uocamus. sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, m [*](1 etenim Sb 3 sua resistere Sb 4 malQ A 6 suspitione MB b< 8 delilare B delirare (be m. 2 adscr.) A 9 ipse (s. I. m. 2) A t 10 non poterat b 11 aut AB 12 genera esse A 13 nuta assensio A i dam est om. B 14 ferręţ A1 15 me esse sentio Sb 16 eligente An 17 decet (de corr. ex do) A 18 et om. MS (s. I.) 19 uoluntate BAS 4: i 21 bonarum rerum AS 22 anima una B unam animam Sb 23 afficere B r... 24 interiore (en corr. in in) A 26 nop M )
Quamquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia. non inde conficiunt aut illas natura malas esse aut istas summum bonum. fieri enim potest. ut propria illae uoluntate adpetendo, quod non licebat, hoc est peccando, ex bonis factae sint malae rursusque fieri bonae possint. sed ut fit quamdiu manent in peccato, ad sese alias occulta quadam suasione traducant; deinde, ut omnino malae non sint. sed in suo genere quamuis inferiore opus proprium sine ullo peccato exerceant; istae autem superiores, quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix iustitia summa tribuerit. si illas inferiores. sequi et imitari uoluerint peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. ab illis enim agitur proprium, ab istis adpetitur alienum: unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur. uelut cum homines ferina sectantur. pulchre namque incedit quadrupedans equus; at si hoc homo pedibus manibusque meditetur, quis eum uel palearum cibo dignum putet? recte igitur plerumque inprobamus imitantem, cum eum, quem [*](1 panis uiuus et uerissimus A 2 edimus MASb suplicio A 3 morn tales (es corr. ex. is) B in eo Sb ideo contigit A 6 cęperint M 1 arbitreutar ceperint B nulli A 7 supersticione A obtusissima S 8 suspicenturS bonl. qd nvu 12 illa AMb 13 flpfcis B sint] si A 14 sed sic ut S s?4 \\It fit B II ut sic b maneret A at sese B 15 ut om. A 16 male M ini teriore A 17 isti A 18 iusticia A 19 si I illa A imitare B H 21 apetitur B 22 inferiore B 28 ferina] forma b pulchrę A te incaedit B 25 meditur M imitetur b )