Du Duabus Animabus

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.1). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quamobrem quid habet argumenti aestuans in utramque partem deliberatio modo in peccatum prona, modo in recte factum subuecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis conicere liceat? sed haec obscura esse et incassum ab animis lippientibus quaeri quisquis bonus rerum existimator est, uidet. quare illa potius, quae de uoluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quae summa iustitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quae si auferuntur nobis, nihil est, unde disciplina [*](3 tanto A 5 in om. A inmittenda Hartel: imittenda M emittenda BSb imitanda A 6 ac melius om. SM praeco A senator b suscipe ABa 7 alt. laud. om. SAb cursu atque recursu aut S h mcinitataA contingat b aberiB 15 etnos b eosA 17 iusticia.4 18 obtimi M 19 habeat ABS estuans A in utraque parte BS 20 recttt A 22 pr. sit om. A 23 alternantes cogitationes Bb 24 in- ..u casum B queri A 25 que potius A 27 rationem B 28 auferuntur B auferantur Sb est] aliud est b )

78
uirtutis inchoetur, nihil, unde a uitiorum morte surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum haeresim falsam esse conuincunt.

Horum simile est, quod de paenitendo nunc dicam. nam ut inter omnes sanos constat et quod ipsi Manichaei non solum fatentur. sed et praecipiunt, utile est paenitere peccati. quid ego nunc in hanc rem diuinarum scripturarum testimonia, quae usquequaque diffusa sunt, colligam? uox est etiam ista naturae: neminem stultum rei huius notitia deseruit; hoc nobis nisi esset penitus insitum, periremus. potest aliquis dicere non se peccare: non sibi esse autem, si peccauerit, paenitendum, nulla barbaries dicere audebit. quae cum ita sint, quaero ex duobus illis generibus animarum, cuius sit paenitere peccati ? scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius, qui bene facere non potest. quare ut eorum uerbis loquar, si animam tenebrarum peccati peccati, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni. paenitendi enim adfectio illa, quae prodest, et male fecisse paenitentem et bene facere potuisse testatur. quomodo igitur nihil ex me mali, si ego perperam feci ? aut quomodo me recte paenitet, si ego non feci? audi partem alteram: quomodo ex me nihil boni est, cui bona uolunta.s inest? aut quomodo me recte paenitet, si non inest? quamobrem aut negent isti esse paenitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam uel imaginaria ratione pellantur, aut animarum duo illa genera, unum ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, discere atque docere iam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique [*](8 heresim M conuincuntur A 9 noticia A 10 etiam penitus insitum esset b 11 non an sibi S non sibi autem A 14 mala B I yiiNBm 15 non om. A 16 loquar B utar b anima BS de (8. l.) B 17 subntali atantia] supbia A mali] boni S boni B si-boni om. BS supbia A 18 qui AS 19 potuisset B .20 ex me nihil S 21 me om. BM t penitet et A 23 au B 24 istis M 26 illa duo ASb 28 esse om. A )

79
desinent; nam tota illa secta ista bicipiti uel potius praecipiti animarum uarietate fulcitur.

Ac mihi quidem satis est sic scire, quod Manichaei errent, ut scio paenitendum esse peccati. et tamen si nunc amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos putat. conpellam iure amicitiae et ei dicam: scisne utile esse, cum quisque peccauerit, paenitere? sine dubitatione se scire iurabit. si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichaeorum haeresim, desiderabisne amplius? quid amplius se posse in hac re desiderare respondeat. bene quidem huc usque. sed cum ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illam propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis nexae consequuntur. remque totam ad conclusionem, qua illa euertitur secta, perduxero: negabit se forsitan scire utilitatem illam paenitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat, et potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus duas in nobis animas patrocinia propria singulis quaestionis partibus adhibere. o consuetudo peccati! o comes poena peccati! uos me tunc a rerum tam manifestarum consideratione auertistis, sed non sentienti nocebatis; nunc uero in familiarissimis meis similiter non sentientibus me iam uulneratis torquetisque sentientem.

Adtendite ista, quaeso, carissimi; uestra ingenia bene noui. si mihi nunc uos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora sunt quam quae ibi uel uidebamur discere uel magis credere cogebamur. deus magne, [*](1 desinSt A iam desinent b 3 at (corr. ex ac) B 6 putet A i compellem B compellere S 8 ego B 9 heresem M heresem B quid amplins om. A esse posse B esse possit b 10 bene . bene hucusque quidem A huc] hoc M 11 necessarias rõne (ex rome corr.) A 12 adamanti\' A innexae ASb 18 ille uertitur BA illa uertitur S 14 negabit (corr. ex uit) B 15 et potius] pocius A 16 contendit B 17 patroe chinia S propria om. B questionib\' B 18 fomes S pone B 20 sentientib\' A nocebatis-sentientibus om. A 21 iam om. BS torquetisquae B 23 si uestra A 24 hunc B 25 cerciora A quamque b )

80
deus omnipotens, deus summae bonitatis, quem inuiolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, trina unitas. quam catholica ecclesia colit, subplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in omni conuictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. uideo maxime expectari hoc loco. quomodo etiam catholicas scripturas a Manichaeis accusatas uel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem, uel nunc defendi posse demonstrem. sed in aliis uoluminibus deus adiuuabit propositum meum; nam huius iam, quantum arbitror, moderata parci sibi postulat longitudo. [*]( 1 summe M 3 rogo A me om. A 5 hominQ uictu MBAb mihi a in hominum uictu S 6 expectar in hoc A 7 accusatgs B 8 sicut Ab 10 iam om. AS inmod\'ataJ.6 11 sibi om. M longitudo postulat AS expl. tractatus de duabus animabus fol. 169 S EXPL IN XPO IHV DNO NRO M fol. 191 EXPL DE DYABVS AMMABVS: AMEN fol. 10 B subscr. om. A )
81