Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cuiusque gente uel patria poscit sollemnitas sepulturae. contristantur ut homines et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inueniatur in Regnorum libris deus per prophetam minari alteri prophetae, qui eius transgressus est uerbum, quod non inferretur cadauer eius in sepulcrum patrum eius. quae scriptura sic se habet. haec dicit dominus: quia inoboediens fuisti ori domini et non custodisti mandatum quod tibi [*]( 1 Luc. 12, 4 9 cf. Eph. 5, 29 18 III Reg. 13, 21. 22 ) [*]( 1 est om. I 2 occidunt corpus T,1 habeant M 3 aliquid permissurus T eos om. V 4 mortuorum1 martirum Y quicquid TMYCh quid Kl facere om. T 5 permisisset cp 6 ad sensum] assensum T uiuendum N 7 proueniret Ncp nihil-pertineret om. F ealtim BMKCh 8 resurgent MAE 9 humani in mg. T quod N 10 hodio Yjft habuit E agnoscant N 11 post mortem suam aliquid F defuncturum Bl defunctorum TYb defunctis obesae (8. l. defuturum) R defunctis obesse EF 12 poscitj possit Y eollempnitas TV solempnitas Ch 13 et] ut m quos β non pertinet post mortem A Ch post mortem in mg. T 14 pertinet] pertiaebit pertinet IZNB pertinebit pertineat cp pertinet dolent K suis corporibus timent om. ChNBTIZYMKAy ita utj quod EF inoeniatur (ni 8. I.) T inuenitur EF 15 regum E 16 est om. V inferetur MKX ferretur Al 17 eius om. N\'fi sepulchrum MEKY eias- 635, 4 patrum om. V sic scriptura ACh sic habet RYbd 18 quoniam TRbd 19 praecepit tibi NIZRţrbà )
635
praecepit dominus deus tuus, et reuersus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadauer tuum in sepulcrum patrum tuorum. quanti haec poena pendenda sit, si secundum euangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus, ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri uel contristari uiuus, quod sensurus non erat mortuus; et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamuis cum fieret non doleret. hactenus enim uoluit dominus seruum suum plectere, qui non sua contumacia spreuerat praeceptum eius inplere, sed aliena decipiente fallacia oboedire se credidit, quando non oboediuit. neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum eius deinde anima raperetur, quandoquidem ipsum eius corpus idem leo qui occiderat custodiuit iumento etiam, quo uehebatur, inlaeso et simul cum illa inmani fera intrepida praesentia ad sui domini funus adstante. quo mirabili signo adparet hominem dei cohercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. de qua re apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates
[*]( 1 reuersusJ regressus E es et om. p 2 praecepitibi Z 3 comederis N biberis N 4 inferretur T sepulchrum TME sepulchro 9 5 quanta V si om. NTIZFYB\'KlJIA.tRI 7 dicinius IY nec o membrae K exanimata FEpAICh 8 dicendum eltt carnem suam p Y10 erat poena haec E quoniam] quod Fp qua F 12 non om. Ax actenus ChTEKBlMY 13 qui. B contumatia ZY contomatia sp 14 adimplere p 15 putandum] credendum F 16 interemtum BY baestiae K thartareum N 17 eius deinde] eiusdem Yy anima deinde E quodquidem ACh1 18 leo] loco T quod Ch1 uebatur Ch1 19 inmani] in manu V intrepidę.\' F 20 ad] et ad F aetante Vbd signtt Y appareret IZE 21 coercitum IZFR$f potius om. K temporaliter] corporaliter E 23 propter] pro EFV$quibusdam EFV p quaadam quorundam 9 offensis EF$ ) 636
mortesque multorum, si enim nos ipsos, inquit, iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur. eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepeliuit seque sepeliendum iuxta eius ossa curauit, ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum ueniret tempus, quando secundum illius hominis dei prophetiam Iosias rex Iuda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestauit. pepercit quippe illi monumento, ubi iacebat propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius, qui eum seduxerat, sepultura uiolata est. affectu namque illo, quo nemo umquam carnem suam odio habet, prouiderat cadaueri suo. qui occiderat mendacio animam suam. ex hoc igitur, quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si iuxta eum iaceret, cuius sepulcrum nemo uiolaret.
Hunc affectum martyres Christi certantes pro ueritate uicerunt. nec mirum quia contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci. poterat utique deus. [*]( 1 I Cor. 11, 31. 32 5 cf. III Reg. 13, 24 sqq.; IV Reg. 23, 16 sqq. ) [*]( 1 mortes (que er.) M nos-3 a domino om. V inquid <p om. T 2 a domino om. E non] non a domino j3 non utique E 3 autt-m om. ? ac] ut non F hoc mundo Eff dampnemur Y 4 eum] cum BM 5 oasa eius bd curauit ossa A 6 parci posse sperans E quoque posse Vp quoque om. Nf 8 iude IZ 9 sculptibilibus X scultilibus IZy1 10 funestauit] festinauit F 12 seduierit T 13 affectuip K qua T A 14 habuit (s. l. t habet) E prouidit IZ 15 mendatio KM 16 naturaliter quisque E paena M 17 sepnlchro IZ sepulcrum E sepulcr$18 hac F pasceretur IZl iwcta; iusta Y 19 uigjlaret (s. gi pos. o) K 20 pro ueritate certantea bd 21 nec mirum om. TAMFB1 contemserunt NT condemserunt A\' 22 perhacta I more Tl securi Y qui] quod Y 23 cruciantibus;. itaque F )
637
qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit adtingere et fecit de peremptore custodem, poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes, quibus fuerant proiecta, prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saeuitiam, ne cadauera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici uarietati temptationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae inmanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret, postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione feruentes huius quoque testes fierent ueritatis, in qua didicerant eos, a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent, quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni uita carente nec aliquid sentire posset, qui inde migrauit, nec aliquid inde perdere, qui creauit. sed inter haec, quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres non ea metuentes magna fortitudine paterentur, tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus iusta persoluere nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia,
[*]( 2 peremtorem M 3 aų K 4 ipaorum] ipsam BTKMAFVY} 5 teneri Å nec Y 6 ne cineres] nec ineres Kl nec in auras K2 nec in aerem ?p disperdere Y huic EF experimento EF 7 multiplex EF multiplici uarietate] multiplicauerit TA uarietateBM om. EF tentationi N tentatio EF ne om. Tl 8 immanidati V 9 pro om. 9 10 consummationem N consumgtionem (s. 4 add. p) F 11 ergo om. E ista] ita N 12 horroris] honoris BTMAFYob martyres (tyres add. m. 2) K 13 didicerant ex dicerent m. 2 T\' 15 quicquid TMY quiquid Nl facerent mortuis corporibus K utique nihil om. K; utique nihil facerent om. TMAFY 17 aliquid] aliud V sentire-aliquid om. At posse T possit IZE migraret TMKAFY 18 perderet NA2rp sed (ed 8. 1. m. 2) A qui BFT1 19 ea non bd eft etuentes Kx 20 ingens iactus E fluctus B erat om. N 21 iusta] ista K 22 occultae B oculte K occulta ^ aliquid occulte snbtrahere EK enptrahere m hystoria E istoria FjJ ) 638
crudelium custodum uigiliae permittebant. ita cum illos, qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossuum, in dispersione cinerum miseria nulla contingeret, istos tamen, qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat, quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant et, ubi iam illorum nulla erat passio, erat istorum misera conpassio.