De Cura pro Mortuis Gerenda ad Paulinum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc, quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad idem sepulcrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis adtingit. nam [*]( 1 sibi] si X 2 humari-locis om. YX 3 nullor 11 nullius 12 facultas I2 permittant N\'f permittit A 4 praemittendae T 5 et om. MF catholica om. TMF 6 tacitis-ista om. V eorum] quorum ChBTMA om. EF quos sub F 7 uocabulo commemoratione T suscipit FE 8 uelj aut β 9 exhibeatur BNTEKXYAfi exibeatur F matri TB\' iste IZT 11 prodesse YM spiritug.Jibus T in locis EFBfibd 12 sanctis si ACh exanimata EXt>o2C%2 13 lidelis alt. om. K 14 basilicam BTZMAEKRCh BiJ sic <p om. Y credidit ex tradidit Ch animam eius T 15 martyris meritis E martyris om. Y 16 et-quid profuit om. A1 haec om. T si quid profuit om. F 17 sepulchrum BNZKX sepulchro T animo recurrit V filium] fidelium F 18 magis om. V et adinuat EF 19 loco memoriae X 20 alt. et om. I cui] cQ Y commendans TMBxAxChl commendandus A2Ch2b 21 infructuosae K religioea XY et religiosam p mente XY )

632
et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos fecit augetur, ac per hoc cordis affectus. qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi conpungitur, sternitur. ita etiam cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen etiamsi non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a [*]( 1 orantes cQ E de corporis sui membris F suiş K subplicantibus JM 2 cum scilicet E fipgunt X manus extendunt F 3 proternuntur K1 si om. Tl aliter N uisibiliter faciunt bd 4 inuisibilis eorum P 5 iudiciis V indictis Z ut] aut MV humanus ei paudatur animus bd 6 sed] tamen E hic BNX9 his ChlKMAFY »»his (in er.) Z excitet X 8 his B anime T 9 possunt T exterius] et\'nis V factus Kl nisi ille T 10 nisibilis BTl facit EXCh Eug augeatur T 11 uernmptamen X 12 se Kl quisque eo modo β legetur Ml 13 non ideo] nå ideo IZ orat] erit X 14 et] ut β in secr. cubili om. T cubiculi Y ubi] qui V 15 n plurimum E ponant T 16 sui qui] ei quis Y supplicaus N qui X om. Y quia et] tamen cO E 17 et locum eligit P locus K eligit AefiCh et om. E 18 recordatur MF locum sanctum F 19 augit Y etiamsi (ai s. I. m. 2) N religionis K 20 animus] amicus ChMAEFB1 eligit AXVfl deligit o humari X quiem X debeat TKMAFYChz a om. TEKMA ChYBxz> )
633
supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne expectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.

Legimus in ecclesiastica historia, quam graece scripsit Eusebius et in latinam linguam uertit Rufinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata eosdemque cineres fluuio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. quod non ob aliud credendum est diuinitus fuisse permissum, nisi ut discerent christiani in confitendo Christum, dum contemnunt hanc uitam, multo magis contemnere sepulturam. hoc enim quod ingenti saeuitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum uictoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. re ipsa [*]( 11 cf. Ruf. Patrol. 21 sqq.; Euseb. 5, 1 ed. Migne uol. 19-24 ) [*]( 1 cessare. Ubi copungitur sternitur ubi dns ac deus requirebat ubicumque sqq. X 2 enim om. T; enim-requies om. MACh iacet pr. K spiritus T 4 quod Xv siue sit E 5 exspectat N expe.tat M uitam suam $bd 6 cui-uitam om. TMKAFYCh detraxerat K exiens X 7 sed om. K 8 carng β ad poenam] eusebius (in mg. ad penii) V 9 reuiaescant NTATB1 reuiuescat Chi reuiuiscant KE reuiuescapt F hic finittur cod. X 10 istoria FY Jjjstoria N grecae B 11 eusibus E rufinus (s. I. hieronimus) A 12 galliis <p canumque] eorflque ACh Naquf (s. I. I nec non) F atque om. V 13 ossaque V consummationem NKo consumationem Y 14 rodano BTIZEKFVY15 inspresos Y 16 diuinis 1 17 discenrent K drent 3 in om. AEM xpo A contempnunt TMYK1 18 contempnere B condemnere Kx 19 ingente IZ seuitia TMKE martirum K 20 quicquam NTEMKfcCh beato NBIZMKCh beati EFR 21 sineretur fieri β sinerent (n fin. s. I.) K ergo ipsa fs )

634
ergo declaratum est non ideo dixisse dominum: nolite timere eos qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum, sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem uiuentium perueniret, nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum. quo minus integra resurgerent, pertineret.